IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur:

" Vado ut a somno excitem eum. " Ac si dicat : Haec est mihi causa reditus : non ut vadam ad lapidantes sicut vos putatis. Et ideo confidite, quia nec modo ad malignantes vado, quos vos timetis : et tale facio signum ex quo confunduntur et malignari non audebunt. Psal. lxxxv, 17 : Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur.

" Dixerunt ergo discipuli ejus, etc."

Haec est ergo expetitio illuminationis.

" Domine. " Profitentur Dominum qui curandi habet potestatem. Et allegant signum curationis naturale : ut non sit opus ire, propterea ut Christus curet ipsum: quia vehementer timuerunt illuc ire et venire.

Et hoc est: " Si dormit, etc. " Non multam angustiam patitur intus, quia materialis magna febris resolveret somnum et induceret insomneitatem. Nunc autem somnus ligavit humidum nutrimentale, et nutrit membra : et sic confortata digestione humoris, et confortato corpore, sanatur infirmus. Et hoc modo istud discipuli inducunt. Ac si dicant: Non est periculosa infirmitas, et signa jam apparent convalescentiae : nec oportet quod eamus iterum istius infirmitatis occasione. Unde Dominus cum vellet a labore recreari corpora discipulorum, dicit, Matth.XXVI, 45 : Dormite jam, et requiescite. Psal. IV, 9 : In pace in idipsum dormiam, et requiescam.

" Dixerat autem Jesus, etc. "

" Dixerat autem Jesus, " intendendo, "de morte ejus, " quem dormire dixerat. Act. VII, 60 : Cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Psal. CXXVI, 2 : Cum dederit dilectis suis somnum.

" Uti vero, " scilicet discipuli, " putaverunt, " adhuc carnales existentes, in- tentionem Christi in verbis suis non considerantes, " quia de dormitione somni " naturalis " diceret. " Matth. xv, 16 : Adhuc et vos sine intellectu estis. I ad Corinth.XIII, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus.

" Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est:

Et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. Sed eamus ad eum.

Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, et moriamur cum eo.

Venit itaque Jesus, et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. "

" Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste, " hoc est, sine metaphora.

Et incipit hic instructionis de morte pars secunda, et dividitur in tria. Quia primo declarat mortuum, et quod ex hoc instruendi sunt discipuli ad veritatis intellectum. Secundo dicit, quod nec adhuc invenit promptos ad eundum. Tertio, tangit qualem veniens invenit defunctum.

Dicit autem in primo duo, scilicet, quod declarat Lazarum mortuum, et ex hoc instruendos discipulos ad intelligendum.

Dicit ergo : " Lazarus mortuus est, " morte corporis, defunctus vita naturae. Psal. lxxxi, 7 : Vos autem sicut homines moriemini. II Regum, XIV, 14 :. Omnes morimur, ei quasi aquae dilabimur in terram.

" Et gaudeo propter vos, "

Hoc est, quamvis mortuo per compassionem condoleam, tamen propter vestram gaudeo aedificationem. Ad Philip.

II, 17 : Et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. Exod. xviii, 9 : Laetatus est Jetliro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israeli.

Gaudeo autem " ut credatis, " hoc est, ad fidem instructionem habeatis et accipiatis, " quoniam non eram ibi : " et cum revelo vobis absentia, a nullo mihi revelata, incipiatis credere quod nihil me latet : et sic aedificamini ad fidem meae divinitatis. Et sic exponit Glossa. Job, xlii, 2 : Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.

Vel, " Gaudeo propter vos quoniam non eram ibi, " ut videatis quid facit spiritualis hominis a me elongatio. Psal. cxviii, 155 : Longe a peccatoribus salus. Illi enim qui a vita se elongant moriuntur. Deuter.IV, 4 : Vos qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi.

Vel, " Gaudeo propter vos quoniam non eram ibi, " ut viso affectu meo ad resuscitationem, aedificemini ad charitatem : et visa potestate in miraculo, aedificemini ad fidem majestatis. De primo, Proverb.VIII, 17 : Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. De secundo, Esther, XIII, 9 : Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel.

" Sed eamus ad eum, "

Ut loci approximatio in corpore meo ostendat habitare deitatem. Aliter enim ita absens ut praesens miraculum perficerem. Joan.XIV, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Deuter.IV, 7 : Non est alia natio tam grandis, quae habeat deos approximantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.

" Dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus, "

Hoc est, geminus sive dubius : quia qui in fide non est solidatus, semper corde in duo contradictoria geminat, et trepidat inter duo : neutri adhaerens plene, sed semper timens conlrarium eventum. Iste enim plus aliis solitus erat timere, et plus in fide dubitabat. Et ideo hunc describit ab eo quod in corde patiebatur : tamen pro se et aliis loquebatur.

Dixit autem Thomas " ad condiscipulos, " quia propter reverentiam ad Christum non dixit, timens reprehendi : " Eamus et nos, ut moriamur cum eo. " Ac si diceret : Satis non est quod ille mortuus est, nisi et cum illo per manum persequentium moriamur. Et sic dixit ex timore. Et haec est expositio Chrysostomi, et vera secundum litteram : quia et, Joan, xx, 25, dixit : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Glossa tamen dicit quod hoc dixit ex affectu. Unde dicit: " Ecce verus amantium affectus : vel cum amico vivere, vel cum amico mori. " II Regum, xviii, 33 : Quis mihi tribuat ut ego moriar pro te ? Et haec est lectura Augustini.

" Venit itaque Jesus, etc. "

Hic tangit qualem defunctum invenit.

" Venit itaque Jesus, " appropinquans per misericordiam. Matth.VIII, 7 : Ego veniam, et curabo eum.

" Et invenit, " non tam exterius quam interius in compassione, " eum, " miserum defunctum et faetentem. Deuter, xxxii, 10 : Invenit eum in terra deserta, scilicet ab omni bono derelicta : in loco horroris, in morte : et vastae solitudinis, a Sanctorum societate.

" Quatuor dies jam in monumento habentem, " quia primo die venit nuntius, et duobus sequentibus mansit ibidem, et die quarto venit Jesus. Et isti sunt quatuor dies, ut dicit Chrysostomus.

Significant. autem hi quatuor dies,

quatuor peccati aggravationes, scilicet, consensus, operis, consuetudinis, et blandimenti quo peccator fovetur in peccatis, quae sunt mors animae. Job, III, 11 et 12 : Quare non in vulva mortuus sum ? egressus ex utero non statim perii ? Quare exceptus genibus ? cur lactatus uberibus ? In vulva enim mori, est mori per peccatum in consensu et delectatione antequam procedat in publicum. Mori egressum ex utero, est deleri peccatum in opere, antequam procedat ad consuetudinem. Exceptum autem genibus mori, est peccatum deleri, quando jam per consuetudinem et scandalum excipitur genibus multorum. Lactari autem uberibus praesumptionis et desperationis, est blandiri sibi in peccatis.Vel ideo, quia magna Dei misericordia hoc indulgeat, et hoc est verbum praesumptionis. Vel ideo, quia magna justitia hoc non indulgeat, et ideo in dulcedine peccati sit remanendum : quia alia spes boni post hanc vitam non habeatur. Et tunc quatriduanus est, et foetet mortuus. Hoc est ergo quod dicit.

" Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.

Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. "

Hic incipit pars, quae est de hujus miraculi impetratione.

Dividitur autem in tres partes : in quarum prima describitur impetrantium multitudo : in secunda autem, describitur impetrantium devotio fidei, ibi, v. 2 0 : " Martha ergo, ut audivit, etc. " Tertio autem ponit impetrandi modum, ibi, v. 33 : " Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, etc. "

Iu prima duo dicuntur, scilicet, locus unde multae solemnes personae convenire poterant ad impetrandum miraculum, et multitudo eorum qui convenerant.

Dicit ergo : " Erat autem Bethania, " locus in quo defunctus fuit, " juxta Jerosolymam, " quae erat metropolis, in qua multae erant personae solemnes, coram quibus facere miraculum multum fuit utile ad fidem.

" Quasi stadiis quindecim. " Stadium autem est octava pars milliarii. Et ideo non distabat ad duo milliaria passuum, et erat valde propinquum : et ita de facili etiam delicatae personae poterant convenire ad spectaculum. Joan, XII, 9 : Cognovit turba multa ex Judaeis quia illic est, scilicet Jesus : et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.