LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Qualiter construitur problema de accidente per locum ab appositione.
Amplius autem construitur problema de accidente ex inspectione appositionis alicujus virtutis accidentis ad aliud quod est subjectum ipsius quod apponitur, ut si debeat ostendi de aliquo quod ipsum sit aliquale, considerandum est si aliquod quod est quale vel qualitas, apposi- tum alteri facit ipsum magis quale, ita quod auget vel intendit qualitatem in ipso repertam : et si quod alterum est ab ipso quod appositum facit ipsum magis tale quam erat intrinseca qualitate ipsius, construetur problema, quod ipsum cujus ex appositione augetur qualitas, fuit et est aliquale et tale . Similiter autem et in quanto et aliis praedicamentis, vel in aliis quae circa haec considerantur, ut in separatione : quia si separatum ab ipso facit ipsum minus tale, constat quod et ipsum erit aliquale.
Secunda consideratio juxta idem est si aliquod appositum ad alterum facit ipsum magis tale quam fuit prius, sequitur quod ipsum erat aliquale, sicut bonum appositum alicui facit ipsum bonum vel magis bonum, et album appositum alicui facit ipsum album vel magis album, et quod ipsum sit album et bonum quod apponitur. Nec valet instantia quam quidam afferunt: sequitur ex illa, vinum facit ebrium, et magis ebrium, quia hoc intelligitur de agentibus univoce : univoce autem agunt ea in quibus agens et actum sunt in forma una et eadem secundum quam agit agens, et quam recipit patiens secundum actionem : sic autem non agit vinum ebrietatem.
Potestas autem hujus loci non est utilis in omnibus appositis, sed tantum utilis est in his quae secundum intensionem et remissionem suscipiunt magis et minus, in quibus ejus quod est, magis incrementum accidit fieri ex appositione, hoc est, in his quae secundum intensionem et remissionem suscipiunt magis et minus. Amplius autem iste locus non habet potestatem ut convertatur ad problematis destructionem, et constructivus est tantum : nam si non facit aliud ad quod appositum est bonum id quod apponitur, nondum manifestum est si ipsum non bonum : nam bonum malo appositum, non ex necessitate et semper totum bo-
num facit : neque album nigro appositum, ex necessitate album vel magis album, sed forte medium vel medio colore coloratum.
Rursum alia consideratio et parte et toto in modo tracta, cujus pars fit ex aliquo apposito ad totum, ut legere bene pars est ejus quod est legere : sic enim considerando, quod magis et minus dicitur secundum partem inesse, hoc et simpliciter infert suum totum. Unde quod magis est album, est album : et quod magis est album, nec magis nec minus est bonum, vel bonum est bonum: et totum destructum destruit partem : quod enim non est bonum vel album, nec magis nec minus est bonum vel album . Ideo totum modale et pars modalis sunt sicut totum universale et pars universalis sive subjectiva se habentia : nam malum quod non est bonum, neque magis neque minus bonum de aliquo dicetur, sed dicetur magis vel minus malum. Et non convertitur hic locus ad problema destruendum : quia multa quae non dicuntur magis, insunt simpliciter : homo enim non dicitur magis et minus homo, non propter hoc sequitur, quod non sit simpliciter homo : a parte enim in modo ad suum totum simpliciter acceptum non valet processus nisi affirmative. Sic ergo construitur problema dialecticum per media constructiva tantum, quae habent convenientiam et similitudinem cum subjecto et praedicato problematis accidentalis.