TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
Antequam nos loquamur de sensibilibus singulariter, oportet nos loqui de sensibili generaliter : quia, sicut diximus, objecta priora sunt actibus, et actus potentiis secundum rationem : quia de communibus etiam quoad nos prior est speculatio in Physicis,eo quod in illis communia confusa sunt in singularibus, et priora quoad nos, debemus prius loqui de sensibili in communi. Sed ad faciliorem intellectum eorum quae dicturi sumus, faciemus capitulum breve de modo apprehensionis potentiarum apprehensivarum omnium : hoc enim perutile erit ad omnium sequentium notitiam faciliorem. Dicimus igitur quod omne apprehendere est accipere formam apprehensi, non secundum esse quod habet in eo quod apprehenditur, sed secundum quod est intentio ipsius et species, sub qua aliqua sensibilis vel intelligibilis notitia apprehensi habetur. Haec autem apprehensio, ut universaliter loquendo, quatuor habet gradus. Quorum primus et infimus est, quod abstrahitur et separatur forma a materia, sed non ab ejus potentia nec ab ejus appendiciis : et hoc facit vis apprehensiva de foris, quae est sensus. Secundus autem gradus est, quod separetur a materia et a praesentia materiae, sed non ab appendiciis materiae, sive conditionibus materiae : et hanc apprehensionem facit imaginativa potentia, quae etiam singularibus non praesentibus retinet formas sensibilium, sed non denudat eas a materiae appendiciis. Dico appendicias materiae conditiones et proprietates quas habet subjectum formae quod est in tali vel tali materia : verbi gratia, talis membrorum situs, vel talis color faciei,vel talis aetas, vel talis figura capitis, vel talis locus generationis. Haec enim sunt quaedam individuantia formam quae sic sunt in uno individuo unius speciei, quod non sunt in alio. Et hac apprehensione Socratem non praesentem imaginamur crispum et album, et senem, vel juvenem, et cum longis digitis vel brevibus, quorum nullum accidit ei in quantum est homo. Haec igitur est secunda apprehensio. Tertius autem gradus apprehensionis est, quo accipimus non tantum sensibilia, sed quasdam intentiones quae non imprimuntur sensibus, sed tamen sine sensibus nunquam nobis innotescunt, sicut est esse socialem, et amicum, et delectabilem in convictu, et affabilem, et his contraria, quae quidem cum sensibus accipemus : et tamen eorum nullum sensibus imprimitur. Et tale est quod accepimus hunc esse filium leonis, et esse agnum, vel hominem : alium autem lupum,
vel leonem, secundum quod substantiales formae mediantibus sensibus et non separatae ab ipsis, apprehenduntur : et iste gradus propinquus est cognitioni, et nunquam est sine aestimatione et collatione. Quartus autem et ultimus gradus est, qui apprehendit rerum quidditates denudatas ab omnibus appendiciis materiae, nec accipit ipsas cum sensibilium intentionibus, sed potius simplices et separatas ab eis : et ista apprehensio solius est intellectus, sicut est intellectus hominis per hoc quod convenit omni homini, vel intellectivae substantiae, ut universaliter dicatur intellectus quidditatis universalis omnis rei secundum quod est quidditas ipsius, et non per hoc quod convenit isti, et non alii, proprium est et singulare, et est aliquid de materialibus et individuantibus. Quaecumque autem sunt communia et ita uni sicut alii, et eodem modo convenientia, absque dubio sunt ipsa universalia, quae solus accipit intellectus. Secundum autem hos gra- dus abstractionis sive separationis distinguentur inferius vires apprehensivae.
Adhuc autem notandum est, quod differunt forma rei et intentio rei : forma enim est proprie quae informando dat esse actu materiae, et composito ex materia et forma. Intentio autem vocatur id per quod significatur res individualiter sive universaliter, secundum diversos gradus abstractionis : et haec non dat alicui, nec sensui quando est in ipso, nec etiam intellectui quando est in ipso, sed signum facit de re et notitiam : et ideo intentio non est pars rei sicut forma, sed potius est species totius notitiae rei : et ideo intentio quia abstrahitur de tota re, significatio totius de re praedicatur : intentio enim colorati quae est in oculo, totam rem significat vec notificat, sicut et intentio quae est in imagine particulari non praesente. Et hoc est quod dicit egregie Aristoteles in secundo libro suo de Anima, quod sensus sunt particularium ; et non dicit quod formae alicujus tantum, sed. totius particularis, sicut et intellectus est universalium, quod non est notitia et species partis, sed totius : et ideo notitiam facit de toto. Non enim per visum accipitur notitia coloris tantum, sed colorati, et species ejus in visu species est colorati, secundum quod coloratum est, et judicium fit de colorato secundum quod coloratum est, et sic de aliis intentionibus in quocumque gradu abstractionis accipiatur. Similiter autem est quando dicitur, quod abstractio fit a materia, intelligitur quod est quoddam particulare quod particularitatem habet a materia : hoc enim est primum subjectum formae, et per ipsum substat particulare et naturae communi quae abstrahitur universaliter ab intellectu, et individuantibus formis, quarum intentiones ab aliis gradibus abstrahuntur apprehensionis. Sicut autem in principio Physicorum dictum est,
communis natura aliquando accipitur ut confusa in particularibus et non separata ab eis : et tunc scientia talis est singularium sicut et sensus, sicut in praehabito capitulo diximus.