IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Multi autem ex Judaeis venerant, etc. "

" Multi autem ex Judaeis venerant, " ab Jerusalem et ab aliis vicinis locis, " ad Mariam et Martham, " sorores defuncti, " ut consolarentur eas de fratre suo, " Eccli.VII, 38 : Non desis plorantibus in consolatione. Nobiles enim erant personae : et ideo plures convenerunt. Ad Roman. xii, 15 et 16 : Gaudere cum gaudentibus, fiere cum flentibus. Idipsum invicem sentientes. Jerem.XXXI, 16: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia est merces operi tuo. Sic amici Job condixerant ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur .

" Martha ergo, ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. "

Describit hic devotionem fidei impetrantium : primo Marthae, deinde Mariae,

ibi, v. 29 : " Illa autem ut audivit, etc. "

Devotio Marthae describitur in tribus, scilicet, in occursu, in fidei profectu, in sororis in adjutorium vocatione. Dicit ergo : " Martha autem, " quae semper sedula in obsequio Domini fuit, " ut audivit. " Facile enim auditur quod desideratur audiri. Job, IV, 16 : Vocem quasi aurae lenis audivi. III Regum, XIX, 12 : Et post ignem sibilus aurae tenuis, ibi enim erat Dominus.

" Quia Jesus venit. " Aggaei, ii, 8 : Veniet Desideratus cunctis gentibus.

" Occurrit ei, " quia nihil est satis festinum desideranti. Et ideo occurrit et introitum in domum non exspectavit. Amos, IV, 12 : Praeparare in occursum Dei tui, Israel.

" Maria autem domi sedebat. "

" Maria " nesciens quia Jesus in veniendo erat, quia soror fuit ita festina ad occurrendum quod hoc non indicabat sorori, nisi prius occurreret. " Sedebat autem domi, " ne discursus esset sibi causa lasciviae sicut fuerat: et ut sequestrata a tumultu, melius verborum Domini memoriam habere posset: quia aliam consolationem praeter quam in verbis Domini non habebat. De primo dicitur, Thren. III, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se. De secundo, Genes. xxv, 27 : Jacob, vir simplex, habitabat in tabernaculis. De tertio dicitur, Osee, II, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Jerem.XXXI, 22 : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? Quievit enim in contemplatione. Sapient. viii, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius.

" Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.

Sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. "

Hic ostenditur devotio impetrandum.

Habet autem tres paragraphos : in quorum primo ostenditur fides imperfecta quae est incipientium sive incipiens: in secundo, ostenditur fides proficiens : in tertio, fides perfecta ad impetrandum.

In primo horum duo sunt, in quorum primo proponitur fides praesentiae Christi mortem fratris excludentis : in secundo, fides etiam post mortem quod voluerit, impetrantis.

Dicit ergo : " Domine, si fuisses hic, " localiter praesens, " frater meus non fuisset mortuus, " Patet, sicut dicit Chrysostomus, quod non sensit de eo nisi sicut de viro sancto cujus praesentiae nocumentum non appropinquat. Hoc signatum est, Exod.XII, 23, ubi praesens fuit sanguis agni, dixit Moyses : Transcendet Dominus ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras, et laedere. Ezechiel.IX, 6 : Super quem: videritis thau, ne occidatis. Et si ita defendit signum Christi, credebat quod multo magis defenderet praesentia Jesu. Christi.

" Sed et nunc scio quia, etc. "

" Sed et nunc scio, " fidei certitudine, et experimenti probatione per alia signa quae fecisti, " quia quaecumque poposceris a Deo, " scilicet Patre, " dabit tibi Deus. " Attende autem quod modica adhuc in fide, putabat Filium Dei postulatione indigere, ut Patris virtute perficeret quod a seipso non posset. Ad Hebr. v, 7 : Exauditus est pro sua reverentia. III Regum, III, 5 : Postula quodvis ut dem tibi.

" Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.

Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. "

Ecce de fidei profectu.

Et duo dicuntur : excitatio scilicet ad fidei profectum, et fidei profectio.

De primo dicit : " Resurget frater tuus. " I ad Corinth, xv, 22 : Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Job, XIV, 7 et seq. : Lignum habet spem : si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae germinabit. Lignum autem homo praecisus per mortem, quod germinat ad vitam ad odorem gratiae divinae, quae per aquam signatur.

" Dicit ei Martha : Scio quia resurget, etc. "

" Dicit ei Martha, " per fidem resurrectionis excitata et proficiens : " Scio, " fidei certitudine, " quia, " scilicet cum aliis, " resurget in resurrectione " omnium communi, " in novissimo die " hujus mundi. Job, XIV, 12 : Donec atteratur caelum, non evigilabit, nec consurget de somno sua. Job, XIX, 25 : In novissimo die de terra surrecturus sum, etc. Et est ac si dicat, ut dicit Glossa : Communem resurrectionem scio.

De hac autem incerta,

" Dicit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:

Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc ?

Ait illi : Utique, Domine : ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. "

Hic tangit de fide perfecta ad impetrandum. Et excitatio ad talem fidem primo ponitur, et postea fides perfecta describitur.

Dicit ergo in primo quatuor : in quorum primo, causa perfecta resurrectionis et vitae in Christo esse dicitur : in secundo, credenti hoc, possibilitas impetrandi resurrectionem mortuorum ostenditur : in tertio, praemium talis fidei signatur : in quarto, Marthae consensus ad talem fidem requiritur.

Dicit ergo Jesus : " Ego sum, " per causam, " resurrectio et vita, " hoc est, sum causa resurrectionis et vitae. I ad Thessal.IV, 13 : Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo. Ideo enim dicitur primogenitus mortuorum : quia sua resurrectio in fide credita, causa est resurrectionis mortuorum, ut dicit Augustinus. Apocal.I, 5 : Primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae. Sic etiam est causa vitae. Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.

