Ambrosius. Factum verbum vox secuta est: verbum enim prius intus operatur, sequitur vocis officium; unde dicitur et venit in omnem regionem iordanis. Origenes in Lucam. Iordanis idem est quod descendens: descendit enim dei fluvius aquae salubris. Quae autem loca decebat perambulare baptistam, nisi iordani circumadiacentia? ut si quem poenitere contingeret, protinus occurreret fluenti humiditas ad recipiendum poenitentiae baptismum; subditur enim praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Gregorius in evang..
Cunctis legentibus liquet quia ioannes baptismum poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam quibusdam dedit; tamen baptismum suum in remissionem peccatorum dare non potuit. Chrysostomus super ioannem. Cum enim nondum oblata esset hostia, nec descendisset spiritus, qualiter erat fienda remissio? quid est ergo quod Lucas dicit in remissionem peccatorum? erant siquidem Iudaei ignari, nec culpas proprias perpendebant. Quoniam igitur haec erat causa malorum; ut peccata agnoscerent ad redemptorem quaerendum, venit ioannes hortans illos poenitentiam agere, ut per poenitentiam effecti meliores atque contriti ad recipiendam veniam satagant. Apte ergo, cum dixisset quod venit praedicans baptismum poenitentiae, addidit in remissionem peccatorum; quasi dicat: idcirco suadebat illis poenitere, ut subsequentem veniam facilius impetrarent, credentes in christum, nam nisi poenitentia ducerentur, nequaquam exposcerent gratiam: unde baptisma illud nullam aliam habet causam, nisi quod praeparatorium erat ad fidem christi. Gregorius. Vel ioannes dicitur praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum; quoniam baptismum quod peccata solveret, quia dare non poterat, praedicabat: ut sicut incarnatum verbum patris praecurrebat verbo praedicationis, ita baptismum poenitentiae, quo peccata solvuntur, praecurret suo baptismate, quo peccata solvi non possunt. Ambrosius. Et ideo plerique sancto ioanni typum legis imponunt, eo quod lex peccatum denuntiare potuit, donare non potuit. Gregorius Nazianzenus.
Et ut aliquatenus de baptismatum differentia disseramus, baptizavit Moyses, sed in aqua, nube et mari; hoc autem figuraliter agebatur. Baptizavit quoque ioannes non utique ritu Iudaeorum, non enim solum in aqua, sed etiam in remissionem peccatorum: non tamen omnino spiritualiter: neque enim addit, in spiritu.
Baptizat iesus, sed in spiritu: et hic est perfectio. Est quoque quartum baptisma, quod fit per martyrium et sanguinem, quo etiam ipse christus est baptizatus; quod ceteris est venerabilius nimis, eatenus, quatenus iteratis contagiis non foedatur.
Est etiam quintum ex lacrymis, laboriosius tamen; iuxta quod quidam singulis noctibus suum rigat cubile et stratum in lacrymis.
Sequitur sicut scriptum est in libro Isaiae prophetae: vox clamantis in deserto.
Ambrosius. Bene vox dicitur ioannes verbi praenuntius: quia vox praecedit inferior, verbum sequitur quod praecellit.
Gregorius in evang.. Qui etiam in deserto clamat, quia derelictae ac destitutae Iudaeae solatium redemptionis annuntiat. Quid autem clamaret, aperitur, cum dicitur parate viam domini, rectas facite semitas eius. Omnis enim qui fidem rectam et bona opera praedicat, quid aliud quam venienti domino ad corda audientium viam parat, ut rectas deo semitas faciat, dum mundas in animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis format? Origenes in Lucam.
Vel in corde nostro via praeparanda est domino: magnum enim est cor hominis et spatiosum; si tamen fuerit mundum.
Neque in corporis quantitate, sed in virtute sensuum, magnitudinem eius intellige, quae tantam scientiam capiat veritatis.
Praepara ergo in tuo corde viam domino per conversationem bonam, et egregiis vel perfectis operibus dirige semitam vitae, ut in te sermo dei absque offensa perambulet. Basilius. Et quia semita est via quam praecedentes calcaverant, et quam priores homines corruperant, eam iterato dirigere iubet sermo illis qui a praecedentium zelo recedunt.
