IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
Et hoc est quod sequitur :
" Sed ut filios Dei " omnes in toto mundo ad gratiam praedestinationis, quos Deus in filios adoptionis formandos, praevidit conformes futuros Filio suo. Ad Roman. viii, 29 et 30 : Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui, ... hos et vocavit.
" Qui erant dispersi, " in multos cultus, et in multos deos, et diversas voluntates, et modos vivendi, " congregaret in unum, " per fidem religionis Christianae. Psal. cv, 47 : Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Ezechiel. XXXVI, 24: Tollam vos de gentibus, et congregabo vos de tmiversis terris, scilicet in quibus dispersi estis, et adducam vos in terram vestram. Jerem. xxiii, 7 et 8 : Non dicent ultra : Vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra aeygpli, sed : Vivit Dominus qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis, et de cunctis terris ad quas ejeceram eas illuc, et habitabunt in terra sua. Joan. x, 16 : Alias oves habeo, etc. Isa. XI, 12 : Congregabit profugos Israel, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terrae.
Hic oritur quaestio. Et videtur, quod Caiphas hoc consilio meruit, ex quo non a seipso, sed a Spiritu sancto hoc dixit.
Adhuc autem, quia consilium hoc utile fuit ad totius mundi salutem.
Quaeritur etiam ulterius, in quo genere prophetiae iste prophetavit. Iste enim non habuit visionem sensibilem : quia illa in littera fuisset expressa. Nec habuit visionem imaginariam propter eamdem rationem. Visionem autem in- tellectualem penitus nullam habuit: quia nescivit quod verba ejus ad mundi salutem utilia fuerunt. Et sic videtur quod nullo modo prophetavit.
Ad hoc dicendum, quod iste peccavit tale dando consilium : quia verba quae protulit ad duo referri poterant, et duas causas habebant veritatis. Una erat, quod expediebat ad malitiam Judaeorum consequendam, et ad tollendam occasionem Judaeornm, propter quam Romani si vellent, possent tollere locum et gentem, sicut supra verba illa exposita sunt. Secunda erat, quod ad salutem mundi expediebat, sicut verba illa Evangelista exposuit. Caiphas autem in sensu et intentione prima ista verba protulit, et ideo peccavit.
Ad aliud dicendum, quod utilitatem redemptionis in verbis illis Caiphas non intellexit, nec intendit.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod Caiphas prophetavit : et tamen propheta non fuit in aliquo genere prophetiae, sicut probat objectio : sed habuit actum prophetae in annuntiando gratiam futuram. Et ideo sicut linguae asinae Balaam motor fuit Spiritus sanctus, quando voluit ut annuntiaret de futura gratia : ita linguam istius movit ad verba quae pronuntiaret de gratia redemptionis. Et talis propheta qui nihil inspirationis vel visionis habet, propheta vocatur stultus et insanus. Osee, IX, 7 : Scitote, Israel, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudinem amentiae. Deus enim saepe utitur malis actibus hominum in bonum : et ita fecit hic, sicut Balaam libenter populo maledixisset verbis suis, quae Deus semper praeter suam intentionem ad bonum inflexit . Numer. XXIV, 13 : Non potero praeterire sermonem Domini Dei mei. Usque enim ad linguam in talibus operatur Spiritus sanctus : et non operatur ad sensum, vel imaginationem, vel intelle-
ctum : ideo non sunt prophetae, quamvis prophetent. Psal. xliv, 2 : Lingua mea calamus scribae velociter scribentis." Ab illo ergo die, etc. "
Ecce consensus in consilium.
" Ab illo ergo die, " quo datum est consilium et consensus in ipsum, " cogitaverunt, a vias quaerentes " ut interficerent eum. " Ante quidem.etiam cogitaverant, sed non unanimiter consenserant : sed modo omnes cogitaverunt, et vias ad hoc quaesierunt. Isa. VIII, 12 : Omnia quae loquitur populus iste, conjuratio est. Unde et Dominus improperat principibus totum malum quod fecit populus, Jerem. xxiii, 22 : Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis.
" Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. "
Hoc est secundum istius partis, in quo exemplo suo nos docet Christus quod in personali persecutione declinemus rabiem furentium contra nos, quando grex non quaeritur.
Et dicit tria, scilicet, Christi occultationem, Christi declinationem, et discipulorum consolationem.
Dicit ergo : "Jesus ergo jam, " dato consilio, " non palam apud Judaeos " illos qui consenserunt illis, " ambulabat ". In figura hujus, Josue, II, 6, legitur quod Rahab fecit ascendere viros, scilicet nuntios Dei, in solarium domus suae, et abscondit eos. Isa. XVI, 3 : Absconde fugientes, et vagos ne prodas.
" Sed abiit in regionem " ubi amicos habuit, " juxta desertum, " ubi non erat frequentia insidiantium. I Regum, XXIV,
12 :Tu insidiaris animae meae ut auferas eam.
" In civitatem quae dicitur Ephrem, " vel Ephrata, secundum Chrysostomum : quia ab ubertate terrae locus nomen accepit : quia Ephrem vel Ephrata frugifera vocatur. Ibi enim Christus verbo pavit incolas, et facile cum tanta multitudine discipulorum, corporalem pastum invenit.
" Et ibi morabatur, " ad tempus, " cum discipulis suis, " quos desolatos in tribulatione dimittere noluit. I Regum, xxii, 2 : Convenerunt ad eum, scilicet David, omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo : et factus est eorum princeps. Isa. VIII, 18 : Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus.
" Proximum autem erat Pascha Judaeorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
Quaerebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum 1 Dederant autem Pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehenderent eum. "
Incipit hic quarta pars, in qua ostenditur qualiter hoc quod diffinitum erat consilio, perficere conati sunt.
Dicit autem tria : temporis scilicet opportunitatem, Judaeorum machinationem, et malitiae auctoritatem.
Dicit ergo : " Proximum erat autem Pascha Judaeorum, " quod quartadecima die ab Apostolis ad vesperum celebrabatur. Dicit autem " Judeorum, " ad differentiam Paschae Christianorum, quod non semper illo die celebratur. Matth. XXVI, 2 : Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. Haec ergo solemnitas Pas-
chae fuit proxima, quando jam homines ascendere ad festum inceperunt.