REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Declarat primo causam veritatis hujus propositionis : Deus est homo, esse mediatam per hanc : Verbum est homo. Secundo ait, neque hanc esse immediatam, sed supponere aliam contingentem lumine naturae non cognoscibilem, quin alterum extremum non potest naturaliter cognosci in se. Illa videtur esse haec : Deus vult, quae est prima omnium contingentium. Tertio, declarat hanc : Verbum est homo, esse formalem, non identicam, alias daretur processus.
Ad quaestionem dico primo, declarando quae sit causa veritatis hujus : Deus est homo. Secundo, quomodo Verbum est homo ? De primo, terminus semper ponit signatum suum in oratione, et sic intellectus componens, ipsum componit cum alio pro significato ; non tamen semper est identitas primo ad signatum, cum propositio affirmativa est vera, quia si sic, tunc diceretur de quolibet, in quo salvatur significatum illius, de quo dicitur ; igitur potest esse unio rei alicujus, in quo salvatur significatum, sic est in proposito ; solum enim est vera, quod Verbum est homo.
Illud confirmatur per regulam communem generalem, quando propositio est primo vera propter hoc, quod est identitas primo ad significatum extremi de extremo, nunquam est illa vera propter aliam causam veritatis ; quando vero est vera, quia est identitas ratione alicujus in quo salvatur, tunc habet causam veritatis aliam, sic est in proposito ; habet enim hanc causam veritatis, quia Verbum est homo.
Secundo declaro quomodo haec est vera : Verbum est homo, et dico quod non cognoscitur ejus veritas per rationem naturalem,quia ista est contingens : Verbum est homo, et quaelibet contingens aut est mediata, aut immediata ; status enim est in propositionibus contingentibus, quia inter illas est ordo per se. Igitur oportet ponere primum, illud non potest esse propositio necessaria, quia ex necessario non sequitur contingens ; igitur oportet stare ad contingentem immediatam. Si autem ista : Verbum est homo, est mediata, non cognoscitur certitudinaliter nisi ex immediata. Si autem ex immediata non cognoscitur certitudinaliter, sicut me sedere, nisi ex intuitiva notitia extremorum et unionis eorum ; sed de Verbo non habet viator cognitionem intuitivam, sed tantum abstractivam ; igitur non potest viator habere cognitionem hujus propositionis verae: Verbum est homo, intuitivam.
Ex hoc habetur quod veritas hujus sola fide tenenda est, vel declaranda ex credito magis noto sic: Omne suppositum subsistens in aliqua natura est tale secundum illam naturam ; sed Verbum est suppositum subsistens in natura humana ; igitur Verbum dicetur homo. Major propositio est Metaphysicalis, sed minor est credita, quia Verbum subsistens in natura humana, est dans personationem naturae humanae.
Tertio declarandum de praedicato hujus propositionis : Verbum est homo, pro quo accipitur? aut pro forma, aut pro supposito? Dicitur quod potest accipi pro supposito, ita quod est sensus : Verbum est homo, hoc est, Verbum est suppositum, quod est homo.
Contra, quaero in ista: Verbum est suppositum, quod est homo, aut accipitur homo pro natura humana formaliter, aut pro supposito? Si primo modo, pari ratione standum in prima. Si secundo modo, adhuc sic dicendo : Verbum est suppositum, quod suppositum est homo, quaerendum est pro quo supponit homo, et tunc erit processus in infinitum nisi stetur, ubi homo pro natura humana formaliter accipitur.
Item, praedicatio superioris de inferiori est formalis, et natura de supposito est formalis, et non tantum per identitatem ; non igitur supponit ibi homo pro supposito, quia talis non est superioris de inferiori. Ideo dico quod praedicat, quod significat, non tamen praedicat humanitatem in abstracto, quia nec sic homo significat, sed naturam humanam sub modo concernendi.