In Apocalypsim B. Joannis Apostoli
PROLOGI GILBERTI, IN APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI, EXPLANATIO.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
Unde dicit: Et audivi vocem magnam, id est, cognovi. Vel, Audivi, vocem magnam, magna
Unde dicit: Et facies ejus, id est, sicut sol, Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur,
Dicit ergo : Haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem Praelatos
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde dicit: Sin autem, nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, venio Ubi,
Continua ita : Multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : Qui vicerit. Haymo : Desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : Vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in Ecclesia tua boni quos potes imitari.
Unde dicit: Haec, scilicet quae sequuntur, dicit, Sanctus, Sancti estote.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: Scio opera tua, id est, reprobo. Et tunc ly scio
Dicit ergo : Et animal primum simile leoni. i Vicit leo de tribu Juda.
Dicit ergo: Et vidi. Nota : In praecedenti capitulo dixit, v. 1: Post haec vidi:
Dicit ergo: Et vidi, et audivi.
In saecula saeculorum. Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Unde dicit: Et audivi tamquam vocem, in medio quatuor animalium, dicentem, centium,
Dicit ergo : Bilibris tritici. Ad litteram bilibris bilibris,
Continua : Tanta erit tribulatio Ecclesiae : sed tamen non obliviscetur Deus misereri.
Dicit ergo : Stantes ante thronum.
Unde dicit: Et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi, et audivi,
Dicit ergo ita : Et aperuit puteum abyssi, et puteo aperto, ascendit fumus putei,
Unde dicit : Et de fumo putei, de tenebrosa haereticorum doctrina, exierunt locustae in terram,
Dicit ergo : Et habebant loricas, id est, corda sententiis deceptoriis munita, sicut loricas ferreas
Dicit ergo:Et sextus Angelus, id est, sextus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo: Et numerus equestris exercitus.
Unde dicit: Et numerus equestris exercitus, id est, malorum, vicies millies, vicies Mille
Dicit ergo : Et qui sedebant, id est, daemones malis praesidentes, super eos, habebant loricas,
Dicit ergo : Et abii, scilicet tamquam vere obediens, ad Angelum,
Dicit ergo : Atrium autem, id est, peccatores, a quod est foris templum, atrium
Dicit ergo : Et septimus Angelus, id est, septimus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo : Et visum est aliud signum, scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud :
Dicit ergo : Et audivi vocem magnam in caelo, id est, in Ecclesia triumphante, dicentem, Nunc, Nunc,
Dicit ergo : Vae terrae, id est, firmis et obduratis in peccato, et mari, impii quasi mare fervens.
Continua ita : Persecutus est diobolus Ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : Et iratus est draco, id est, diabolus, in mulierem,
Dicit ergo : Et vidi de mari bestiam,
Unde dicit : Et datum est illi, id est, a Deo permissum, facere bellum eum sanctis, et vincere eos,
Dicit ergo : Si quis habet aurem cordis, audiat, Si quis habet aurem audiat,
Dicit ergo : Et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi spiritualiter, aliam bestiam, bestia,
Unde dicit : Qui, scilicet virgines, empti sunt, de terra,
Dicit ergo : Timete Dominum, scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur alius, Angelus,
Dicit ergo : Et audivi vocem, aure interiori, de caelo, dicentem mihi, Scribe,
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est, Christus qui est alius a Sanctis, exivit, de altari,
Dicit ergo : Et vidi, intellectu scilicet spirituali, tamquam mare vitreum, mare.
Unde dicit: a Sed habeo adversus te pauca. " Glossa, si corrigaris : alias, multa sunt: et determinat quae sunt illa :
" Quia habes illic, " id est, in tuo Episcopatu, " tenentes doctrinam Balaam, " quibus parcis, et non expellis : " qui, " scilicet Balaam, " docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel . " Et subdit quod scandalum: " Edere " de sacrificiis idolorum, id est, idolothytis: in quo arguitur peccatum gulae, " et fornicari, " scilicet in venerationem idoli : in quo arguitur peccatum luxuriae. Et bene conjunguntur ista duo : quia dicit Hieronymus: " Venter mero aestuans, cito despumat in luxuriam. " Et nota, quod, Numer. XXIV, 14 et seq., non legitur expresse de consilio Balaam, sed patuit per effectum consequentem. Videns enim Judaeos promptos ad luxuriam, consuluit Balac ut pulchras mulieres adduceret, et poneret coram filiis Israel: quarum pulchritudine capti, ruerent in amplexus earum, et blanditiis seducti comederent de sacrificiis Beelphegor. Sic erant quidam in Ecclesia Pergami, qui docebant fornicari, et edere de sacrificiis idolorum.
" Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. "
Nicolaus etiam hoc praedicabat. " Ita habes, " id est, similiter, " et tu tenentesdoctrinam Nicolaitarum, " qui docebant, quod licitum esset omnes mulieres communes esse. Et in hoc quod dicit " tenentes, " notatur pertinacia in peccato suo. Hic quaeritur. Quare peccatum gulae et luxuriae magis dicitur scandalum quam alia peccata ? Responsio. Quia ista peccata maxime sunt nota, et ideo ad malum exemplum maxime efficacia.
" Similiter paenitentiam age. "
" Similiter, " id est, sicut dixi Episcopo Ephesi : sic dico tibi. Vel, " Similiter, " id est, a simili per contrarium. Quasi diceret: Sicut peccasti edendo et fornicando : ita per contrarium, " paenitentiam age, " id est, sicut de factis doctrinae Balaam, ita de factis doctrinae Nicolaitarum. Vel, " Similiter, " id est, ut paena sit similis culpae. Vel, " Similiter, " ut tu de negligentia correctionis, et illi de culpa. Haymo: " Pari enim reatu adstringitur et ille qui prava docet, et qui tacens permittit. "
" Si quo minus, veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. "
Hic ponitur terror comminationis, et est sensus: " Si quo minus " feceris," veniam Ubi cito, " id est, adventum irae meae te cito sentire faciam. Isa. XVI, 5 : Velociter reddens quod justum est. Vel sic: " Veniam tibi, " id est, contra te, " cito, " id est, in morte, vel improvise. Sed contra : Eccli. v, 4 : Altissimus est patiens redditor. Responsio. Cito dicitur ratione brevitatis praesentis vitae. Vel, " cito, " id est, subito. Unde cito dicitur fieri, quod non praevidetur. Luc. XII, 46 : Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
" Et pugnabo cum illis, " id est, con-
tra illos, " in gladio oris mei, " id est, sententia judiciaria: et convincam illos fornicarios peccasse.
Et nota, quod dicit: " Veniam tibi, " acquisitive: " et pugnabo cum illis, a associative: ad signandum, quod major est culpa Praelati quam subditorum, et major paena similiter debet infligi: sicut e converso bonorum Praelatorum major est gloria. Item : " Veniam tibi " dicit; " et pugnabo cum illis. " ad designandum quod erant culpabiles tam subditi quam Praelatus : nam per suam negligentiam corruerant in peccata. Unde sensus est, ac si diceretur : Veniam tibi, et pugnabo tecum. Vel, " Veniam vobis, et pugnabo vobiscum. " Sic dicit alia translatio.
Et dicit: " In gladio oris mei, " id est, sententia quae nunc est in ore ad comminandum, sed in die judicii erit in manu ad interficiendum : et ideo modo possumus evadere, tunc non : propter quod dicitur, Job, XIX, 29 : Fugite a facie gladii : quoniam ultor iniquitatum gladius est.
" Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
" Qui habet aurem, etc. " Haec est tertia pars principalis in qua ponit Epistolae conclusionem : et exponitur sicut prius. Frequenter autem ponitur ista particula sive clausula, ut excitetur intentio auditorum.
" Vincenti, " scilicet has tribulationes, vel desideria carnis, et daemonum tentamenta, supple, non tantum pugnanti: quia, II ad Timoth. II, 5 : Non coronabitur nisi legitime certaverit.
