Chrysostomus in Matth..
Quoniam sublimia praecepta apostolis dederat et multo quam in lege veteri maiora, ne turbarentur, ac dicerent: quonam modo haec implere poterimus? eos laudum admixtione permulcet, dicens vos estis sal terrae, per quod ostendit quam necessario ista praecipiat. Non enim pro vestra, inquit, salute tantummodo, aut pro una solum gente, sed pro universo prorsus orbe haec vobis doctrina committitur.
Proinde non oportet vos adulari atque palpare, sed e contrario salis instar mordicare.
Quod si homines mordendo ac perstringendo, male audieritis, gaudete: hoc enim salis est opus, laxa quaeque mordicare atque restringere. Sic itaque aliorum maledictio nihil vobis afferet incommodi; sed vestrae potius firmitatis testimonium est. Hilarius in Matth.. Est autem hic proprietas quaerenda dictorum, quam et apostolorum officium et ipsius salis natura monstrabit. Hoc igitur in omnem usum humani generis effectum incorruptionem corporibus, quibus fuerit aspersum, impertit, et ad omnem sensum conditi saporis aptissimum est. Apostoli autem sunt rerum caelestium praedicatores et aeternitatis velut salitores, merito sal terrae nuncupati, quia per virtutem doctrinae quasi salientes, aeternitati corpora servant. Remigius. Sal etiam, per aquam et ardorem solis et flatum venti in naturam alteram commutatur; sic et apostolici viri per aquam baptismi et ardorem dilectionis et flatum spiritus sancti in spiritalem regenerationem commutati sunt. Sapientia etiam caelestis, per apostolos praedicata, exsiccat humores carnalium operum, aufert foetorem et putredinem malae conversationis et vermem libidinosae cogitationis et illum de quo dicit propheta: vermis eorum non moritur. Remigius.
Sunt apostoli sal terrae, idest hominum terrenorum, qui amando terram, terra vocantur.
Hieronymus. Vel apostoli sal terrae appellantur, quia per illos universum hominum conditur genus. Chrysostomus super Matth..
Doctor enim cum fuerit omnibus praedictis virtutibus ornatus, tunc est quasi optimum sal, et totus populus de illo conditur videndo eum et audiendo. Remigius.
Et sciendum, quia nullum sacrificium offerebatur deo in veteri testamento nisi prius condiretur sale: quia nullus potest laudabile sacrificium deo offerre absque sapore caelestis sapientiae. Hilarius.
Verum quia conversioni homo subiacet, ideo apostolos sal terrae nuncupatos monet in traditae sibi potestatis virtute persistere, cum subdit quod si sal evanuerit, in quo salietur? Hieronymus.
Idest si doctor erraverit, a quo alio doctore emendabitur? Augustinus de serm.
Dom.. Et si vos, per quos condiendi sunt populi, metu persecutionum temporalium, amiseritis regna caelorum, qui erunt homines per quos a vobis error auferatur? alia littera habet si sal infatuatum fuerit, ostendens fatuos esse iudicandos qui temporalium bonorum vel copiam sectantes vel inopiam metuentes amittunt aeterna, quae nec dari possunt ab hominibus nec auferri. Hilarius (ut supra)p si autem doctores infatuati nil saliant, et ipsi sensu accepti saporis amisso vivificare non possunt corrupta, redduntur inutiles; unde sequitur ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Hieronymus. Exemplum de agricultura sumptum est. Sal enim ut in condimentum ciborum et ad siccandas carnes necessarium est, ita alium usum non habet. Certe legimus in Scripturis urbes quasdam ira victorum sale seminatas, ut germen nullum in ipsis oriretur. Glossa. Postquam ergo illi qui capita sunt aliorum, defecerint, nulli usui apti sunt, nisi ad hoc ut mittantur foras ab officio docendi. Hilarius (ut supra)p vel etiam de ecclesiae promptuariis proiecti, pedibus incedentium conterantur.
Augustinus de serm. Dom.. Non autem calcatur ab hominibus qui patitur persecutionem, sed qui persecutionem timendo infatuatur. Calcari enim non potest nisi inferior; inferior autem non est qui quamvis corpore multa in terra sustineat, corde tamen in caelo fixus est.