" Et omnis qui vivit, etc. "

Tangit hic fidei illius praemium : quia enim jam perfecta, vivit. Habacuc, II, 4 : Justus autem meus in fide sua vivet.

" Et credit in me, " hoc est, credendo tendit in me, " non morietur in aeternum : quia etsi corporaliter moritur ad tempus, non tamen moritur sic ut in aeternum moriatur. Sic enim moriuntur damnati in aeternum, ut numquam permoriantur. Joan.VIII, 52 : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum. Joan.III, 15 : Ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Osee, XIII, 14 : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos.

" Credis hoc ?"

Elicit ad hanc perfectam fidem con-

sensum, cui fidei nihil est impossibile impetrare. Marc.IX, 22 : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Malth. xvii, i 9 : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit : et nihil impossibile erit vobis.

" Ait illi: Utique, etc. "

Hic in fidem perfectam praebet consensum jam sufficienter per eruditionem elevata.

" Utique, Domine. " Matth. xv, 28 : 0 mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis.

Et explicat hanc fidem, dicens : " Ego credidi, " firmiter credens et simpliciter confitens, " quia tu es, " qui in natura humana lates, " Christus, " unctione deitatis unctus, " Filius Dei, " a Patre natus ante omnia saecula, " qui " natus ex muliere Virgine, factus sub lege, " in hunc mundum " visibilem " venisti, " per carnis assumptionem. Et haec est fides perfecta quantum ad hunc articulum : et ideo ipsa ulterius ad fidem non instruitur. Matth.XVI, 16 : Tu es Christus, Filius Dei vivi. Et ideo sicut Petro istius confessionis dantur claves, contra quas non praevalent portae inferi : ita claustra mortis quae defunctum detinebant, adversus istam fidem nihil potuerunt, sed defunctum quem absorbuerant reddiderunt. Psal. CVI, 16 et 17 : Contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum.

" Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te. "

Tertium est in quo ostenditur devotio Marthae : quia non sola voluit esse in consolatione Dei, sed. et sororem vocat ut secum consoletur

Et hoc est : " Et cum haec dixisset, " apud Dominum fideliter deponens suae fidei confessionem, " abiit, " a Domino ut etiam soror consolaretur, " et vocavit Mariam, " quae domi sedebat, " sororem suam. " Isa. xl, 2 : Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam. Apocal. XXII, 17 : Qui audit, dicat: Veni.

" Silentio, dicens : " quia non decef mulieres clamosas esse. Adhuc autem, quia Judaei praesentes erant, et noluit ut audirent: ne per eos praes enti a.Jesu denuntiaretur. Isa. xxx, 15 : In silentio et in spe erit fortitudo vestra. Thren. iii 26 : Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei.

" Magister adest, etc. "

Malach.III, 1 et 2 : Ecce venit, dicit Dominus exercituum. Et quis poterit cogitare diem adventus ejus ?

" Et vocat te. " Quamvis enim non sit scriptum, tamen ex imperio Domfni intelligitur Marthae esse injunctum : quia noluit quod Judaei infideles gaudio illius visitationis interessent vocati, quia vocatione Domini non erant digni. Malach, III, 1 : Statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quaeritis, etc. Quia ille vere est Dominus, qui vitae et mortis habet potestatem.

" illa, ut audivit, surrexit cito, et venit ad eum.

Nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha.

Judaei ergo qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam, dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.

Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dixit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. "

Tangit hic devotionem Mariae.

Dicuntur autem hic tria, scilicet, devotio in occurrendo, compassio Judaeorum in comitando, et fides perfecta in adorando.

In primo duo sunt, scilicet, quod velociter occurrit, et locum in quo occurrit describit.

Dicit ergo : " Illa, " Maria scilicet, " ut audivit, " hoc est, postquam a Martha nuntium de vocatione accepit, " surrexit, " a quiete contemplationis, " cito, " per desiderii velocitatem. Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum, Isa. xl, 31 : Current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

" Et venit ad eum. " Isa. XXVI, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Psal. xli, 3 : Quando veniam? et apparebo ante faciem Dei?

"Nondum enim venerat Jesus in castellum, etc. "

Scilicet ut ex distantia loci ubi occurrerunt probaretur devotio foeminarum sanctarum : " sed erat adhuc in illo loco, " stans et exspectans, " ubi occurrerat ei Martha. " Psal. cxxxi, 6 : Invenimus eam in campis silvae. Cantic. ii, 1 : Ego flos campi. In latitudine enim campi, extra Judaeos, paganorum incolas se praesignavit vocaturum. A pagis enim pagani vocantur. Ideo etiam extra portam passus est. Ad Hebr.XIII, 12 et 13 : Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.

" Judaei ergo qui erant cum ea in domo, etc. ).

Describitur hic comitantia compatientium : et illi erant Judaei vicini et amici et cognati (quia nobiles erant) qui vene- rant ad domum ejus, " et consolabantur eam. " Job, II, 11 : Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. Item, XXIX, 25 : Eram maerentium consolator.

" Cum vidissent Mariam, " tristem, " quia cito surrexit, " desiderio occurrendi. Psal.LIV, 7 : Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam ? Isa. lx, 8 : Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas ? Quia ferventi desiderio omnis velocitas tarda videtur.

" Secuti sunt eam, " Mariam, " dicentes, " compatiendo ei. Job, xxx, 25 : Flebam quondam super eo qui afflictus erat.

" Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. " Genes, l, 1 : Cernetis Joseph, scilicet patrem suum esse mortuum, ruit super faciem patris flens, et deosculans eum. Talem enim affectum voluit Deus impendi sanctis patribus, ut sciretur quam utilis fuit vita eorum, cujus privatio tanto luctu plorabatur.

" Maria ergo, cum venisset, etc. "

" Maria ergo " Magdalena, " cum venisset " extra castellum, " ubi erat Jesus, " exspectans ad se venientes sorores, ostendens fidei suae devotionem, " videns eum, cecidit ad pedes ejus, " prona adorans eum, in recognitionem suae divinitatis. I ad Corinth.XIV, 25 : Cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Psal. cxxxi, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.

