Supra posuit parabolam, in qua ostendebatur impedimentum evangelicae doctrinae ab extrinseco, hic ponitur alia parabola, in qua ponitur impedimentum de audienda doctrina, quod est ab intrinseco, quia in hac ad nos trahuntur ea, de quibus ingenia solent sollicitari.
Primo ergo docet de origine boni et mali; secundo de processu; tertio de fine.
Secundum ibi cum autem crevisset etc.. Tertium ibi et in tempore messis dicam messoribus etc..
Circa primum notantur duo.
Primo de origine boni; secundo mali, ibi cum autem dormirent homines etc..
Dicit ergo aliam parabolam proposuit illis. Et quibus? eis. Dico non apostolis tantum, sed etiam turbis. Unde cum primam in navi exposuisset apostolis, convertit se ad turbas. Aliam, non alteram; quia non solum proposuit duas parabolas, sed plures; alterum vero unum de duobus dicitur.
Plures autem posuit, ut pluribus dispositionibus subveniret. Quidam enim afficiuntur in uno, quidam in alio.
Simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. In regno continetur rex, et hi qui reguntur: et isti sunt homines caelestes, qui facti sunt aequales Angelis; Ps. Xc, 11: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis etc..
Homini qui seminavit bonum semen. Tres parabolae ponuntur consequenter de semine.
Prima de semine seminato; secunda de semine inspirato; tertia de semine multiplicato. Secundum intentionem litterae, aliter quam supra accipitur semen. Seminatur enim semen quod seminatur in homine, et hoc est verbum dei, sicut habetur Lc. XXII. Hic autem accipitur ipse homo, in quo seminatur. Et hoc patet, quia infra dicit quod semen istud sunt filii regni; unde non est alia facienda expositio ab ea quam dominus fecit.
Et dicitur semen, quia sicut semen est principium propagationis, sic homines boni fundamentum totius fidei; unde ex apostolis tota ecclesia pullulavit. Unde Is. I, 9: nisi dominus reliquisset nobis semen, quasi sodoma fuissemus. Et istud fuit bonum semen, de quo Is. VI, 13: semen sanctum erit id quod steterit in ea.
Istud seminavit christus, et ubi? in agro suo, idest in mundo. Mundus enim dicitur ager, in quo sunt boni ac mali, quem dominus per creationem edidit; unde Io. I, 10: mundus per ipsum factus est. Et in Ps. XLIX, 11: pulchritudo agri mecum est.
Cum autem dormirent homines etc.. Habito de origine boni, hic agit de origine mali. Et primo ponitur occasio malitiae illatae; secundo ordo.
Et primo ponitur occasio duplex: una est ex parte custodum, secunda ex parte seminantis.
Ex parte custodum dicit cum autem dormirent homines etc., idest praepositi humani generis, qui positi sunt ad custodiendum dormirent, scilicet per dormitionem mortis. Sancti scilicet apostoli qui noverunt quod haeretici in ecclesia miscuerunt se tritico; unde Paulus: scio quod post decessum meum intrabunt lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
Deinde ponitur alia occasio; unde dicit venit inimicus etc., idest diabolus; ps.
Lxxiii, 23: superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper: eorum qui te oderunt, idest Daemonum. Haec autem inimicitia est secundum perversitatem voluntatis.
Sed est quaestio. Estne hoc verum quod aliqua res odiat deum? dicendum, quod amor non est nisi rei cognitae.
Dupliciter autem potest cognosci deus: in se, vel in suis effectibus. In se impossibile est quin ametur: quicquid enim amatur, amatur sub specie boni. Cum ergo sit prima bonitas, odiri non potest. Sed in effectibus suis non est impossibile. Daemones enim inquantum sunt, eum amant a quo sunt; sed aliqui effectus displicent eis, quod scilicet contra voluntatem suam puniantur, quod non ad voluntatem suam puniant homines, et similia.
Sequitur de ordine et superseminavit zizania. Singula verba habent magnam significationem. Videamus ergo quid est quod seminatur, et qualis est ordo.
Quod seminatur est zizania, quae similis est tritico, et lolium vocatur. Quid significatur per zizaniam? filii nequam, et omnes qui iniquitatem diligunt, specialiter haeretici. Tria sunt genera malorum: pravi catholici, schismatici et haeretici. Mali catholici per paleas significantur, de quibus supra cap. III, 12: paleas comburet igni. Schismatici per aristas.
