CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
Quid autem virtutis habeat Jupiter in tonando, omissis frivolis augurum verbis et inter se repugnantibus, dicamus quod Philosophi iovi, qui est unus de septem planetis, tonare attribuunt. Cujus nulla alia causa est, nisi quod Jupiter in proprietate sua habet elevare frigidorum et siccorum naturam, et praecipue quando fuerit in virtute aliqua conjunctus cum Marte tempore aestivo in signis Aquilonis : et tunc potest certissime praedici, quod multae stillationes et tonitrua fient in aere, ita ut etiam periculum sit futurum hominibus, propter aeris pestilentiam ex nimia corruptione futura propter vapores incensos pestiferos immixtos aeri: quia Jupiter cum Sole elevat eos, et Mars incendendo corrumpit eosdem: et ita fit aer venenosus.
De tonitruo dicit Isidorus in libro Etymologiarum : " Tonitruum dictum est, eo quod sonus ejus terreat. Nam totus sonus dicitur : qui ideo interdum tam graviter concutit omnia, ita ut caelum de- cidisse videatur : quia cum procella vehementissimi venti nubibus se repente immiserit, turbine invalescente exitumque quaerente, nubem quam excavavit, impetu magno praescindit : ac sic cum horrido fragore defertur ad aures. " Quod quis mirari non debet, cum vesicula, quamvis parva, magnum tamen sonitum displosa emittat. Cum tonitruo autem simul et fulgur exprimit : sed hoc celerius videtur, quia clarum est, illud autem ad aures tardius provenit. Haec igitur de tonitruo sufficiant.