Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur :
((Praecurrens. " Haec autem praeventio in cursu fervorem devotionis et charitatis significat. Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Joan. xx, 4 : Currebant duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius. Et ideo dicit Augustinus: " Velocius cucurrit qui prius dilexit. " Beatus Bernardus : " Qui plus dilexit, " velocius et citius pervenit. "
" Quidam, " specialis dignitatis et vitae eximioris. Eccli. xliv, 1 : Laudemus viros gloriosos. