IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Quaerebant ergo eum apprehendere. "

Ostenditur enim hic qualiter pro tam salubri doctrina et beneficio, malum captivitatis et mortis Christo inlentabant.

Et habet tres particulas, scilicet, de intentatione fidelium, de subductione Christi a manibus Judaeorum, et de devotione bonorum ad Christum venientium.

Dicit ergo : " Quaerebant ergo, " studiose et malitiose, " eum, " sine turbis, " apprehendere " per captivitatem. Marc. XII, 12 : Quaerebant eum tenere, et timuerunt turbam. Joan.VII, 32: Miserunt ministros, ut apprehenderent eum.

" Et exivit de manibus eorum.

Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum : et mansit illic. "

Liberatio est Christi, potestatem ejus demonstrans.

Et dicit duo, scilicet, a quibus recessit, et quo pervenit.

Dicit ergo : " Et exivit de manibus eorum. " Luc. IV, 3 : Ipse autem, scilicet Jesus, transiens per medium illorum ibat. Joan.VII, 44 : Nemo misit super eum manus, scilicet quia nondum venit hora ejus.

" Et abiit ab eis iterum trans Jordanem, "

Quia ibi testimonium Joannis multos ad ipsum converterat, et ibi testimonium Patris et columbae apparuerat.

Et hoc est quod dicit: " In eum locum ubi erat Joannes baptizans primum. " Supra, III, 23 : Erat Joannes baptizans in aennon juxta Salim, quia aquae multae erant illic. Luc. III, 3 : Venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum paenitentiae.

Hoc est ergo quod dicit.

" Et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum :

Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum. "

Tettium est, in quo notatur devotio fidelium simplicium : primo, in adventu ad Christum : secundo, in collocutione Christi ad Joannem : tertio, in veritate testimonii Joannis de Christo : quarto, in fide advenientium.

Dicit ergo : " Et multi venerunt ad eum, " non tam corpore quam mentis devotione. Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini, etc. Isa, II, 2 et 3: Fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, dicentes : Venite, ascenda-mus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob : et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis suis.

" Et dicebant, " comparationem inter Christum et Joannem facientes, et Christum Joanni praeferentes : " Quia Joannes quidem, " baptista, " signum fecit nullum : a quia, sicut dicitur, Joan.I, 8 : Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Ibidem, III, 30 : Illum oportet crescere, me autem minui: ut ab ipso populus ad Christum dirigeretur.

Attende, quod licet de officio Joannis fuerit quod nullum signum fecit, non tamen sine signo in mundum venit annuntiatus per Angelum : de senibus ac diu infcecundis natus parentibus : in matris utero Spiritu sancto repletus : gestiens in Salvatoris occursum in spiritu et virtute Eliae sibi injunctum exsequens officium. Sed hoc Deus fecit ut magnitudinem ejus ostenderet, ut idoneus testis Christo fieret.

" Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, etc. "

" Omnia autem quaecumque " testificando " dixit Joannes de hoc, " scilicet Christo, " vera erant. " Dixit autem quod erat Filius Dei : et hoc verum fuit, et causa veritatis omnibus aliis. Unde Joannes lucerna erat per quam ad Christum isti devenerunt. Joan. v, 35 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Luc. XI, 33 : Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant . Sic enim Deus exaltavit Joannem in his quae dicta sunt quasi supra candelabrum auro splendidius : ut lumen testimonii clarius diffunderetur. Et ideo vera sunt quae testificatus est. Joan.III, 31 et seq. : Qui de caelo venit, super omnes est. Et quod vidit et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo

accipit. Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est.

" Et multi crediderunt in eum. "

" Et multi, " propter Joannem et opera, " crediderunt in eum. " Matth. viii, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham etIsaac et Jacob, in regno caelorum. Isti enim patres lidei fuerunt, in quorum promissionibus per fidem Christi multi benedictionem salutis consequentur. Ge. nes. xxii, 18 et XXVI, 4 : Benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. Isa. xlix, 18 : Lena in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.