" Dabo, " scilicet gratis, " manna absconditum, " id est, Christum qui est panis Angelorum : et ideo factus est homo, ut panem Angelorum manducaret homo. Hoc manna modo absconditum est ambulantibus per fidem : sed tunc erit manifestum ambulantibus per speciem. Isa. xlv, 15: Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, Saluator. Vel, " Manna, i id est, dulcedinem aeternam. Psal. xxx, 20 : Quam magna multitudo dulcedinis tuae, etc. Vel, " Manna absconditum " dicitur Spiritus sanctus, de cujus dulcedine dicit Psalmista, Psal. lxvii, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Nota: Christus dicitur " manna, " propter dulcem refectionem, et hoc secundum utramque naturam. De quo dicit Augustinus, quod oculus corporalis reficietur in humani tale Christi, sed oculus spiritualis in deitate: et sic ingredietur, et pascua inveniet . " Absconditum, " quia Christus fuit absconditus in figuris legis per significationem, in carne humana propter nostram redemptionem, in sacramento altaris ad nostram consolationem.
" Et dabo illi calculum candidum, " id est, aeternam contemplationem.
Vel sic : " Vincenti dabo manna absconditum, " id est, gloriam animae, quae dicitur manna : quia sicut manna unicuique sapiebat prout volebat, sic gloria aeterna omnia oblectamenta offert unicuique. "Et dabo illi calculum candidum, " id est, gloriam corporis, quae diminutive dicitur calculus respectu gloriae animae. Vel, quia gloria illa modo a mundanis modica reputatur. Per calculum candidum signatur recte gloria corporis : ratione candoris signatur claritas, ratione soliditatis impassibilitas, ratione modicitatis subtilitas, ratione rotunditatis. agilitas.
" Et in calculo nomen novum scriptum, " id est, in corpore nova obedientia carnis ad spiritum, quae modo non est : quia caro concupiscit aditersus spi-ritum . Vel, " In calculo, " id est, in corpore, " nomen novum scriptum, " id est, nomen filii, non servi, quod est nomen vetus. Joan. xv, 15 : Jam non dicam vos servos... Vos autem dixi amicos.
Vel sic : " Dabo illi calculum, " id est, Christum, qui per calculum signatur: quia calculus lapis pretiosus qui et carbunculus dicitur : et dicitur sic a carbone, quia ab eo similitudinem ducit : lucet enim positus in tenebris. Sic Christus in mundi tenebris refulsit, quando Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Qui candidus bene dicitur : quia, sicut dicit Haymo : " Sine peccati offuscatione mundus inter homines apparuit, et divinitatis suae luce tenebras nostrae mortalitatis illustravit. " Unde sponsa, Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus, et rubicundus : candidus propter innocentiam, rubicundus propter Passionem.
" Et in calculo, " id est, in Christo, " nomen novum scriptum, " id est, nomen Christianum, " quod nemo scit, nisi qui accipit. " Contra : Multi noverunt hoc nomen qui non sunt Christiani. Responsio. Duplex est scientia : speculativa, et experimentalis. De prima objicitur, de secunda loquitur hic. Vel sic : " Quod nemo scit, " scilicet perfecte in hac vita, " nisi qui accipit, " scilicet in patria.
Vel aliter: Per manna et per calculum signatur verbum Dei, quod dicitur manna propter refectionis utilitatem, et calculus propter .veritatis soliditatem, candidus propter eruditionis luminositatem. Vel, per manna absconditum signatur vita aeterna, per calculum vero charitas quae est sicut calculus ignitus, quo diligitur Deus et proximus : sed candidus qua ipsa nigredo peccatorum operitur.
" Et in calculo, " id est, tali charitate, " nomen novum scriptum, " id est, nomen filii, et amici, vel discipuli. Joan. XIII, 35: In hoc cognoscent omnes quia disci-puli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
" Quod nemo scit, " id est, hujus nominis virtutem, " nisi qui accipit, " id est, donec acceperit.
" Et Angelo Thyatirae Ecclesiae scribe. "
Haec est quarta pars capituli, et quarta Epistola Joannis.
Et continet tria sicut et praecedens : exordium quod est ibi, a Et Angelo. " Narrationem quae est ibi, v 19 : " Novi opera tua. " Et conclusionem quae est ibi, v 26 : " Et qui vicerit. "
In exordio tanguntur duo. Primo, cui scribit. Secundo, cujus auctoritate, ibi, " Haec dicit Filius Dei. "