Haeretici per zizaniam. Seminantur ergo in agro, idest in hoc mundo. Item zizania habet similitudinem cum tritico, sic isti praetendunt speciem boni, ut habetur I Tim. I, 7: volentes esse legis doctores, et non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.
Et nota quod dicitur supra seminavit, et hic non; quia prius fuerunt catholici, quam haeretici. Diabolus enim videns ecclesiam dilatari, invidit, et seminavit corruptivum, et movit corda haereticorum, ut magis noceret; unde ex nobis erant, secundum quod habetur in I canonica ioannis II, 19, sed ex nobis non erant, quia si ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum.
Item dicit in medio tritici. Non curat diabolus quod aliqui sint haeretici inter gentiles, quia omnes possidet, sed in medio tritici et fidelis populi. Et hoc est quod dicitur iob IV, 18: et in Angelis suis reperit pravitatem. Et Augustinus dicit, quod nulla societas est ita bona quin aliquis sit pravus: unde in societate apostolorum unus fuit malus, scilicet Iudas.
Item dicit et abiit: ubi signatur malitia Daemonis. Abiit, idest occultum se reddidit.
Quando enim instigat, non semper cooperatur: si enim ad votum omnia succederent, de facili posset discerni; ideo aliquando malitiae suae cedit; Ps. IX, 9: insidiatur in abscondito, quasi leo in specula sua.
Consequenter agitur de processu boni et mali. Cum autem crevisset herba.
Et ut intelligatis, tria considerantur.
Primo ponitur manifestatio bonorum a malis; secundo zelus bonorum contra malos; tertio tolerantia.
Dicit ergo cum crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania etc.. A principio enim quando seminatur, non apparet, sed cum crescit herba.
Et hoc potest ad utrumque referri, et ad triticum, et ad zizaniam. Augustinus exponit de tritico, quia cum homo parvus est, non potest discernere; sed quando crescit, et facit fructum, et fit spiritualis, tunc cognoscit; I ad Cor. II, 15: spiritualis discernit omnia.
Chrysostomus exponit de zizania, quia primo non apparet, quia haeretici primo abscondunt scientiam, quia primo aliqua bona dicunt et praedicant laicis, et post inserunt aliqua mala de clericis, quae libenter audiuntur; et sic avertunt populum a dilectione clericorum, et sic per consequens ecclesiae. Sed post cum suscipiunt doctrinam, manifestant malitiam. Primo enim non dicunt nisi levia, sed post se manifestant et doctrinam suam, quae intelligitur per vinum; de quo vino dicitur Prov. XXIII, 31: ingreditur blande, retro autem mordebit ut coluber.
Accedentes autem servi patrisfamilias etc.. Hic ponitur de zelo bonorum contra malos. Et primo inquirunt de origine mali; secundo moventur zelo ad extirpationem malorum, ibi servi autem dixerunt etc..
Dicit accedentes autem etc.. Primo videndum qui sint isti servi. Infra dicit de messoribus; sed isti non servi, sed Angeli.
Isti sunt homines boni: et hoc non est inconveniens, cum dominus dicatur et Ostium, et ostiarius. Accedentes autem servi, per fidem; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini. Dixerunt, domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? nonne apostoli bonam doctrinam seminaverunt? ita utique. Vidit dominus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona, Gen. I, 31. Unde ergo habet zizania? quaestio similis habetur ier.
C. II, 21: ego plantavi vineam electam, quomodo conversa es mihi in pravum, vinea aliena? respondet dominus et ait illis: inimicus homo hoc fecit. Et notate quod hoc non ex prima origine, sed de hoc quod in hominibus est a diabolo; Sap. II, 24: invidia diaboli intravit mors in orbem terrarum.
Homo dicitur diabolus per defectum a deitate; Ps. IX, 20: exurge, domine, non confortetur homo. Hic homo dicitur inimicus propter consummatam malitiam; Gen. III, 15: inimicitias ponam inter te et ipsum.
Servi autem dixerunt. Hic dicitur quod servi moventur zelo ad extirpationem malorum. Vis, imus, et colligimus ea? dicuntur hic de ipsis duo laudabilia, quia moventur ad destruendum malum; I ad cor.
