In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Haec dicit Filius Dei. " Nota : Qui superius dictus est similis Filio hominis, hic dicitur Filius Dei : ut sic ostendatur, quod unus et idem est Filius Dei, et Filius hominis.
" Qui habet oculos, " id est, dona Spiritus sancti, " tamquam flammam ignis, " scilicet ad illuminandum intellectum, et accendendum affectum. Quaedam enim dona sunt ad illuminandum, quaedam ad inflammandum : propter quod dicitur, Daniel. x, 6 : Et oculi ejus ut lampas ardens.
Vel sic : " Qui habet oculos, etc, " id est, claros et penetrativos, ita ut omnia videat. Ad Hebr. IV, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Hoc autem dicit Joannes ut terreret eos qui erant Thyatirae : quia peccata eorum Deus videt, qui eos judicabit. Vel sic : " Qui habet oculos, etc, " id est, qui illuminat intellectum, accendit affectum, et consumit omne malum. Vel sic : " Qui habet oculos, etc, " id est, Praelatos et Doctores, sicut Augustinus et Hieronymus, etc.
" Tamquam flammam ignis, " id est, lucentes scientia, petentes superna, vastantes terrena corda. Abdiae, v. 18 : Erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, id est, Praelati : et domus Esau stipula, id est peccatores. Zachar. XII, 6 : Ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in faeno : et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos, id est, peccatores, et haereticos.
" Et pedes ejus, " id est, Praedicatores Christi ipsum portantes per mundum praedicando. Isa. LII, 7 : Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem !
" Similes aurichalco. " Nota : Ut dicit Gilbertus, aurichalcum fit, quando aes in igne ponitur, et cum quibusdam medicaminibus appositis color auri inducitur, et signat Praedicatores qui sunt aes per sonoram praedicationem : in igne ponuntur per tribulationem, id est, medicamine patientiae convertuntur in aurum purissimum probatae vitae.
Vel, " Pedes ejus " dicuntur fideles qui erunt in fine mundi, qui purgabuntur igne persecutionis. Et nota, quod Thyatira interpretatur illuminata, et quantum ad hoc scribit ei ex parte illius qui habet oculos tamquam flammam ignis. Item, interpretatur hostia vivens, et quantum ad hoc scribit ei ex parte illius qui habet pedes similes aurichalo. H ostia enim vivens Deo offert mortificationem carnis per ignem paenitentiae : portans Christum in corde per fidem, in corpore per imitationem. Nota, quod prius dixerat , quod pedes erant in camino ardenti, quod hic non dicit, sed tantum quod sunt similes aurichalco : ad signandum quod Sancti primi temporis, vel Praedicatores habuerunt fervorem charitatis : modo eorum charitas refriguit. Matth. XXIV, 12 : Refrigescet charitas multorum.
" Novi opera tua, et fidem, et charitatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. "
Posito exordio, ponitur narratio in qua tanguntur quatuor. Primo enim Episcopum commendat. Secundo, eum increpat, ibi, v. 20 : " Sed habeo adversus te pauca. " Tertio, malis comminatur, ibi, v. 22 : " Ecce mittam eam, etc. " Quarto, bonos consolatur, ibi, v. 23 : " Vobis autem dico. "
In prima parte primo commendat in operibus, secundo in virtutibus, ibi, " Et fidem, et charitatem tuam. "