" Et dixit ei: Domine, si fuisses hic, etc. " Idem est quod dixit Martha, eadem fide et simili devotione : " frater meus non fuisset mortuus, " quia in praesentia vitae locum mors habere non potest. 1 ad Corinth, xv, 54 : Absorpta est mors in victoria. Et est sensus ac si dicat. Aliqua indignitas nostra tuam demeruit praesentiam : et ideo mors ingressum ad nos habere potuit : quia propter nostrum

aliquod malum meritum tu elongatus a nobis fuisti. Thren.I, 16 : Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam,

" Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judaeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit semetipsum.

Et dixit : Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni et vide.

Et lacrymatus est Jesus. "

Tangitur hic modus quo impetratum est miraculum.

Tanguntur autem hic tria : compassio plorantium, et plangentium defuncti amicorum, quibus compassus est Dominus : aedificatio adstantium, et dispositio loci sepulcri visi a Domino.

In primo horum dicit tria : lacrymationem ex compassione, quaestionem de loco sepulcri ex suscitandi voluntate, et fremitum et turbationem suiipsius ex mortis horrore.

Dicit ergo : " Jesus ergo Ut vidit, " affectu humano, quod ante noverat ex deitatis virtute, " eant plorantem, " Mariam quae eum diligebat, et ideo diligebatur ab eo. Luc. VII, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum.

"Et Judaeos, " amicos ejus, " qui erant cum ea," in dolore, " plorantes. " Genes, VI, 6 : Tactus dolore cordis intrinsecus. Osee,XI, 8 : Conturbata est paeniludo mea.

" Infremuit spiritu. " Infremere spiritu,est fremere dolendo intus in spiritu et compatiendo. Genes, xlv, 1: Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram adstantibus. Sic enim iste verus Joseph humanum demonstrans affectum, et veram naturam passibilem in luctu amicorum. Genes, xlv, 2 : Elevavitque vo-cem cum fletu, quam audierunt aegyptii, omnisque domus Pharaonis.

" Et turbavit semetipsum, " quia contra rationem in ipso nullus motus fuit: et ideo molestia eum non vicit: sed ipse in se turbationem fieri voluit, ut humanum ostenderet affectum ad amicos. Genes, xliii, 30 : Commota fuerant viscera ejus super fratre suo.

" Et dixit : Ubi posuistis eum, etc?

" Dixit, " jam inclinatus ad voluntatem suscitandi: ut luminosos oculos dirigeret ad mortuum, et sic suscitaret eum. Eccli.XXIV, 45 : Inspiciam, omnes dormientes, et illuminabo omnes spei, rantes in Domino. Michaeae, VII, 8 et 9 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei. Sic clamavit ad primum in peccatis mortuum, dicens, Genes. III, 9 et 10 : Adam, ubi es? Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso : et timui eo quod nudus essem, et abscondi me, quasi in spelunca sepultum.

" Dicunt ei " intercessores ejus : " Domine, veni et vide. " " Veni, " per compassionem accedens, " et vide, " tenebras miseriae sublevans. Exod.III, 7 : Vidi afflictionem populi mei in aegypto : et clamorem ejus audivi. Isa. lxiv, 12 : Numquid super his continebis te, Domine : tacebis, et affliges nos vehementer ? a Et lacrymatus est Jesus. "

Psal. xli, 4 : Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Thren.I, 2 : Plorans ploravit in nocte, etc. Luc. XIX, 41 et 42 : Videns civitatem flevit super illam, dicens : Quia si cognovisses et tu, etc. Magis enim, ut dicit Hieronymus, flevit miseriam conditionis humanae quam mortem amici. Jerem.IX, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei ?

" Dixerunt ergo Judaei : Ecce quomodo amabat eum.

Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur 1

Jesus ergo rursum fremens in semetipso, vehit ad monumentum : erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. "

Tangit circumstantium ex pietate sua aedificationem.

Primo autem tangit aedificationem bonorum dicentium : " Ecce quomodo amabat eum, " hoc est, quanta pietate. Hic est enim verus amicitiae allectus, affligi in malis amici. Osee, XIV, 5 : Diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Joan. xv, 15 : Vos dixi amicos, quia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. a Quidam autem ex ipsis dixerunt, etc. "

Quidam ex minus bene affectis circa fidem majestatis ejus : " Non poterat. " Glossa : " Potuit, sed noluit: quia plus est mortuum suscitare, quam ne moreretur facere. " Unde etiam dubitando per modum quaestionis hoc proponunt, et allegant potentiam ejus in miraculis.

" Hic qui aperuit oculos caeci nati. " Joan.IX, 39 : In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.

" Facere, " praeservando a morte, " Ut et hic, " scilicet hic Lazarus, " non moreretur. " Minus enim est praeservare eum a morte qui vivit, quam reddere et restituere membrum quod jam periit. Et hoc modo carnales argumentabantur qui virtutem ejus limitatam esse putabant, et facilius facere quod minus est quam id quod majus est. Et hic est error. Unde Augustinus : " Qui voluit facere ut moreretur, plus factum est ut mortuus suscitaretur. Per hoc enim probatur quod eum quem amabat, mori non permisit nisi dispensative, et mortuum suscitavit in declarationem suae gloriae. " Osee, XIII, 14 : Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne !

a Jesus ergo rursum fremens in semetipso, etc. "

Fremebat, extra sonum lugentis emittens. Turbatur intus, miseriam conditionis humanae considerans, in quam incidit ex peccato : et rursus lacrymatur, quae lacrymae de interioribus ad exteriora prorumpunt. Job, iii, 24 : Tamquam mundantes aquae, sic rugitus meus. II Regum, xviii, 33 : Rex flevit. Et sic loquebatur vadens: Fili mi Absalom ! Absalom fili mi ! Quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi ! fili mi Absalom.!

