Deinde quaesitum fuit de pertinentibus ad culpam. Et primo de peccatis. Secundo de poenis.
De primo quaesita fuerunt duo:- primo de pertinentibus ad culpam originalem. Secundo ad culpam actualem.
De peccato originali quaesitum fuit:
Utrum peccatum originale traducatur per traductionem seminis.
Respondeo. Dicendum, quod sic. Quia peccatum originale est peccatum naturae, et non attingit personam nisi in quantum est in tali natura. Tota autem humana natura est sicut unus homo. Ubicumque ergo illa natura reperitur, ibi est peccatum naturae, quod est originale.
Nota, quod percussio habet rationem culpae non in quantum ipsius manus, sed in quantum fit a principio voluntatis.