13. In Revelatione s. Benigni.
30. De ss. Georgio et Aurelio.
31. In Translatione s. Gerar di.
32. De s. Gregorio Lingonensi.
36. De s. Jacobo Tarentasiensi.
60. In Revelatione ss. Mauritii, Exuperii et Candidi.
63. De ss. Maximo et Venerando.
68. In Translatione s. Moderanni.
77. De s. Petro Tarentasiensi.
78. In Translatione s. Philiberti.
90. De s. Stephano Grandimontano.
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Gloriosa jam per orbem
rutilant solemnia,
Qua coelestem sumpsit vitam
Maria Aegyptia
Luce vernans speciosa
turmas inter coelicas,
Cujus nos, Jesu benigne,
jam tuere precibus,
Ut cum ipsa te laudare
possimus per saecula.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Aeternum trinumque Deum
laudemus et unum,
Qui sibi Mariam
transvexit ad aethera sanc-
tam.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. In Zosima claruit
Mira Dei gratia,
Cui nulla placuit
Mundi hujus gloria.
2. Puer mundum Zosimas
Et puerum exuit
Et leges sanctissimas
Monachorum induit.
3. Repentina vox divina
Sicut eum docuit,
Infra chorum monachorum
Salvatorem coluit.
4. Infra gregem sanctam legem.
Zosimas sic tenuit,
Quod priorem meliorem
Ibi nullum habuit.
5. Onus erat fratribus
Gratum, in nemoribus
Herbis atque floribus
Vivere radicibus,
Ut salvarent animas.
6. Ibat more solito
Per nemus abscondito,
Quando vidit subito
Plenus omni merito
Mulierem Zosimas.
REesponsoria.
I. Post inventam feminam
Culpam flentem pristinam
Eremita graditur,
Respuens socium
Neminem mortalium
Sibi jungi patitur,
V. Senex currit,
sed illa levius
Praecucurrit
et multo citius.
2. Dei servus ad se redit,
Rationi mens obedit,
Pro Maria apud Deum
Se fatetur esse reum,
V. Verbo precis anxiae
Munus petit veniae.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. In devotis precibus
Exsistens Aegyptia
Cum membris mortalibus
Jam petit coelestia,
2. Videns sursum dominam
Zosimas obstupuit
Et dediscens feminam
Monstrum esse placuit.
3. Dum ancilla Dei illa
Vidit senem dubium:
Dei plasma non phantasma
Sum, ait ad socium.
Responsoria.
4. Peccatorum ad exemplum
Intrare nequivi templum,
Ut peccantes per me discant,
Quod de malis resipiscant,
V. Mox veniae peto munus,
Quod non differt Deus unus.
In 3. Nocturno.
Responsoria.
1. Veneremur
omnes Aegyptiam
Revertentem
ad coeli patriam,
Coeli fertur
cum sacris epulis
Carnalibus
soluta vinculis;
V. Hacc peracto
carnali proelio
Sociatur
coeli collegio.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Laudibus est dignus
multis rex ille benignus,
Qui de morte piam
voluit servare Mariam.
2. Nobis esse bona
dignare, Maria, patrona,
Quod cum corde pari
tua festa vides venerari.
3. Ad te clamantes
pariter, Deus, et vigilantes
Fac illud petere,
quod scis tibi posse placere.
4. Victor et invictus
leo Christus sit benedictus.
Et nos psallentes
benedicat se venerantes.
5. Rectorem caeli
laudemus mente fideli,
Ut cum laude pia
nos adjuvet alma Maria.
Ad Benedictus.
A. Gloriosa Dei sponsa,
Quamvis modo sis absconsa
In sponsi tui thalamo,
Nos daemonis laesos hamo
Prece tua perpetuae
Sanitati restitue,
Nunquam, mater, sis oblita
Nos precantes in hac vita.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. O Deus ineffabilis,
Per omnia laudabilis,
Qui omnes, quos vivificas,
Miro modo mirificas,
Da, ut sancta oratio
Mariae sit placatio
Irae tuae pro omnibus
Laudi tuae adstantibus.
. Vale, dulcis Aegyptia,
Aeterna fruens gloria.