LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Qualiter in consideratione problematis de accidente intendendum est in generationibus et corruptionibus, et in efficientibus et corrumpentibus et in similibus.
Amplius autem opponenti ad problema de accidente intendendum est, sive construere volenti sive interimere volenti, in generationibus et corruptionibus. Et generatio vocatur quicumque motus inducens in esse, sive substantiale, sive accidentale : et per oppositum dicitur corruptio motus quicumque educens ab esse. Et generationes et corruptiones dicuntur esse manentes in tali motu, et in hoc differunt ab eo quod simpliciter est causa, quorum generationes bonae sunt, et sic ipsa bona sunt : et sic construitur problema quod ut acridens dicitur inesse generato : et e contrario etiam tenet, quod si generata bona sunt, et generationes bonae sunt : quia bona est inductio boni ad esse, et c converso : et quorum generationes sunt malae, et ipsa sunt mala, et c converso. In corruptionibus autem est contrarium quantum ad inferens et illatum : nam si corruptiones aliquorum sunt bonae, et ipsa sunt mala, et e converso.
Eadem autem ratio consequentiae quantum ad inferens et illatum, est in efficientibus et corrumpentibus : quia quorum effectiva sunt bona, et ipsa sunt bona. Et hoc intellige de effectivis per se et non per accidens : sic enim diximus, quodboni est bona adducere : et quorum corruptiva sunt mala si per se sunt corruptiva, illa quorum corruptiva sunt, bona sunt.
Per amplius in ejusdem problematis de accidente terminatione considerandum est in similibus, et est considerandum, quod quorum inest una qualitas, similia sunt : quia unum in qualitate est simile, ut dicit Aristoteles, et BOEtius dicit quod similitudo est rerum differentium eadem qualitas : similitudo autem habituum duorum vel plurium ad unum vel unius ad plura vel plurium ad plura faciens proportionem et proportionalitatem secundum omnis proportionis differentias : quia quamvis proportio proprie sit in quantitate, tamen extenso nomine secundum quod locus a proportione accipitur in similitudine habitudinum quorumcumque similiter se habentium ad unum, et in communi in talibus omnibus est inspectio ad similia secundum inesse, vel in habitudine una sive similia. Ut verbi gratia, si disciplina una ponatur plurium et opinio est una, auditum habere est audire : quia disciplina et opinio una habitudine simili se habent ad ea in quibus sunt : et si visum habere est videre in habitu, ad minus est videre in habitu, auditum habere est audire : quia una simili habitudine habitus visus et habitus auditus se habent ad suos actus et habitus in usu acceptos. Similiter autem et aliis similibus istis, et in una proportione ad unum se habentibus, et in his quae sunt secundum rem sic similia, et in his quae similia esse videntur.
Potestas hujus loci a proportione est utilis ad utrumque et ad construendum et ad destruendum problema : nam si in aliquo aliquod similium se habet affirmative, et in aliis sic se habebit : et sic constructum est problema. Si autem in aliquo similium non sic se habeat, similiter in aliis similibus non sic se habebit : et sic destructum erit problema. Haec autem consideratio est in his quae singulariter se habent ad unum in communi. Considerandum etiam est in uno ad quod similiter se habent et in pluribus, sicut quando plura eodem modo se habent ad unum. Si dicatur scire idem est quod intelligere, inspiciendum est qualiter ambo se habeant ad idem sicut ad multa, hoc est, si eodem modo scire se habeat ad multa sicut intelligere, hoc est, utrum contingat multa intelligere simul, sicut contingit multa scire : intelligere autem
non contingit multa simul. Si autem hoc non contingit, manifestum est quod scire non est intelligere. Et in uno et eodem si scire dicatur secundum habitum, multa contingit simul scire : et si scire dicatur secundum actum, tunc scire est conclusionis, ad quod sciendum multa oportet scire actualiter relata ad ipsam, ut principia, et illationem quae est ut in agere. Similiter si intelligere accipiatur in actu, tunc intelligere est simpliciter intueri intelligibile : simplex autem virtus non potest esse nisi ad unum simplex, sicut linea terminatur ad unum punctum. Si autem in habitu accipiatur, tunc intellectus est habitus principalis, qui est in uno et non in pluribus secundum quod simplex habitus. Sic ergo considerandum est in similiter se habentibus ad aliquid. Amplius in his quae una qualitate similia sunt, considerandum est ex magis et minus inesse per intentionem et remissionem qualitatis inhaerentis. Sic autem ejus quod secundum magis et minus inest, sunt loci quatuor a quibus trahuntur argumentationes ad problematis de accidente terminationem. Unus quidem locus est in comparando ad alterum : quia si praedicatur accipiendo ad subjectum est magis : quia si praedicatum est magis, sequitur ad subjectum simplex : et ideo unus locus est, si magis sequitur magis : sicut si voluptas bonum est, magis voluptas est magis bonum : et si injuriam ferre malum est, magis injuriam ferre, magis malum est : et hic comparatur magis ad inesse simpliciter, et magis inest et simpliciter inest. Hic autem locus utilis est ad utrumque, ad construendum problema et destruendum. Nam si consequens (hoc est, praedicatum) est accidentis incrementum (hoc est, intensum est secundum magis) hoc subjecti incremento (hoc est, intensionem subjectD quemadmodum in exemplo inducto dictum est, manifestum quoniam accidit. Simpliciter autem ponebam inesse accidens. Si autem sequitur cum incremento praedicatum, quando incrementum accipit subjectum : tunc manifestum est quod simpliciter non accidit. Hoc inductione autem sumendum est, quia haec maxima hujus loci est, et non nisi ex posterioribus probari potest.
