Sed hoc locum non habet nisi duo concurrant: quorum unum est, ut corpus sit superficie laeve, et ex hoc quodam modo fulgens, ut supra dictum est, per quem fulgorem moderatum manifestatur species in reflexione.
Aliud est quod corpus illud sit interius ad aliquid terminatum, ut immutatio praedicta ultra non transeat. Et ideo videmus, quod nisi in vitro apponatur plumbum vel aliquod huiusmodi, quod impediat penetrationem, ne ulterius procedat immutatio, non fit talis apparitio. Utrumque autem horum concurrit in oculo. Est enim moderate fulgens propter laevitatem, ut supra habitum est, et habet aliquod in fundo, quod terminet eius pervietatem: unde manifestum est quod hoc accidens, scilicet quod forma rei visae appareat in oculo, accidit pure propter refractionem, quae est passio corporalis, quae causatur ex determinata corporis dispositione.