TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.
Qui autem dicunt lumen esse formam substantialem ex qua substantificatur omne quod generatur, habent debiles pro se rationes : visum enim est eis, quod lux sit forma substantialis primi corporis luminosi, cum hoc sit movens, videtur quod per formam sibi propriam movens sit : et haec est essentialis forma. Adhuc autem si esset accidentalis, tunc haberet ante se aliam substantialem, et non esset forma prima movens . Adhuc autem accidens non est forma substantiae, sed potius e converso : multae autem substantiae fiunt per lucem.
Similiter autem et illa opinio quae dicit lucem esse substantiam spiritualem, in multis consentit illi opinioni quae dicit ipsam esse corpus spirituale, quod cum quolibet alio corpore est in eodem loco : et in multis rationibus inductis pro illa opinione innititur. Causa autem specialis quare sic isti dicunt, est quia vident visum esse continuum, ut dicunt, usque ad caelum : in quo spatio sunt corpora diversa : oportet igitur quod aliquid sit continuans inter ea : hoc autem dicunt esse substantiam spiritualem superioris corporis, quae non est alterius naturae quam sit lux. Isti idem dicunt naturam diaphani quae est in aere et in aqua, et in caelesti corpore, esse quoddam de natura superioris corporis, et quoad hoc dicunt, quod caelum est corpus quod penetrat in omne corpus, et continuat inter ea. Dicunt autem hoc foro Aristotelis sententiam, qui dicit quod natura diaphani est in igne et in aere et in aqua ex communicatione cum perpetuo superiori corpore : eo quod non posset habere communicationem cum corpore caelesti aliquid inferiorum corporum, nisi aliquid superioris esset in inferioribus, eo quod probatum est caelestis corporis nec esse unam materiam,neque unam formam,neque unum motum. Cum igitur communicent cum eo inferiora, oportet, ut inquiunt, et sic communicare, quod aliquid superioris corporis sit in inferiori : de hoc enim superiori dicit Aristoteles quod unum et idem est in natura perspicui cum inferioribus. Cum autem isti dicant de lumine, quod sit substantia spiritualis, dicunt tamen quod est in genere corporis : sed propter hoc dicunt quod est spiritualis substantia, quia proprietatem et naturam habet incorporeae substantiae in hoc quod penetrat per corpora, et corpora non cedunt ei. Hujus autem causam esse dicunt, quod deprehensum est nihil esse lucem per essentiam, nisi nobiliores partes diaphani congregatas : diaphanum autem est substantia spiritualis in genere corporis : et ideo etiam lucem talem substantiam fore oportet. Haec igitur opinio etsi verbis differat ab illa quae secundo inducta est , in re tamen prorsus est eadem. In tantum autem jam isti extenderunt dicta sua, quod dicunt spiritus praecipue animales qui sunt in animalibus, esse de ipsa natura corporis caelestis, quemadmodum et lumen, eo quod moventur in omnem corporis partem, sicut lumina in mundo. Dicunt enim isti quod media sensuum habent duas operationes : operationem scilicet naturae, sicut quando aer commotus scindit ligna : et operationem animae, quoniam spiritualiter recipit sensibilium formas et immutat organa sensuum ad sentire. Et hanc operationem spiritualem in omni medio sensuum attribuunt substantiae spirituali, quae est lux orbis immixta elementis. Hujus autem rationem esse dicunt, quia sensibilia circulariter fiunt, sicut sphaera luminis : et quia esse non potest quod duae differentes operationes elementi alicujus ad
unum principium reducantur : operationes autem sensibilium spirituales non potest aliquis reducere ad qualitates primas activas et passivas, quae sunt in elementis : et ideo, ut aiunt, oportet eas reduci ad aliquid orbis quod est in eis in quantum sunt media sensuum. Adhuc dicunt hujus aliquam esse causam et rationem : quia scilicet nulla qualitas elementalis agit, nisi ad esse materiale formae, et agit unum per se tantum : medium autem habet formas sensibilium secundum esse spirituale, et non habet unam tantum, sed omnes : oportet igitur quod agens hoc sit substantia corporis naturalis et spiritualis, quae multa agit et secundum esse spirituale, ut dicunt.
Quarta vero opinio quae magnorum fuit, scilicet Avempacis et suorum sequacium, et quae penitus his contraria, est quod lux nihil omnino esset secundum esse, sed esset quidam color formalior et nobilior inter colores : et ideo vocavit ipsam esse coloris evidentiam, sive coloris manifestationem. Causa autem dicti fuit, quod unius sensus qui vere unus est, unum oportet esse sensibile secundum genus proprium vel proximum : hoc autem genus est color in visu : oportet igitur lumen esse colorem vel aliquid colorem concomitans : et in tantum processerunt isti, quod dixerunt solem esse coloratum, et colorem suum tantae esse evidentiae et manifestationis quod vincit visum, et similiter lumen esse colorem diaphani non terminati. Adhuc autem in diaphano non terminato lumen esse coloris ostensionem, non quidem in comparatione ad visum tantum : quia sic lumen non haberet esse nisi comparationis, sed etiam simpliciter. Ex his autem quae nos superius diximus, satis improbantur opiniones hic recitatae, et praecipue ex his quae diximus in capitulis de sensibilibus in communi inductis.
Ultima autem opinio quae dicit lumen esse coloris manifestationem et esse aliquid coloris, improbatur per hoc quod si est aliquid coloris, aut erit coloris in specie, aut in genere. Et si est aliquid coloris in specie, tunc habet contrarium, quia omnis color in specie habet contrarium : et concomitans unum colorem in specie, essentialiter est contrarium ei quod concomitatur alium colorem in specie : sicut concomitatur album disgregare visum, et hoc est contrarium ad congregare visum , quod concomitatur nigrum. Si autem . est aliquid coloris in genere, cum color in genere secundum esse non differat a colore in specie, color enim genus in albedine est albedo, et in nigredine est nigredo, oportet quod lux esset secundum esse color in specie : et tunc sequeretur id quod prius. Adhuc autem alia est manifestatio albedinis, et alia nigredinis : ergo alia et alia lux, ut videtur. Haec igitur et similia sunt, quae de luce ab antecessoribus nostris dicta sunt.