IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
Et hoc est quod sequitur :
" Et ascenderunt multi Jerosolymam ". Psal. CXXI, 4 : Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, etc.
" De regione " illa, ubi morabatur Dominus Jesus " ante Pascha, " hoc est, ante festum solemnitatis forte per octo dies, vel plures : " ut sanctificarent, " hoc est, mundarent " seipsos " ante iestum : ut purificati festum possent celebrare. Nullus enim immundus Pascha comedere audebat. Numer. IX, 10 et 11 : Homo qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino in mense secundo. Et ideo praeveniebant festum, ut mundati ante in festo apparerent. Et inter illos quaerebatur Jesus et discipuli ejus : quia sciebatur quod ipse praecipue mundus inter alios apparere solebat. .