REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Haec : Christus est homo, non est omnino per accidens, quia subjectum includit praedicatum ; nec omnino per se, quia subjectum non est per se unum Logice, quia ejus partes sunt diversae quidditates ; igitur medio modo se habet. Nec regulanda est haec praedicatio ad regulam Aristotelis, cui ignota fuit unio hypostatica in qua fundatur.
Sexto videndum est primo de ista: Christus est homo, quid praedicat ly homo? Secundo, an haec sit vera per se, vel per accidens? Dico quod simile est de ista : Christus est homo, et de ista: Deus est homo, quantum ad praedicationem, quod homo secundum rationem formalem praedicatur. Sed dissimile videtur in hoc, quod hic videtur praedicatio speciei de supposito, et videtur quod ista est per se : Christus est homo, quia Christus est nomen subsistentis in natura humana, secundum Damascenum, cap. 49. Igitur ista videtur hic praedicatio speciei de supposito, sicut in ista : Petrus est homo, et tunc esset ita per se.
Dico tamen quod non invenitur in creaturis, quod idem sit suppositum duarum specierum. Tamen si Michael esset in duabus speciebus, ita quod suppositaret alienam naturam, posset dici esse in utraque specie, licet non ut in una, esset in alia ; sic de per se ratione Christi est homo et Verbum, et tunc praedicatur homo de Christo praedicatione speciei de supposito, licet non ratione totius, quod importat Christus ;
et sic videtur, quod verior est Logice : Christus est homo, quam ista : Verbum est homo, et similiter est magis per se, non tamen omnino per se, sicut si importaret naturam humanam tantum, quia secundum Philosophum, quinto Metaphys. cap. de falso : Ratio in se falsa, de nullo est vera: igitur quod non est in se per se unum nulli est per se unum, nec per se idem. Sed Christus non importat per se unum conceptum, Logice loquendo ; ideo non est ista ita per se, sicut si Christus solum importaret humanitatem.
Ad primum principale, dico quod prima dividentia sunt magis diversa secundum se, et etiam essentialiter loquendo, non tamen magis diversa, hoc est, magis incompossibilia in eodem, quia accidens et substantia sunt magis diversa secundum se, quam duo individua ejusdem speciei, vel duae species atomae, quia sunt minus idem essentialiter, et tamen simul compatiuntur se in eodem, et potest dici hoc esse hoc denominative ; ideo magis videtur sequi oppositum, quia quanto aliqua sunt magis diversa, tanto magis sunt unibilia, et possunt simul esse in tertio.
Ad aliud, dico quod humanatus non est denominativum hujus, quod est homo ; ultra enim hominem non est denominatio proprie in substantia ; sed humanatum dicit factionem secundum naturam humanam, et ideo notat fieri hominem, nec praedicatur homo in quid de Deo, etsi in Deo praedicet quid.
Ad aliud, dico quod homo praedicatus de Deo dicit absolutum, tamen implicatur relatio, cum dicitur :
Omne quod dicitur ad se, dicitur de tribus, verum est de intrinsecis, quae sunt ad se, non autem de extrinsecis, neque de eo quod non aequaliter dicitur de tribus; hic autem homo implicat respectum ad creaturam, vel connotat unionem, et tale absolutum non aequaliter dicitur de tribus.