Amplius autem secundus locus est uno praedicato de duobus subjectis dicto, sicut per locum a majori qui destructus est : si enim cui magis videtur praedicatum inesse, non inest, nec cui minus videtur inesse, inerit : sicut expugnare castrum videtur inesse regi et militi : et regi non convenit : ergo nec militi : et e converso tenet affirmative per locum a minori : si inest ei cui minus videtur inesse, inerit ei cui magis videtur inesse, ut si expugnatio castri inest militi, et regi.
Rursus tertius locus est de duobus praedicatis sive accidentibus de uno subjecto secundum magis et minus dictis, iterum per locum a majori et per locum a minori. Si enim in talibus praedicatur, quod magis videtur inesse, non inest : nec quod minus videtur inesse, inerit : et si praedicatum, quod minus videtur inesse subjecto, inest, et quod magis : sicut imperatori inest expugnatio castri et civitatis : et magis videtur inesse imperatori expugnatio castri quam civitatis, minus autem expugnatio civitatis quam castri : quia castrum a civitate defenditur, et non e converso. Et hic est tertius et constructivus et destructivus.
Amplius quartus locus est ejus quod est magis et minus duobus praedicatis et duobus subjectis cum magis et minus dictis, iterum per locum a majori et minori arguendum. Si enim praedicatum quod magis videtur inesse subjecto suo et non inest, nec quod minus : et si quod minus et quod magis, ut expugnatio castri inest regi, et expugnatio civitatis inest praesidi vel duci: si enim praeses potest expugnare civitatem, quod minus videtur, poterit et rex expugnare castrum, quod magis videtur inesse : et si rex non expugnat castrum, nec praeses civitatem, quod minus. Illorum enim quatuor locorum considerationes sumun-
tur ex comparatione ejus quod est magis et minus inesse ad simpliciter inhaerens. Secundus ex comparatione minus praedicati ad duo subjecta. Tertius ex comparatione duorum praedicatorum ad unum subjectum. Et quartus ex comparatione duorum accidentium sive praedicatorum ad duo subjecta.
Amplius autem adaptando tres ultimas considerationes ad similiter inesse, vel quod videtur similiter inesse quemadmodum in eo quod magis et minus et in posterius dictis tribus locis fieri dicebatur : sive enim unum quidem praedicatum duobus subjectis secundum magis et minus inesse dicebatur. Similiter autem inesse videtur : tunc si cui magis videtur inesse, non insit, sequitur quod nec inest alteri cui minus videtur inesse : et si cui minus, et cui magis. Si etiam duo praedicata similiter insunt eidem subjecto, si quod magis videtur inesse subjecto, non inest, nec reliquum quod minus videtur inesse, inerit : et si quod minus, et quod magis. Et si duo praedicata accidentia duobus subjectis simpliciter insint : nam si alterum illorum praedicatorum quod magis videtur, alteri subjecto non inest, nec reliquum quod minus videtur inesse subjecto suo, inerit : et si quod minus, et magis sequitur, sicut dicit tertia consideratio.
Ergo epilogando dicatur, quod magis et minus, et similiter inesse tot modis, ut dictum est , contingit argumentari ad problema de accidente. Manifestum ergo ex dictis et ex similibus dupliciter contingit argumentari . et ex similibus se habentibus ad aliquid vel ad aliqua, et est a proportione : et ex similiter inhaerentibus, et est locus a simili : et quia non a similiter inhaerentibus inhaerentia suscipiunt magis et minus, ideo consideratio secundum magis et minus non est nisi in similiter inhaerentibus cum magis et minus, et non in similiter se habentibus in proportione, ut patet : magis enim se habent ad invicem correlativa quam subjectum et passio : et tamen non sequitur, si passio dicitur de subjecto, quod correlativum dicatur de suo correlativo. Item cum dicitur, quod si magis ad minus, et simpliciter ad simpliciter, et e converso, et si simpliciter ad simpliciter, et magis ad magis : non enim suscipiunt magis et minus, nisi quae similiter et accidentaliter insunt, et in his in quibus unum est per se causa alterius: aliter enim sequitur, si homo est animal, magis homo est magis animal : et si bibere est bonum, sequitur quod magis bibere est magis bonum, quod est falsum : sed sequitur, si voluptas est bonum, quod magis voluptas est magis bonum : quia voluptas per se est causa boni delectabilis.
Adhuc notandum quod argumentum a majori et minori et conjugatis et a simili, cum sit ex quatuor terminis, non potest reduci ad syllogismum categoricum ostensivum : sed oportet quod reducatur ad syllogismum hypotheticum. Unde cum sic arguitur : voluptas est bona : ergo magis voluptas est magis bona : non conceditur nisi sub hypothesi, si aliud de altero dicitur, utroque sumpto simpliciter, dicitur alterum de altero, utroque sumpto cum magis et minus : et sic fit syllogismus hypotheticus, et non categoricus ostensivus. Hae autem omnes considerationes constructivae sunt et destructi vae.