C. V, 13: auferte malum ex vobis ipsis. Item aliud laudabile, quia hoc facere nolunt proprio motu, sed iussu domini; unde Tob. IV, V. 20: omni tempore benedic deum, et omnia consilia tua in ipso permaneant.
Et ait illis. Nota, hoc est tertium, scilicet de sustinentia malorum; de hoc Eccle. VIII, 11: etenim quia cito non profertur contra malos sententia, filii hominum absque timore perpetrant mala. Et primo ostendit propositum; secundo rationem assignat; tertio ponit terminum sustinentiae, quia semper non sustinebit.
Dicit ergo non, idest non volo quod colligatis adhuc; II Petr. Ult., 9: non tardat dominus promissionem suam, sed patienter expectat.
Ne forte, hic ponit rationem.
Et prima fronte notare debetis, quod bonum est magnum, et victoriosum supra malum, quia bonum potest esse sine malo, malum autem non sine bono; ideo sustinet dominus multa mala, ut veniant vel etiam ne pereant multa bona. Ideo dicit ne forte colligentes zizania, idest malos, vel haereticos etc., eradicetis simul et triticum.
Quatuor de causis contingit quare mali non debeant eradicari propter bonos.
Una causa est, quia per malos exercitantur boni; I Cor. XI, 19: oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant in vobis; Prov. XI, 29: qui stultus est, serviet sapienti. Si non fuissent haeretici, non claruisset scientia sanctorum, Augustini, et aliorum. Unde qui vellet malos eradicare, eradicaret et multa bona.
Item contingit quod qui modo malus est, postea bonus fit, ut Paulus. Unde si occisus fuisset Paulus, careremus doctrina tanti magistri, quod absit. Ideo si vis eradicare, eradicabis simul et triticum, scilicet eum, qui erit triticum; Ps. Lxvii, 23: dixit dominus, ex basan convertam, convertam in profundum maris.
Tertia ratio, quia aliqui videntur mali, et non sunt; ideo si velles evellere malos, statim multos bonos extirpares. Et hoc apparet, quia noluit deus quod colligerentur, donec ad perfectam maturitatem pervenirent; unde I ad Cor. IV, 5: nolite ante tempus iudicare.
Quarta ratio est, quia aliquis quandoque est magnae potestatis; ideo si excludatur, trahit multos secum, et sic cum illo malo multi pereunt. Ideo congregatio non excommunicatur, nec princeps populi, ne cum uno multi cadant. De tali intelligitur quod dicitur in Apocalypsi XII, 4, quod draco traxit tertiam partem stellarum secum etc.. Et gen.
C. XVIII, 25: absit a te ut hanc rem facias, et occidas iustum cum impio.
Sed numquid semper parcetur eis? non, sed usque ad tempus; unde dicit sinite utraque crescere usque ad messem etc..
Similis sententia habetur Apoc. Ult., 11: qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc.
Sinite utraque crescere usque ad messem. Contra istam sententiam obiicitur, quia dicitur Is. I, 16: auferte malum cogitationum vestrarum etc.. Item I Cor. V, V. 7: expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi etc.. Quid ergo dicit sinite etc.?p chrysostomus dicit quod loquitur de occisione.
Unde haeretici non sunt occidendi, quia inde multa mala sequerentur. Augustinus in epistola quadam dicit, quod fuit sibi visum aliquando quod non deberent occidi; sed post experimento didicit quod multi convertuntur per violentiam: dominus enim quosdam violenter trahit, sicut traxit Paulum.
Unde iste coacte conversus plus profecit quam omnes alii qui voluntarie crediderunt.
Et hanc opinionem (vel quaestionem) tractavit Augustinus. Unde secundum sententiam chrysostomi, si non possit sine periculo, non debet fieri, sed ubi maius periculum timetur.
Et hoc patet inducendo in omnibus, quia etsi mali sunt, prosunt ad exercitationem.
Quia tamen magis timendum est ne evangelica doctrina per eos in aliis pereat, ideo etc..
Item aliqui qui modo sunt mali, fiunt post boni. Verum est quod statim non debent occidi, sed, sicut habetur ad titum III, 10, haereticum post primam et secundam monitionem devita.
Ad aliud quod tertio opponitur, quia scilicet multi videntur mali qui sunt boni, verum est, si fieret indiscrete, sicut habetur I ad Tim. IV.
