LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod anima nobilis tres habet operationes.
Ex praeinductis facile est accipere, quod omnis anima nobilis in genere tres habet operationes, creatricem scilicet, et intellectualem, et animalem. Dico autem creatricem, formarum ad esse collatricem. Intellectualem autem, intellectualis ad speciem intellectus formatricem. Animalem autem, influxivam vitae et motus localis in id cujus anima est. Nisi enim creatricem haberet et divinam, non procederent ex ipsa formae in natura mobilis sibi conjuncti, quae sunt formae praeparantes materiam corporis ad vitae et motus susceptionem : nihil enim suscipit actum aliquem nisi per formas praeparatum sit ad susceptionem illius. Nisi iterum intellectualis formae esset operativa, non sciret et intelligeret per intellectum. In praehabitis autem hoc probatum est, quod. intellectualis natura operans per intellectum, intelligat se : oportet ergo quod anima movens ad formam intelligentiae, intellectualem habeat operationem. Ex proprio autem esse quod in ipsa vitae et motus principium est, necesse est habere animalem. Verumtamen divinam habet operationem, eo quod esse suum processus divinus est : si enim in processu manet virtus divinitatis causae primae, processus etiam hic stramentum intelligentiae est per intellectualem naturam luminis intelligentiae per influentiam receptibile, Animalem autem habet per hoc quod idem processus ad principium vitae et mortis determinatur. Patet ergo, quod anima nobilis propter hoc tres habet operationes, quia tres habet virtutes naturales et essentiales.
Si quis autem objiciat, quod anima secundum hoc ex tribus formis composita esse videtur : et sic duplici compositione composita, scilicet quod est et esse, et iterum esse ex forma divina et intellectuali et animali. Dico autem animali, quod denominatio sumatur ab anima et non ab animali. Ad hoc autem respondere non est difficile : sicut enim in diffinitionibus una numero est essentia simplex et secundum esse differens, prout est in potentia et actu : ita unus numero est processus sive effluxus, qui causat tunc esse differens secundum esse, prout est in potentia virtutis divinae et virtutis intelligentiae et virlutis animae : idem enim est quod est in potentia et actu secundum totum, ratione differens secundum esse perfectum et imperfectum : et hoc non facit compositionem, eo quod unum est in altero : et ideo quod inest, idem est illi cui inest, non distinctum ab eo nisi secundum esse : differentia enim in genere est potestate, et secundum quod in genere est, non. est distincta ab esse generis, sed distincta est quando per actum educitur de illo, sicut inchoatum et perfectum idem est, differeris secundum esse et rationem, ut dicit Philosophus : et praecedentia in quibus inchoatio rei est in ultimo quod est terminus, sunt ut potentiae et virtutes, et non sicut essentiae perfectissimae constitutivae sub stantia), sicut trigonum in tetragono, et sicut vegetativum in sensitivo, et sicut vegetativum et sensitivum in rationabili : propter
quod rationale operatur virtute sensitivi et vegetativi, et sensitivum virtute vegetativi, sed non e converso, sicut et linea operatur virtute continui et recti : et haec talia non inducunt compositionem esse vel essentiae, sed compositionem virtutis. Verum est quod compositio esse et quod est, in omnibus est quae sunt post primum : et de hac compositione satis quantum spectat ad praesens negotium, dictum est.