Graecus. Totam intermediam christi vitam, quae est inter ostensionem aetatis et tempus baptismatis, velut immunem alicuius famosi et publici miraculi et doctrinae, evangelista sub uno verbo colligit dicens et descendit cum eis, et venit Nazareth. Origenes in Lucam.
Crebro iesus descendit cum discipulis suis, nec semper versatur in monte: quia non valebant qui variis morbis laborabant, ascendere in montem; idcirco et nunc descendit ad illos qui deorsum erant.
Sequitur et erat subditus illis. Graecus.
Quandoque enim verbo prius leges instituens, ipse secundario opere comprobabat; sicut illud: bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis; ipse namque Paulo post, nostram salutem exquirens, animam exposuit propriam: aliquando vero prius vivendi proponit exemplar, et postea promebat verbo tenus sanctionem, sicut hic, haec tria prae ceteris opere monstrans, diligere deum, honorare parentes, deum vero et ipsis praeferre parentibus. Cum enim reprehenderetur a parentibus, minoris curae cetera reputat quam quae sunt dei. Denique ipsis quoque parentibus obedientiam praestat.
Beda. Quid enim magister virtutis nisi officium pietatis impleret? quid inter nos aliud quam quod agi a nobis vellet, ageret? Origenes. Discamus ergo et nos filii parentibus nostris esse subiecti. Quod si patres non fuerint, subiciamur his qui patrum habent aetatem.
Iesus filius dei subicitur ioseph et mariae; ego vero subiciar episcopo, qui mihi constitutus est pater. Puto quod intelligebat ioseph quia maior se erat iesus, et trepidus moderabatur imperium.
Videat ergo unusquisque quod saepe qui subiectus est, maior sit: quod si intellexerit, non elevabitur superbia qui est sublimior dignitate, sciens sibi meliorem esse subiectum. Gregorius Nyssenus. Amplius: quoniam impuberibus adhuc est imperfecta discretio, egetque per provectos ad statum provehi perfectiorem; ideo cum pertigisset duodecimum annum, paret parentibus, ut ostendat quod quicquid per promotionem perficitur, antequam ad finem perveniat, obedientiam tamquam perducentem ad bonum utiliter amplexatur. Basilius in Lib. Relig.. Ab ipsa autem primaeva aetate parentibus obediens quemlibet laborem corporeum humiliter et reverenter sustinuit. Cum enim homines essent honesti et iusti, egeni tamen, et necessariorum penuriam patientes, teste praesepi partus venerandi ministro, manifestum est quod sudores corporeos continuo frequentabant, necessaria vitae sibi quaerentes. Iesus autem obediens illis, ut Scriptura testatur, etiam in sustinendo labores subiectionem plenariam sustinebat. Ambrosius. Et miraris si patri defert qui subditur matri? non utique infirmitatis, sed pietatis est ista subiectio. Attollat licet caput haereticus, ut alienis auxiliis asserat eum qui mittitur indigere; numquid et humano egebat auxilio, ut materno serviret imperio? deferebat ancillae, deferebat simulato patri; et miraris si deo detulit? an homini deferre pietatis est, deferre deo infirmitatis? beda. Virgo autem sive quae intellexit, sive quae nondum intelligere potuit, omnia suo pariter in corde quasi ruminanda et diligentius scrutanda recondebat; unde sequitur et mater eius conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Graecus.
Considera prudentissimam mulierem mariam, verae sapientiae matrem, qualiter scholaris sit pueri: non enim ut puero, neque ut viro, sed ut deo vacabat; ulterius et illius voces divinas et opera reputabat: idcirco nil ex dictis aut actis ab eo incassum illi cadebat; sed sicut ipsum verbum prius in visceribus, ita nunc eiusdem modos et dicta concipiebat, et in corde suo quodammodo fovebat; et hoc quidem iam secum in praesenti contemplabatur: hoc autem expectabat in futurum clarius revelandum: et hac quidem tamquam regula et lege per totam vitam utebatur: unde sequitur et iesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud deum et homines. Theophylactus.
Sed inquiunt: quomodo potest aequalis patri esse in substantia qui quasi imperfectus crescere dicitur? non autem in eo quod est verbum, dicitur incrementum suscipere, sed in eo quod factus est homo.
Si enim vere profecit postquam factum est caro, qui ante imperfectus extiterat; quid ergo gratias agimus ei velut incarnato pro nobis? qualiter autem, si ipse est vera sapientia, in sapientia potest augeri? vel qualiter qui ceteris largitur gratiam, ipse in gratia promovetur? amplius: si nemo scandalizatur cum audit quod verbum seipsum humiliaverit, infirma quaedam de deo verbo sentiens: sed potius miratur misericordiam eius: quomodo non est supervacaneum scandalizari audiendo quod profecit? nam sicut pro nobis humiliatus est, sic pro nobis profecit, ut nos in eo proficiamus qui lapsi fuimus per peccatum: nam quicquid spectat ad nos, ipse vere pro nobis christus suscepit, ut cuncta reformet in melius.
Cyrillus. Et attende quod non dixit proficere verbum, sed iesum, ne simplex verbum proficere intelligas, sed verbum carnem factum. Theophylactus. Et sicut verbum in carne passum fatemur, quamvis sola caro fuit passa, quia caro verbi erat quae patiebatur; ita proficere dicitur ex eo quod humanitas proficiebat in ipso.
Gregorius Nazianzenus. Dicitur autem secundum humanitatem proficere, non quod ipsa suscipiat augmentum quae ab initio fuit perfecta; sed ex eo quod paulatim manifestabatur. Theophylactus. Naturalis enim lex respuit hominem sensu maiore uti quam aetas corporis patiatur. Erat itaque verbum factum homo perfectum, cum sit virtus et sapientia patris; verum quia dandum erat aliquid nostrae naturae moribus, ne aliquod extraneum a videntibus reputetur; tamquam homo, paulatim crescente corpore, manifestabat seipsum, et quotidie sapientior ab audientibus et videntibus censebatur. Graecus. Proficiebat ergo secundum aetatem quidem, corpore in virilem statum promoto; sapientia autem per eos qui ab eo divina docebantur; gratia vero, qua cum gaudio promovemur, credentes in fine obtinere quae ab ipso promissa sunt; et hoc quidem apud deum ex eo quod assumpta carne paternum opus peregit; apud homines vero per conversionem eorum a cultu idolorum ad summae trinitatis notitiam.
Theophylactus. Dicit enim apud deum et homines: quia prius decet placere deo, et postea hominibus. Gregorius Nyssenus. Differenter etiam proficit verbum in his qui ipsum suscipiunt: secundum enim mensuram illius apparet aut infans, aut adultus, aut perfectus.