Item quod dictum est, quod princeps populi excommunicari non debet, si videas quod maius sit scandalum si excommunicetur quam in eo quod delinquit, non debet excommunicari; sed si aliquid egisset quod esset ad periculum fidei, sine dubio excommunicari debet, quodcumque inde accidat damnum.
Et in tempore messis dicam messoribus etc.. Supra dominus exposuit parabolice originem boni et mali, et processum utriusque, hic agitur de similitudine utriusque. Et primo ponitur tempus finis; secundo ponuntur ministri; tertio modus et ordo, quorum unumquodque ordinatur ad finem.
Tempus tangitur, cum dicitur in tempore messis etc.. Tempus messis est tempus collectionis fructus, qui expectatur ex seminibus.
Duplex est autem collectio: una in ecclesia praesenti, alia in caelesti. Et ideo duplex est messis: quaedam congregationis fructuum in praesenti; de hac Io. IV, 35: levate oculos vestros, et videte regiones, quoniam albae sunt iam ad messem. Item tempus messis in triumphanti ecclesia; unde infra, eodem dicitur, quod messis est consummatio saeculi; ergo usque ad illud tempus differtur.
Qui sunt ministri? messores. Unde dicam messoribus. Messores primae messis fuerunt apostoli: ipsi enim collegerunt et converterunt totum mundum, de quibus Io. IV, 38: misi vos metere quod non seminastis.
In secunda messe messores erunt Angeli; Apoc. XIV, 15 dictum est cuidam Angelo: mitte falcem tuam, et mete: quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae etc.. Quae enim mediante deo fiunt, credendum quod fiant ministerio Angelorum; unde dicitur de Angelis Ps. Cii, 21: ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
Sed videamus ordinem, et quo modo assequantur finem, et quem finem. Et primo de malis; secundo de bonis.
De malis sciendum, quod primo colliguntur; secundo alligantur; tertio comburuntur.
In primo est separatio malorum a bonis.
Quamdiu durat tempus istud, mali cum bonis sunt, zizania cum tritico, lilium inter spinas, ut habetur Cant. II, 2; infra XXV, 31: cum venerit filius hominis, separabit bonos a malis, haedos ab agnis. Unde dicit colligite primum zizania etc.. Modo quasi indiscrete accidunt bona et mala bonis et malis: et hoc est quod dicitur Eccle. IX, 3, quod hoc pessimum est inter omnia, quae sub caelo fiunt, quia eadem cunctis eveniunt; sed tunc bona reddentur bonis, et mala malis.
Ne ergo involvantur, oportet quod separentur et alligentur.
Unde et alligate ea. In alligatione perpetuitas poenae signatur; Ps. Cxlix, 8: ad alligandos reges eorum in compedibus etc.; infra XXII, 13: ligatis manibus et pedibus, proiicite eum in tenebras exteriores, quod signat impoenitentiam et irrevocationem aeternae damnationis. In fasciculos. Omnes erunt separati a visione dei: poena damni erit aequalis omnibus, ideo ponentur in fasciculos, sicut habetur Lev. XIII, ubi docetur discernere inter sanguinem et sanguinem, inter lepram et lepram; et Is. XXVII, 8: in mensura contra mensuram.
Et ad quid? ad comburendum, idest igni aeterno tradentur. De isto dicitur Lc. XVI, V. 24: quia crucior in hac flamma.
Deinde cum dicitur triticum autem congregate in horreum meum, ponitur finis bonorum, et, e contrario, tria ponuntur, scilicet puritas, et unitas, et tranquillitas.
Puritas, cum dicitur triticum. Sed notate quod zizania fuit colligata, ideo non fuit excussa, triticum vero fuit excussum. Et hoc significat quod mali cum suis inquinamentis in infernum mittentur; sed boni penitus erunt purgati; Is. XXXV, 8: via sancta vocabitur, non transibit per eam pollutus.
Item est inter eos unitas; unde congregate.
Inter malos semper sunt iurgia, ideo non habent unitatem; sed boni congregantur; ps.
XLIX, 5: congregate illi sanctos eius, qui ordinant testamentum eius super sacrificia etc.; et infra XXIV, 28: ubi corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
Item erit inter eos tranquillitas; unde dicit in horreum meum. Horreum fit ad conservationem messis; sic illa patria erit horreum sanctorum, ubi erunt cum laude et laetitia sempiterna, ut habetur Is. XXXV, 10.