Chrysostomus. Clamare autem parate viam domini, non regis erat, sed praecursoris officium: et ideo eum vocaverat vocem, quia verbi erat praecursor.
Cyrillus. Sed quasi quis responderet, et diceret: qualiter viam praeparabimus domino, vel qualiter eius semitas rectas faciemus, cum plura sint impedimenta honestam vitam volentibus ducere? ad hoc propheticus sermo respondet. Sunt enim viae quaedam et semitae nequaquam ad eundum habiles; adeo ut alicubi ad tumulos et iuga tollantur, alicubi declives sint; et ad hoc removendum dicit omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Quaedam viarum inaequaliter dispositae sunt; et dum nunc sursum erigunt, nunc vergunt deorsum, valde sunt ad eundum difficiles; et quantum ad hoc subdit et erunt prava in directa et aspera in vias planas. Hoc autem intelligitur actum esse per nostri salvatoris potentiam: quondam enim evangelicae conversationis et vitae iter erat ad eundum difficile, ex eo quod et mentes singulorum mundanae voluptates oppresserant; ut autem deus factus homo peccatum damnavit in carne, explanata sunt omnia, et reddita sunt ad eundum facilia; et nec collis, nec vallis proficere volentibus obviat. Origenes.
Quando enim venit iesus, et spiritum suum misit, omnis vallis repleta est operibus bonis et fructibus spiritus sancti; quos si habueris, non solum vallis esse desistis, sed etiam mons dei esse incipies. Gregorius Nyssenus. Vel quietam in virtutibus conversationem significat per convalles, secundum illud: valles abundabunt frumento. Chrysostomus.
Elatos autem superbos nomine montis denuntiat, quos christus humiliavit. Colles autem desperatos appellat, non solum ob superbiam mentis suae, sed propter desperationis sterilitatem: collis enim nullos fructus producit. Origenes in Lucam.
Vel intelligas quoniam montes et colles, qui sunt adversariae potestates, per adventum christi prostrati sunt. Basilius.
Sicut autem colles respectu montium magnitudine differunt, in aliis sunt idem; sic et adversae potestates proposito quidem conformes sunt, immanitate tamen offensionum secernuntur. Gregorius.
Vel vallis impleta crescit, mons autem et collis humiliatus decrescit: quia in fide christi et gentilitas plenitudinem gratiae accepit, et Iudaea per errorem perfidiae hoc unde tumebat perdidit. Humiles enim donum accipiunt, quod a se corda superbientium repellunt. Chrysostomus in matthaeum. Vel per hoc declarat legis difficultatem in fidei facilitatem conversam; ac si dicat: non ulterius sudores et dolores imminent; sed gratia et remissio peccatorum facilem viam pariunt ad salutem. Gregorius Nyssenus.
Vel iubet valles impleri, deiici vero colles et montes; volens ostendere quod nec ob defectum virtutis ordo sit concavus, nec discrepet ob excessum.
Gregorius. Prava autem directa fiunt, cum malorum corda per iniustitiam detorta, ad iustitiae regulam diriguntur.
Aspera autem in vias planas immutantur, cum immites atque iracundae mentes per infusionem supernae gratiae ad lenitatem mansuetudinis redeunt.
Chrysostomus. Deinde horum subicit causam, dicens et videbit omnis caro salutare dei: ostendens quoniam usque ad fines mundi diffundetur evangelii virtus atque cognitio, ex more ferino et obstinata voluntate ad mansuetudinem et lenitatem humanum genus convertens.
Non autem solum Iudaei et proselyti, immo tota humana natura salutare dei videbit. Chrysostomus. Idest, patris qui filium misit ut nostrum salvatorem.
Caro autem praesens accipitur pro toto homine. Gregorius in evang..
Vel aliter. Omnis caro, idest omnis homo, salutare dei, videlicet christum, in hac vita videre non potuit. Propheta ergo oculum ad extremum iudicii diem tendit, quando hunc omnes et electi et reprobi pariter videbunt.