Ambrosius in Lucam. Prophetaverat simeon, prophetaverat copulata coniugio, prophetaverat virgo, debuit et vidua prophetare; nec qua professio deesset aut sexus; et ideo dicitur et erat Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser. Theophylactus. Immoratur evangelista circa Annae descriptionem, et patrem et tribum enarrans; testes quasi multos adducens qui patrem et tribum viderunt. Gregorius Nyssenus. Vel quia tunc temporis cum hac aliae quaedam eodem nomine nuncupabantur. Ut igitur ad eam manifesta discretio fieret patrem eius commemorat, et generis qualitatem describit. Ambrosius. Anna vero et stipendiis viduitatis et moribus talis inducitur ut digna fuisse credatur quae redemptorem omnium nuntiaret; unde sequitur haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, et haec vidua usque ad annos octuaginta quatuor. Origenes in Lucam. Neque enim spiritus sanctus fortuito habitavit in ea: bonum enim est primum si qua potest virginitatis gratiam possidere; si autem hoc non potuerit, sed evenerit ei ut perdat virum, vidua perseveret: quod quidem non solum post mortem viri, sed etiam cum ille vivit, debet habere in animo ut etiam si non evenerit, voluntas ipsius et propositum a domino coronetur, et dicat: hoc voveo, hoc promitto: si mihi humanum aliquid, quod non opto, contigerit, nihil aliud faciam quam incontaminata, et vidua perseverem. Iuste ergo sancta mulier spiritum prophetandi meruit accipere, quia longa castitate, longis etiam ieiuniis ad hoc culmen ascenderat; unde sequitur quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte. Gregorius Nyssenus. In quo liquet quod ceterarum virtutum inerat ei congeries. Et aspice eam conformem simeoni virtutibus: simul enim erant in templo, simul etiam digni reputati sunt prophetica gratia; unde sequitur et haec ipsa hora superveniens confitebatur domino; hoc est, regratiabatur, videndo mundi salutem in Israel, et confitebatur de iesu, quoniam ipse esset redemptor, idemque salvator; unde sequitur et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Israel. Verum quia Anna prophetissa modicum aliquid et non nimis clarum de christo disseruit, evangelium non seriatim induxit quae ab ea sunt dicta. Forsan autem ob hoc aliquis simeonem praevenisse fatebitur, eo quod is quidem formam legis gerebat: nam et ipsum nomen notat obedientiam; illa vero gratiae, quod interpretatio nominis manifestat: inter quos christus medius erat: idcirco illum quidem dimisit cum lege morientem, hanc vero fovet ultra viventem per gratiam. Beda. Iuxta intellectum etiam mysticum Anna ecclesiam significat, quae in praesenti sponsi sui est morte quasi viduata. Numerus etiam annorum viduitatis eius tempus ecclesiae designat, quo in corpore constituta peregrinatur a domino. Septies quippe duodeni octuaginta quatuor faciunt: et septem quidem ad huius saeculi cursum, qui diebus septem volvitur, duodecim vero ad perfectionem doctrinae apostolicae pertinent. Ideoque sive universalis ecclesia, seu quaelibet anima fidelis, quae totum vitae suae tempus apostolicis curat mancipare institutis, octoginta quatuor annis domino servire laudatur.
Tempus etiam septem annorum, quo cum viro suo manserat, congruit: nam propter dominicae privilegium maiestatis, quo in carne versatus docuit, in signum perfectionis simplex septem annorum est numerus expressus. Arridet etiam ecclesiae mysteriis et Anna, quae gratia eius interpretatur, et filia est Phanuelis, qui facies dei dicitur, et de tribu Aser, idest beati, descendit.