Ambrosius super Lucam.
Postquam delicta deflevi, esurire incipio et sitire iustitiam. Aeger enim cum in gravi morbo est, non esurit; unde sequitur beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Hieronymus. Non nobis sufficit velle iustitiam, nisi iustitiae patiamur famem, ut sub hoc exemplo, nunquam nos satis iustos, sed semper esurire iustitiae opera intelligamus. Chrysostomus super Matth..
Quoniam omne bonum quod non ex amore ipsius boni faciunt homines, ingratum est ante deum. Esurit autem iustitiam qui secundum iustitiam dei desiderat conversari; sitit autem iustitiam qui scientiam eius acquirere cupit. Chrysostomus in Matth.. Iustitiam autem dicit vel universalem, vel particularem avaritiae contrariam. Quia enim de misericordia dicturus erat, praemonstrat qualiter misereri oporteat, quia non ex rapina neque ex avaritia; unde etiam quod est avaritiae proprium, scilicet esurire et sitire, iustitiae attribuit. Hilarius in Matth..
Sitientibus autem et esurientibus iustitiam, beatitudinem tribuit, significans extensam in dei doctrinam sanctorum aviditatem perfecta in caelo satietate repleri; et hoc est quod dicitur quoniam ipsi saturabuntur.
Chrysostomus super Matth..
Scilicet largitatem remunerantis dei: quoniam maiora erunt praemia dei quam sanctorum desideria.
Augustinus de serm. Dom.. Vel illo cibo saturabuntur in praesenti, de quo dominus dicit: meus cibus est ut faciam voluntatem patris mei, quod est iustitia, et illa aqua de qua: quisque biberit, fiet ei fons aquae salientis in vitam aeternam. Chrysostomus in Matth..
Vel rursus sensibile praemium statuit: quia enim plurimos divites facere putatur avaritia, dicit hoc esse contrarium, magisque id praestare iustitiam: qui enim iustitiam diligit, tutissime omnia possidet.