CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De tempore coruscationis.
Tempus autem secundum Aristotelem impressionum quae sunt tonitruum et coruscatio, est praecipue in aestate post magnum cauma, et tempore magni aestus. Cujus causa est, quia istae impressiones fiunt de vaporibus grossis spissis, sive sint nubes humidae spissae, sive sint siccae: quia tunc fiunt ex vapore terrestri inflammato. Vapor autem humidus elevatur in superficiem terrae, ubi terra subtilis est, et aqua subtilis, quae per pluvias cadit ad terram : sed vapor iste hauritur ex profundo terrae, ubi aqua est impura et terrestris, spissa et grossa et conglutinosa : quia ex his proprie fit vapor harum impressionum. Haurire autem de intimis terrae non potest, nisi calor magnus sit: et ideo non fiunt nisi in tempore aestatis. Adhuc autem non fit tonitruum nisi de vapore adusta, qui in ipsa sui elevatione incipit inflammari, sicut ante diximus : calidum autem adurens non est nisi tempore aestatis : et ideo vapor tonitrui et fulguris ut multum non elevatur nisi in tempore aestatis. Amplius generatio tonitrui et coruscationis non fit nisi a frigido fortissimo impellente nubem aquosam et comprimente vaporem : tale autem frigus non est in aere nisi sit expulsum undique ad locum vicini acris : hujusmodi autem expulsio non est fortis nisi tempore caumatis propter antiperistasim quam patitur tunc frigidum a calido : generatio igitur tonitrui et coruscationis per se non fit nisi tempore aestivo.
Ex hoc autem sequitur, quod generatio istorum est post serenitatem, licet in operatione coelum obnubiletur : quia tempore non nebuloso calidum dispersum est in aere, et non facit operationem suam fortem in uno loco : sed tamen quia ista non fiunt nisi in nubibus, necesse est ut coelum obnubiletur in ipso descensu istorum. Licet autem non videatur esse nubes aliquando, et tamen micant fulgura, sicut in aestate sero videtur coruscatio sereno coelo, praecipue in crepusculo : tamen ibi de necessitate sunt nubes ex quibus micat coruscatio, et venit ad nos tantum alteratio splendoris, et non tonitrui sonus.