" Venit ad monumentum, " hac motus misericordia, et impulsus compassione.

Quaerit Chrysostomus : Quare non absens curavit sicut supra, Joan.IV, 49, filium reguli ?

Respondet : " Si absens curasset, non constaret per ipsum factum miraculum. Et ideo veniens et praesens curavit. Et quod dicitur de filio reguli, hoc factum fuit ad erudiendam et eievandam ad fidem reguli incredulitatem. "

Sed adhuc objicitur, quia, Isa. xlii, 4, dicitur : Non erit tristis, neque turbulentus.

Sed ad hoc dicendum est sicut saepe responsum est, quod est tristitia passio, et tristitia propassio, sicut dicit Hieronymus. Propassio est quae afficit naturam, sed non abjicit rationem : et haec cecidit in Christum, qui vere et veram habuit naturam humanam. Ea autem quae passio est, alterat naturam, et abducit, et ejicit rationem : et haec in Chri. slum non cecidit: et de illa dictum Isaiae intelligitur.

Sed contra hoc iterum objicitur, quia

hic dicitur, v. 33 : " Turbavit semetipsum : " ergo videtur quod turbatus fuit intus : et non est turbatio nisi quando ratio obnubilatur : ergo ratio a luce sua abducta fuit, quia omne quod turbatur quietem amittit et serenitatem.

Ad hoc autem iterum secundum Hieronymum est dicendum, quod falsum supponitur in objectione : quia turbatio propassio rationis serenitatem non impedit nec abducit, sed afficit sensibilem animam in sensum doloris vel compassionis.

Et si quaeritur, Quare tunc vocatur turbatio ? Dicendum, quod serenum sensibilis est in continua jucunditate dulcedinis, et affectio contrarii illam turbat serenitatem.

Si autem quaeritur, Utrum haec turbatio ad rationem devenit ? Dicendum, quod ad rationis judicium devenit, et ad ordinem : quia nihil praeter rationis ordinem potuit esse in Christo, sed affectus ejus fuit in ratione : ut est in natura ejus quod erat passibile. Et ex hoc nihil sequitur inconveniens. Et quia a ratione ordinata fuit, ideo dicitur quod seipsum turbavit. Haec autem alibi a nobis determinata sunt.

Attende autem, quod primo fremit et turbatur, secundo dicitur quod lacrymatur, et tertio, quod iterum fremit : sed non dicitur quod turbetur. Primo enim docet fremitum ad cordis compunctionem et turbationem. Joel, II, 12 et 13 : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et in planctu. Ecce fremitus. Et scindite corda vestra. Ecce turbatio compunctionis. Secundo lacrymatur, ad delicti expiationem et ablutionem. Psal. VI, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrymis meis stra tum meum rigabo. Tertio fremit, ad indignationem reliquiarum peccati. Habacuc, III, 12 : In fremitu conculcabis terram, hoc est, fumantem terrenitatem in vapore peccati : in furore, hoc est, in indignatione contra peccatum, obstupefa-cies montes, hoc est, superbiae tumores, quibus contemnitur praeceptor et praecepta. Et sic armatus contra peccatum venit ad monumentum ejus qui est suscitandus. Unde Glossa : a Fremas et tu in te, si vis reviviscere. "

Attende etiam, quod ter Dominus flevisse legitur. Luc. xix, 41, super civitatem vanitatis flevit : hic super Lazari suscitationem. Flevit in compassione sui in sacrificii oblatione pro totius mundi redemptione : docens nos deflere peccati occasionem, quae est mundi vana concupiscentia : docens nos deflere privationem vitae, quae est vitae aeternae per separationem a Deo carentia : docens nos fiere in devotione orationis,cum offerimus Deo spiritum contribulatum. De primo, Luc. xix, 41 : Videns civitatem, scilicet Jerusalem, flevit super illam. Psal. cxxxvi, 1 : Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. De secundo, Joan. xi, 35 : Lacrymatus est Jesus. Job, XVI, 17 : Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt. De tertio, ad Hebr. v, 7 : In diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Isa. xxxviii, 5 : Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas. Osee, XII, 4 : Flevit, et rogavit eum.

Adhuc attendendum, quod Dominus tres mortuos suscitavit : unum in domo, puellam : unum in porta civitatis coram turba, filium viduae : tertium in sepulcro quatriduanum. Quod signat tria genera peccatorum. Mortuus enim in domo, significat peccatum in cordis delectatione et consensu : mortuus autem in porta civitatis, significat peccatum in opere quod per organa sensus in scandalum procedit proximorum : tertius autem significat peccatum in consuetudine, quod jam foetet et oppressum mole ponderata malae consuetudinis. De primo, Exod. xii, 30 : Neque enim erat domus in qua non jace-

ret mortuus . De secundo, Isa. III, 5 : Irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum. De tertio dicitur in Psalmo v, 11 : Sepulcrum patens est guttur eorum. Matth. xxiii, 27 : Similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia : quia ab omni peccato potest suscitare Deus, et potens est gratia Dei. Isa. XXVI, 19 : Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent.''

" Erat autem spelunca, etc. "

Tangit hic sepulcri dispositionem.

Quod autem dicit: " Erat autem spelunca, " ideo dicit, ne suffossum sepulcrum putaretur in quo alius vivus subintraverit : ut sic sophisticum miraculum crederetur.

Et quod dicit : " Et lapis ." grandis " superpositus, etc, " ideo dicit, ne alius superius, lapide remoto, subintrasse credatur. Spelunca autem haec, barathrum signat desperationis, in eo qui spiritualiter est mortuus. Proverb. xviii, 3 : Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit. Isa. XXIV, 17 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae. Formido conscientiae ad aperiendum : fovea, barathrum desperationis ad absorbendum : laqueus, virtus sententiae finalis ad tenendum in paenis: et lapis superpositus, ut exspirare faetor non posset, qui in morte spirituali obdurationem signat cordis ad non paenitendum. Thren. iii, 53 : Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. II Regum, xviii, 17 : Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu in foveam grandem, et comporlaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis. Ad Hebr. iii, 13: Ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Psal. XCIV, 8 : Nolite obdurare corda vestra.

" Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam foetet, quatriduanus est enim.

Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?

Tulerunt ergo lapidem. "

Hic tanguntur ea quae ad hujus miraculi faciunt perfectionem. Dividitur autem haec pars in quatuor partes : in quarum prima ostenditur quia is qui suscitandus est, vere est defunctus et corruptus : in secunda, proponitur suscitandi modus, ibi, v. 41 : " Jesus autem, elevatis sursum oculis, etc. " In tertia, ponitur suscitationis effectus, ibi, v. 44 : " Et statim prodiit, etc. " In quarta autem et ultima, ponitur hujus miraculi fructus, ibi, v. 45 : " Multi ergo ex Judaeis, etc. "

In prima harum tanguntur quatuor, scilicet, demonstratio defuncti faetidi per lapidis sublationem, ut prius videatur corruptus, et sic idem sciatur suscitatus et non alter : in secundo, per suggestionem Marthae ostenditur esse corruptus et ideo faetidus : in tertio, ostenditur in his major gloria in visa suscitatione : in quarto, ponitur sublatio lapidis, ut corruptus omnibus ostendatur ad miraculi commendationem.

Dicit ergo : " Tollite lapidem, " ut omnes videant faetidum mortuum et corruptum. Ad hoc enim faetet secundum litteram, ut omnes corruptum oculata fide viderent. Secundum autem mysterium significat ablationem obdurationis cordis, qui a Domino est suscitandus. Ezechiel. XXXVI, 26 : Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Hoc etiam signat, ut dicit Glossa, onus veteris legis esse removendum, et gratiam esse praedicandam. II ad Corinth. iii, 3 : Non in tabulis lapi-

deis, sed in tabulis cordis carnalibus.

" Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat. "

Hoc dicitur, ut ostendatur ut illa de defuncto talia nequaquam diceret, nisi vera essent.

" Domine, jam faetet, " eo quod intus corruptus est.

" Quatriduanus est, enim. " Tantum enim tempus in terra calida, magnam interiorum adducit corruptionem.Interioribus autem corruptis, non est possibilitas aliqua ad vitam : quia interiora sunt vasa vitae, et non exteriora in quibus forte adhuc figuram mortuus retinebat. Isa. XIV, 19 : Tu autem profectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. In mortuo autem spiritualiter signat faetor malum odorem opinionis. Quatriduanum enim esse, est in delectatione et consensu et completa voluntate, quae sunt una dies mortis : secunda autem, mala operatio : tertia vero, in corruptione aliorum prop alatio : quarta autem, consuetudinis obduratio. Joel, II, 20 : Ascendet faetor ejus, et ascendet putredo ejus. Amos, IV, 10 : Ascendere feci putredinem castrorum vestrorum ad nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus. Hoc autem dixit Martha, et non Maria : quia activae plus competit curam habere conversionis animarum quam contemplativae.

" Dicit ei Jesus, etc. "

Tertium est, in quo ostenditur quod totum hoc ordinatur ad gloriam Dei manifestandam : " Nonne dixi tibi, " supra parum , " quoniam si credideris, " quia nihil est impossibile credenti , " videbis gloriam Dei, " quia hoc totum ordina- tur ad gloriam miraculi. Et hoc ideo volui primum fieri, Joan. IX, 3 : Ut manifestentur opera Dei in illo. Eccli. XXXVI, 7 : Glorifica manum et brachium dextrum. Joan, I, 14 : Vidimus gloriam, ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre.

" Tulerunt ergo lapidem. "

" Tulerunt lapidem, " ut omnibus dispositio defuncti revelaretur. Psal. xcvii, 2 : Notum fecit Dominus salutare suum : in conspectu gentium revelavit justitiam suam.

" Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.

Ego autem sciebam quia semper me audis : sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti.

Haec cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras. "

Hic secundo dicit suscitandi modum.

Dicuntur autem duo, scilicet, concordia Filii ad Patrem in operibus miraculorum, et vox habens virtutem suscitandi.

Dicit ergo in primo horum quatuor : oculorum enim elevatione ostendit quod omnia sua refert ad Patrem : in secundo, de hoc quod secundum humanam naturam a Patre habet, gratias agit :in tertio, certitudinem omnium quae operari vult facienda ostendit : in quarto, finem hujus gratiarum actionis aperit.

Dicit ergo : " Jesus autem, " auctor salutis, " elevatis oculis, " ut se et sua ad Patrem dirigere se ostenderet, " sursum, " in caelum : ut ostenderet se in nullo caelestibus obviare. 11 Paralip. xx, 12 : Hoc solum habemus residui, ut ocu-

los nostros dirigamus ad te. Job, XVI, 21 : Ad Deum stillat oculus meus. Daniel, XIII, 35 : Quae flens suspexit ad caelum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino." Pater, gratias ago tibi, etc. "

I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite.

" Quoniam audisti me. " Ad Hebr. v, 7 : Exauditus est pro sua reverentia. Joan, III, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Et ideo Filiam semper audivit : quia Filius non fecit in opere redemptionis nisi quod Pater praeordinavit.

" Ego autem sciebam, etc. "

" Ego sciebam, " ab aeterno, " quia semper me audis. " Et ostendit miraculi certitudinem. Ostendit enim in hoc quod non tantum habuit potestate ? faciendi quod volebat, sed etiam scient am quid facturus esset antequam faceret. Joan, VI, 6 : Ipse enim sciebat quidesset facturus.

" Sed propter populum, qui circumstat, dixi. " Aperit quare sic gratias agit, quia ad nostrae fidei aedificationem. I Joannis, II, 1 et 2 : Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum : et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Ad Roman. viii, 34 : Christus Jesus, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.a Ut credant " virtutem tuam in me, videntes " quia tu me misisti, " ad voluntatem tuam in mundo peragendam. Eccli, XXXVI, 4 et 5 : In conspectu nostro magnificaberis in eis : ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus te. Isa. xl, 5 : Videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. Et, Luc. III, 6 : Videbit omnis caro salutare Dei.

