Deinde cum addit, scrutans, ostendit judicis idoneitatem. Et primo ponit idoneitatem judicis.
Secundo confidentiam de eo conceptam, ibi, justum adjutorium meum. Duo autem requiruntur ad idoneitatem judicis: scilicet ut sit sapiens, et ut sit justus. Haec autem sunt in deo: et ideo judex est idoneus: Prov. 20: rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Est enim sapientissimus, omnia cognoscens, etiam interiora: Heb. 4: omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.
Est etiam justissimus: Hier. 2: tu autem domine Sabaoth, qui judicas juste etc.. Et ideo dicit, scrutans corda. Hieronymus habet sic, probator cordis et renum, deus justus: et post sequitur alius versus: clypeus meus in deo. Ubi littera nostra habet, justum adjutorium etc.. Dicit ergo, scrutans. Tria sunt in homine: unum apparens, scilicet exterius opus: et duo quae latent, scilicet intentio et delectatio. Haec duo nobis latent, sed deo patent. Et quia deo sunt nota, licet nobis occulta, ideo dicit, scrutans corda, quia novit intentionem, et renes, idest delectationem, utrum scilicet delecteris in laude dei vel hominum. Sed quia scrutari est inquirere, inquirere autem est ignorantis, hoc a deo removet. Et ut ostendat quod deus evidenter scit; cum dixit, consumetur etc.
Convenienter dixit, scrutans: quia in tribulatione maxime apparet conditio hominum. Deinde subinfertur, justum adjutorium meum a domino etc..
Ubi ponitur fiducia concepta de judice, a quo adjutorium est sperandum. Est enim duplex adjutorium dei: scilicet misericordiae, et aliud justitiae.
Adjutorium quo liberatur a malis et peccatis, est misericordiae: et non est justum, quia non ex meritis.
Sed quando quis justificatur, deus perficit: et hoc est justitiae, quia respondet aliqualiter merito.
De primo dicitur Psal. 9: adjutor in opportunitatibus etc.. De secundo Psal. 45: adjuvabit eam deus etc.. Sed quare? quia, salvos facit etc.. Prov. 2: custodiet rectorum salutem.
Rectos corde idest qui intentione tendunt in deum.
Sed quaerit cassiodorus. Quare non dicit, qui salvos facit rectos renibus, sed rectos corde.
Respondeo. Rectitudo pertinet in ordine ad finem, et ad hoc est intentio: et ideo oportet quod intentio sit recta. In renibus autem est delectatio sensibilis.