DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De paupertate Mariae.
Paupertate quae est contritio spiritus, id est, humilitas, non dubium pauperrimam fuiss. Mariam. Paupertate etiam, id est, abdicatione temporalium : unde et mulierem quaestuariam appellat eam
Hieronymus, quae cum acu et fuso unde viveret et nutriret Filium, lucrabatur, ut de. ea ad litteram videatur posse intelligi illud Proverbiorum, XXXI, 19 : Manum suam misit ad fortia, et digiti ejusapprehenderunt fusum. Et nota, quod licet paupercula, non tamen legitur aliquid mcndicasse, vel pro temporalibus Filium exarasse.
Et quod pauperrima fuit, patet ex hoc quod in propria civitate, id est, Bethlehem quae ex patre suo David, sibi quasi jure haereditario debebatur, Dei Filium paritura, hospitium non invenit : quia unde illud conduceret, fortasse non habuit, et ideo in diversorium secessit, et ibi peperit Salvatorem. In hoc etiam quod Filio nato non habuit pelles quibus eum in. media hieme operiret, sed involvit panniculis. Item, in hoc quod ipsum non potuit ponere in lecto, vel conclavi, unde reclinavit in praesepio. In hoc etiam quod fabro erat desponsata, sicut dicunt Judaei , et tales fere ubique pauperes sunt.
In hac autem tanta paupertate fuisse largissima comprobatur, quae licet fusum apprehenderit ut victum quaereret, tamen manum suam aperuit inopi, et pallium suum extendit ad pauperem , non sollicita de crastino. Credendum est enim, quod illi beati reges qui Filium ejus caeli Regem et Dominum cognoverunt, non modicum, sed magnum quid obtulerunt ei large. Unde dicitur, Matth. II, ii : Et apertis, non bursis, sed thesauris suis, obtulerunt ei munera, non munus unicum : et immensis etiam muneribus muneraverunt Joseph et Mariani, prout legitur in apocrypho de Infantia Salvatoris. Dicunt tamen quidam, quod ideo dicitur de Magis, invenerunt puerum cum Maria matre ejus , non cum Joseph : quia divina dispositione actum est, ut quando illi venerunt, absens esset Joseph, ne de illo crederent Christum esse natum. Unde super locum illum dicit Hilarius, quod Joseph non legitur post nativitatem Christi vir Mariae dictus : in quo innuitur, quod
ante nativitatem vir ejus dicebatur quasi nutritius ad officium, sed post natum puerum non est dictus vir, ut per hoc insinuaretur, quod ipso nato pueri solatium sufficere poterat,
Quid autem de tantis muneribus fecerit M.aria, quae circa ipsam sumptuosa fuisse non creditur ? Utique manum suam aperuit inopi, et omnia in usus expendisse creditur egenorum, nec de vigesima octava purificationis die qui sequebatur, nec etiam de crastino curam gerens. Permaximum enim paupertatis ejus exstitit argumentum, quod Filium suum ad templum deferens, unde unum solum agniciilum emeret, non habebat : cum tamen in terra sancta multi agniculi inveniantur, et pro modico pretio habeantur. Quis enim dubitat, si agnum habere potuisset, juxta praeceptum legis , ipsum cum Filio devotissime obtulisset: imo certe si lex praeciperet, et ea habere posset centum vel mille agnos. Legitur enim ibi sic I Cum expleti fuerint dies purgationis ejus, pro filio, sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum. Compatiens autem Deus paupertati matris suae, et eam praevidens, subintulit paulo post: Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum,. Ambrosius videtur velle, quod utramque oblationem obtulerit, scilicet turturis et columbae.
Item, Forte propter paupertatem suam voluit Deus, quod desponsaretur fabro, qui de artificio suo sustentaret eam. Item, cum Christus dicat : Ego egenus et pauper sum, , et Apostolus, II ad Corinth. viii, 9 : Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam, propter vos egenus factus est., cum esset dives, ut illius inopia divites essetis, patet quod mater non fuit dives, sed pauper, ut
Filio assimilaretur. Similiter cum ipse dicat, Matth. viii, 20: Filius hominis non habet ubi caput reclinet, idem patet. Item, cum aliae sanctae mulieres sequentes Dominum, ministrarent ei de facultatibus suis, ut dicitur, Luc. VIII, 2 et 3, patet, quod mater non habebat unde ministraret ei. Quae et ei libentius impenderet, et ille amplius ejus ministerium acceptaret.
Item, Ratione paupertatis comparatur ipsa virgae, quae modicum terrae occupat: quia si habuisset ubi caput proprium reclinaret, ibi multo libentius quam caput proprium natum Filium reclinasset. Constat autem, quod pauper fuit spiritu, id est, voluntate, non necessitate, cum Filius ejus cujus est terra et plenitudo ejus , nihil posset aut vellet ei negare, sicut apparuit, quando ad nutum ejus aquam mutavit in vinum . Merito autem paupertatis lucrata est regnum caelorum : quia, sicut dicitur, Luc. VI, 20 : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei, Et nota, quod unum martyrii genus est voluntaria paupertas. Unde beatus Bernardus : " Mirabile martyrii genus est voluntaria paupertas. Quid enim mirabilius, aut quod martyrium gravius est, quam inter epulas esurire, inter pocula sitire, inter vestes algere, paupertate premi inter divitias, quas ostendit mundus, offert malignus, desiderat noster appetitus. Mirabile est ignem tangere et non uri, spinas colligere et non pungi, lapides transire et non laedi, Sunt enim divitiae ignis, spinae, et lapides . "
Item, Quia fuit amatrix paupertatis, et in lege ubi temporalia promittebantur, dicitur de ea, Apocal.XII, 1, quod habebat lunam sub pedibus ejus, id est, omnem gloriam mundi et omnia mutabilia sub affectibus. Ideo dicitur mater pulchrae dilectionis , quia in nulla parte fuit in ea amor terrenitatis, quae sordidat animam et obscurat, sed Deum amavit ante omnia et nihil cum ipso : et est haec pulchra dilectio, quam ipsa emisit in lucem, sicut mater Filium quem gestabat in utero, emittit in lucem in partu : et ideo dicitur mater pulchrae dilectionis. Ideo dictum est de ea, Isa. XI,1 : Egredietur virga de radice Jesse, Jesse quia pater David, et ideo caput regni, potest significare populum Judaeorum. Radix illius populi erant temporalia : quia pro terrenis serviebant, et in eis radicati erant et fundati. Isa. I, 19 : Si volueritis, etc. Ab hac radice egressa est beata Virgo per contemptum temporalium. Ipsa etiam erat virga consurgens ex Israel , quae duces Moab, id est, res temporales, quibus reguntur filii hujus saeculi, sicut sancti Spiritu Dei, percussit, dum omnia arbitrata est ut stercora. Hujus virgae ascensum, et deliciarum affluentiam, et innixionem super dilectum mirabatur synagoga, cum dicebat: Quae est ista quae ascendit, etc. , quia ipsa synagoga descendebat et deliciis indigebat: nam sub mundo premebatur, et ei innitebatur, nec in caelo conversabatur, sed sub sole, ubi non est nisi afflictio spiritus .