Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur :
" Et exinde, "
Hoc est, de Galilaea, " exsurgens, " ut aliis prodesset qui in aliis locis morabantur : unde Glossa : " Hucusque ea quae in Galilaea fecit et docuit. Hic narrat quae in Judaea fecit, et docuit, et passus est : et primo quae trans Jordanem ad Orientem : deinde quae extra Jordanem quando venit Jericho, et Bethaniam, et Jerusalem. " Et est haec Glossa continuans gesta quae narrat Marcus secundum locorum in quibus facta sunt successionem.
Spiritualiter tamen doctor salutis Dominus (inquam) exsurgit, quia corda audientium sursum erigit, sicut sol se exaltans cuncta ad se trahit quae lumine suo tangit. Eccle. I, 5 : Oritur sol, et occidit : et ad locum suum revertitur. Eccli, xliii, 2 : Sol, vas admirabile opus Excelsi
Sic ergo, " exinde exsurgens, " et se exaltans in lumine, quaedam loca relinquit, et ad quaedam accedit. Relicta vel despiciens, propter indevotionem : vel sibi relinquens, ad propriae fragilitatis considerationem : vel tentationi exponens, propter virtutis exercitationem.
De primo horum dicitur, Matth. xxiii, 38 et 39 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico enim vobis, non me videbitis amodo. Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini. Tales sol exsurgens deserit, sicut lumen deserit caecos a se aversos : quosdam autem deserit ad suae fragilitatis considerationem. Cantic. i, 7 : Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hoedos tuos juxta tabernacula pastorum. Hoc est, si tu, quae pulcherrima es pulchritudine et compositione virtutis, ignoras te per oblivionem propriae fragilitatis, egredere, hoc est, egredieris de sereno tuae lucis quae te tenet et venustat : et statim relicta sequeris vestigia gregum ad modum bestiarum : et abi dissoluta effecta, et pasces sensuum delectatione haedos foetidos, et pecorinos motus, juxta tabernacula pastorum, hoc est, ad similitudinem aliorum pastorum pecorinos motus pascentium. Psal. LX.XX 13: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum : ibunt in adinventionibus suis. Sic Paulus de lumine aeternae contemplationis projectus est in stimulum carnis . Quosdam autem deserens, tentationi exponit ad virtutis exercitationem, Tobiae, XII, 13 : Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. In hoc sensu dicitur, Mich. VII, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. In tenebris enim tentationis caute et patienter sedens, ad lucem pro oerto consolationis deveniet. Tob. III, 21 et 22 : Hoc pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si inprobatione fuerit, coronabitur :. si autem in tribulatione fuerit, liberabitur : et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem, tranquillum facis : et post lacrymationem et fletum, exsultationem infundis. In hoc sensu dictum est illud Psalmi cxxxviii, 12 et 11 : Nox sicut dies illuminabitur : et nox illuminatio mea in deliciis meis. Psal. xvii, 29 et 30 : Deus meus, illumina tenebras meas : quoniam in te eripiar a tentatione. Sic ergo exinde exsurgens,
" Venit in fines Judaeae ultra Jordanem. "
Describit locum ad quem venit doctor salutis, ut ex loci congruitate intelligatur opportunitas doctrinae. Unde Glossa : " Cum omnis Judaeorum provincia generaliter ad discretionem aliarum gentium Judaea dicta sit, specialius tamen meridiana plaga dicitur Judaea, ad distinctionem Galilaeae, et Decapoleos, et caeterarum in eadem provincia regionum. "
In hujus ergo plagae meridianae " fines venit " Jesus causa docendae salutis. Joan. x, 40 : Abiit iterum trans Jordanem in eum locum, ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic. Illuc autem venit tam propter prophetiae vaticinium, quam propter Joannis testimonium. De primo dicitur, Is a. IX,1,2:Trans Jordanem Galilaeae gentium, populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. De secundo dicitur, Joan. x, 41 et 42 : Multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum. Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Ei multi crediderunt in eum.