" Haec cum dixisset, etc "

Hic ostendit vocem quae suscitandi habet virtutem.

Dicit autem : " Voce magna, " potius virtute, quam clamoris intensione, " clamavit. " Psal. lxviii, 4 : Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae. Haec vox dicitur vox tubae, I ad Thessal. IV, 15 : In voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo : et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi.

" Lazare, veni foras. "

Loquitur sicut ad vivum : quia ipse est cui omnia vivunt, et cui non pereunt moriendo corpora, sed mutantur in melius. Ad Roman. IV, 17 : Vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Vocat autem nominatum, in signum gratiae. Exod. XXXIII, 17 : Teipsum novi ex nomine, etc. Vocat ad se, in signum familiaritatis et clementiae. Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Vocat extra clausuram sepulcri : ut sciat se vocari ad libertatem. Ad Galat. v, 13 : Vos autem in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis. Sic ergo jam incipit impleri quod dixit, Joan. v, 28 : Venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, etc. Luc. VII, 14 : Adolescens, tibi dico, surge. Act. IX, 40 : Tabitha, surge.

Objiciunt tamen hic, ut dicit Chrysostomus, haeretici Ariani dicentes, quod non virtute propria, sed virtute orationis suscitavit Lazarum : et sic inferior est Patre, a quo hoc impetravit per orationem.

Sed ad hoc respondet Chrysostomus, quod ex littera hoc ostenditur non esse verum. Sed in oratione ostendit quod ad Patrem (sicut dictum est) omnia dirigit. Et noe patet, quia nemo gratias agit de hoc quod adhuc,non recepit : Christus autem hic ante miraculum gratias agit.

Adhuc autem, Nemo scit ante orationem se exauditum esse : Christus au-

tem ante orationem se exauditum dicit.

Adhuc autem, Nemo scit se semper fore exaudiendum. Et hoc etiam Christus hic dicit.

Patet ergo quod virtute propria suscitavit : et ideo dicit: " Veni foras. " Non dicit : Rogo, Pater, ut eum resuscites. Sed ista iecit ut diximus, ut se concordem Patri in omnibus demonstraret.

" Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum, et sinite abire. "

Tangitur hic miraculi quod fecit Dominus effectus.

Dicuntur autem tria, scilicet, quod prodiit, qualis prodiit, et quibus solvendus exhibetur.

De primo dicit: " Et statim, " quia sicut dicit Ambrosius supra Lucam : " Nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. " In hoc enim differt miraculum ab eo quod sensim sine sensu fit per naturam.

" Prodiit qui mortuus fuerat, " ad vocationem Domini. Job, XIV, 15 : Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.

" Ligatus pedes et manus institis, " ut sciatur idem esse in eisdem paramentis quibus erat sepultus. Et ideo addit: " Et facies ejus sudario erat ligata: " quae signa cognoscebant qui eum sepeliverant. Spiritualiter autem, quando Dominus per gratiam suam hominem a morte suscitat, adhuc ligatus est ad paenam expiationis. Pedes autem sunt affectus, et intellectus : et horum ligamen, difficultatem significat cognoscendi verum, et amandi sive voleundi bonum. Manus autem signant potestatem operandi opera virtutis : et harum ligatio signat difficultatem ad opera virtutum. Sudarium autem super caput signat velamen fa- ciei animae ad contemplationem caelestium. Istae enim sunt reliquiae peccatorum, in quibus homo est, etiam postquam resurgit a peccato per vitam gratiae remissionis peccatorum. Proverb. v, 22 : Funibus peccatorum suorum constringitur. Isa. v, 18 : Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum. His difficultatibus ligatus homo et permanens in peccato non dissolvitur : sed sententia fertur in eum, qua dicitur, Matth. xxii, 13 : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. Similiter sudarium non aufertur a cordibus eorum qui a peccato non resurgunt. II ad Corinth. III, 15 : Velamen positum est super cor eorum. Ad Hebr. IX, 8 : Hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam.

" Dixit ei Jesus, etc. "

Dixit discipulis suis, quibus in Petro dixit, Matth. XVI, 19 : Quodcumque ligaveris super terram, erit, etc.

" Solvite eum. " Hoc est ministerium sacerdotum. Christus enim a morte absolvit, ligando ad paenam expiationis quam non determinavit. Sacerdotes autem ligant ad paenam satisfactionis, absolventes a parte paenae qua ligatus ad eos prodiit. Matth. XXI, 2 : Solvite, et adducite mihi. Quia tamen non solvunt aliquem, nisi prius eum ligent ad satisfactionem : quia per satisfactionem in usu bonae operationis, solvuntur vincula difficultatum ad operandum, et intelligendum, et volendum, et contemplandum : ideo dicitur, Isa. xlv, 14 : Vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Psal. cxlix, 8 : Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Ferrum enim domat, et similiter paena satisfactionis injuncta a sacerdote : et quando sacerdos ligat aliquem illa paena, statim absolvit eum a paena difficultatum prae-

dictarum. Hinc est quod Dominus, Luc. XVII, 14, dixit leprosis jam mundatis : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et, Matth. VIII, 4 : Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses, in testimonium illis. Beda dicit : " Potuit ligamenta solvere qui mortuum suscitavit: sed propter unitatem Ecclesiae et individuam charitatem, dixit ministris : Solvite eum, quia sine unitate Catholicae fidei, et charitatis Ecclesiasticae, peccata non solvuntur. " " Et sinite abire, " liberum in vinculis, tamen obedientiae Catholicae Ecclesiae (ne amplius peccet) custoditum. Luc. VII, 50 : Fides tua te salvam fecit: vade in pace. Dixit autem hoc ne putetur phantastice surrexisse, sed vere, quando libertatem sui haberet ad opera vitae. Psal. cxxiii, 7 : Laqueus contritus est, et nos liberali sumus.

" Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam et Martham, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum.

Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus. "

Tangitur hic fructus miraculi: primo in devotis, et secundo in indevotis.

Dicit ergo : " Multi ergo ex Judaeis, " quia non omnes, " qui venerant ad Mariam et Martham, " sorores, causa consolationis, " et viderant " mirabilia " quae fecit Jesus. " Job, IX, 10 : Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.

" Crediderunt in eum. " Act. xiii, 48 : Crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. Et istis signum fuit causa salutis.

" Quidam autem ex ipsis, "

Scilicet Judaeis, invidi, et exploratores existentes, qui falsa simulatione consolationis venerant ut explorarent Christum: quia saepe illuc venire consueverat ipse et discipuli. Ad Galat. II, 4 : Propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu.

" Abierunt, " in viam erroris, " ad Pharisaeos " malignos et invidos.

" Et dixerunt eis, " tristi vultu ac lacerato corde," quae fecit Jesus, " quia in hoc tam magnifico facto multum confusi fuerunt : et sic inviti magnalia Christi praedicaverunt. Isa. xii, 4 : Notas facite in populis adinventiones ejus : mementote quoniam excelsum est nomen ejus.

" Collegerunt ergo Pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?

Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum : et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. "

Hic tangitur persecutio facta in Christum propter miraculum.

Dividitur autem haec pars in quatuor partes : in quarum prima de interfectione Domini quaeritur consilium, et concilium colligitur : in secunda autem, datur a Caipha consilium, et proposito eorum satisfaciens, et saluti omnium expediens, ibi, v. 49 : " Unus autem ex ipsis, etc. " In tertia autem, omnium unanimis consensus fit ad consilium illud perficiendum, ibi, v. 53 : " Ab illo ergo die, etc. " In quarta et ultima parte ostenditur, qualiter student perficere in opere quod malo consilio deliberaverant, ibi, v. 56 : " Quaerebant ergo Jesum. "

Prima harum partium subdividitur in quatuor : in quarum prima concilium colligitur : in secunda, consilium in communi concilio quaeritur, et ratio quod de hoc sit ipsis necessarium consi-

lium allegatur : in tertia, ratio amissionis obedientiae populi ad Christum conversi, proponitur : in quarta, timor quem ad Romanos habebant describitur.

Dicit ergo : " Collegerunt ergo Pontifices, " in quibus fuit auctoritatis praeeminentia, " et Pharisaei, " qui alios excellebant signo religionis ut ex zelo boni Jacere viderentur. Isti ergo collegerunt " concilium. " Concilium a conciliando dicitur, quia conciliati erant in unum malum consensum. Isa. viii, 10 : Inite consilium et dissipabitur: loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus. Hoc concilium fuit synagoga Satanae. Apocal. II, 9 : Se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. Eccli. XXI, 10 : Stuppa collecta synagoga peccantium. Psal. xv, 4 : Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus (adversus Jesum). Act. IV, 27 : Convenerunt vere in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti,... facere quae manus tua decrevit fieri. Psal. II, 1 : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?

" Et dicebant, " quaerentes consilium. Genes. xlix, 6 : In consilium eorum non veniat anima mea. Isa. 1, 13 : Iniqui sunt caetus vestri.

" Quid facimus ? "

Ecce inquisitio mali consilii in communi proposita. Est autem verbum angustiati dicere : Quid faciam ? Vel, quid faciemus ? Angustia autem haec provenit ex tribus, scilicet, avaritia : quia lucrum in populo amittere timuerunt. Unde ille avarus dixit, Luc. XII, 17 : Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos ? Secundo, provenit ex timore amittendi administrationem officii et dignitatis. Unde, Luc. XVI, 3, dixit villicus iniquitatis, videns se esse destituendum a potestate administrationis rerum domini sui: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Tertio, provenit ex angustia invidiae, qua Christo in gratia miraculorum florenti, Judaei invidebant. Act. IV, 16 : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare. Omnibus istis de causis isti contristati, et constricti et angustiati dicunt : " Quid facimus? " Ac si dicerent: In gloria istius nos et depauperati, et destituti propriis officiis, et sine gloria apud homines effecti sumus. Sapient. Ii, 21 : Haec cogitaverunt, et erraverunt : excaecavit enim illos malitia eorum. Psal. lxiii, 7 : Defecerunt scrutantes scrutinio.

" Quia hic homo, etc. "

Rationem proponunt quare necessarium sit consilium : " Quia hic homo multa signa facit. " Quem in tanto miraculo Deum esse cognoscere poterant, adhuc excaecati hominem vocant. II ad Timoth. III, 8 : Homines corrupti mente, reprobi circa fidem.

" Multa signa facit. " Ecce Christum vere facere signa cognoscunt: et ideo per invidiam quaerunt occidere. Joan. III, 2 : Nemo potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Ex his enim signis credere debuerunt: et ipsi econtra corde pessimo occisionem ipsius machinati sunt. Ad Hebr. Ii, 4 : Contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.

" Si dimittimus eum sic, etc. "

" Si dimittimus eum sic "libere procedere miraculando.

Et assignatur hujus perversitatis ratio ex amissione lucri, et dominationis eorum in populo. Et hoc est : " Omnes credent in eum, " et avertcntur a nobis. Jerem. xxxviii, 4: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui reman-

serunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos. Hoc istos in corde angustavit : quia illi qui pugnaverant pro eis, loqui pro Christo incipiebant, et ab eis recedebant. Joan. XII, 19 : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.

" Et venient Romani, " qui edictum posuerant quod nulla gens sibi regem vel deum constituat sine auctoritate ipsorum : " et tollent " in paenam nostrae praesumptionis si in regnum per favorem populi proficiat, " nostrum locum, " in quo nos dominamur, " et gentem, " quae nobis modo obedit. Proverb. XXIX, 25 : Qui timet hominem cito corruet. Et hoc factum est istis, ut dicit Augustinus, quia occiderunt Christum, ne locum et gentem amiterent. Et ex ipso per Titum et Vespasianum romanos principes, et locum et gentem amiserunt. Numer. XXIV, 24 : Venient in trieribus de Italia, superabunt Assyrios, vaslabuntque Hebraeos, et ad extremum etiam ipsi peribunt, Matth. xxiii, 38 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Proverb. x, 24 : Quod timet impius veniet super eum : desiderium suum justis dabitur." Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,

Nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.

Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quod Jesus moriturus erat pro gente:

Et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.

Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. "

Tangitur hic consilii datio in quo omnes concordaverunt.

Dicitur autem hic tria : descriptio dantis, consilium datum, et divina dispositio ordinans ut talibus verbis formaretur.

Dicit autem : Unus autem ex ipsis, " singularis dignitatis, et singularis astutiae, et singularis malitiae. Ezechiel. XXI, 25 : Tu autem, profane, et impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita.

" Caiphas nomine : " qui investigator interpretatur : quia majoris fuit astutiae ad investigandum qualiter malum conceptum perficeretur. Job, v, 27 : Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. Quod auditum, mente pertracta. Ad hoc enim proposuit, ut omnes in communi hoc mente perficiendum pertractarent.

" Cum esset pontifex anni illius. "

Attende quod primo constituit Deus ut unus esset summus Pontifex, cui mortuo alius succederet: sicut legitur, Numer. xx, 25 et seq., de Eleazaro, qui ipsi Aaron primo et summo sacerdoti est substitutus. Deinde, crescente ambitione eorum, et non sustinente principatum unius, fecit David ut essent viginti quatuor summi sacerdotes, qui per vices ministrarent, ne contentio et schisma fieret inter eos : sicut legitur, I Paralipl. XXIV, 3, ubi sic legitur : Et divisit eos David, id est Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas in ministerium. Postea vero, quando revertentes de captivitate Babylonica, empti tium fecerunt sacerdotium: sicut legitur, I Machab. vii, 5, quod Alcimus erat dux eorum, scilicet impiorum, qui volebat fieri sacerdos. Tunc emerunt a potestate publica sacerdotium, sive a regibus Syriae, sive a Romanis : et tunc emerunt ad tempus annuum, vel plus secundum quod cum potestate pangere potuerunt. Et tunc propter cognationem Annas et Caiphas sacerdotium emptum admini-

strabant : quia unus erat socer alterius, et unus uno anno, et alter alio anno administrabat : lucrum habentes commune, et consilium facientes in unum. Anno ergo passionis Dominicae principabatur Caiphas.

Et hoc est quod dicit: " Cum esset pontifex anni illius. " Dicit autem hoc tribus rationibus : quarum una et prima est, ut intelligatur quod ex hoc primam vocem habuit in consilio, et ideo primum proposuit. Secunda causa fuit, quod vox sua magis authentica fuit et facilius alios in consensum attraxit. Osee, XIII, 1: Loquente Ephraim, hoc est, rege, horror invasit Israel : et deliquit in Baal. Eccli. xiii, 28 : Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. Tertia causa est spiritualis, quia propter figuram qua pontificatus ejus pontificatum Ecclesiae figurabat, reverentiam habuit pontificatus synagogae apud Deum, quamvis esset simoniacus : et ideo honore pontificii dedit ei Deus proferre talem sermonem, qui significaret utilitatem passionis Dominicae. Unde etiam, Act. xxiii, 5, cum Paulus summum sacerdotem se jubentem percutere maledixisset, excusabat maledictum propter reverentiam sacerdotii, dicens : Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Saul etiam, I Regum, XIX, 24, prophetavit non ex vitae meriro, sed per reverentiam regalis dignitatis ad quam unctus fuit. Et hoc est ergo quod dicit: " Cum esset Pontifex anni illius. "

" Dixit eis, " malo quidem animo, et ignorans quod verba salutis omnium proferret :

" Vos nescitis quidquam, nec cogitatis, etc."

More superborum, aliorum inventa vituperando annihilat primo, ettunc suis influere conatur consilium. Isa. v, 21 : Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes ! Item, XXIX, 15 et 16 : Vae qui profundi estiscorde, ut a Domino abscondatis consilium : quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos ? et quis novit nos ? Perversa est haec vestra cogitatio. Psal. lxxxi, 5 : Nescierunt neque intellexerunt : in tenebris ambulant.

" Quia expedit vobis, " id est, intentioni vestrae, " ut unus moriatur homo, " qui (ut dicebant) omnes commovet, et a nobis avertit, " pro populo, " qui moriturus et disperdendus foret si iste proficeret : " et, " sic mortuo illo, " non tota gens pereat, " scilicet per Romanos. Jerem. XI, 19 : Cogitaverunt super me consilia, dicentes : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Genes. XXXVII, 20 : Venite, occidamus eum...: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. Quae enim dixerunt Prophetae de ipso, somnia reputabant.

" Hoc autem non dixit a semetipso, etc. "

Verbum est Evangelistae ostendentis, quod etiamsi mala intentione hoc dixerit, Spiritus sanctus tamen in verbum prophetiae consilium inflexit et formavit.

Unde dicit: " Hoc a semetipso, " hoc est, a spiritu proprio suae malignitatis, " non dixit, " in ea verborum significatione qua protulit. " Sed cum esset pontifex anni illius, " ob reverentiam pontificatus, " prophetavit, " hoc est, verba prophetiae protulit, quamvis inspirationem propheticam non acceperit, " quia Jesus, " auctor salutis, " moriturus erat pro gente " tota Judaeorum, ne originalis peccati reatu periret. II ad Corinth. v. 15 : Pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est. Apocal. i, 5 : Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

" Et non tantum pro gente, etc. "

" Pro gente " illa Judaeorum. Isa. xlix, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.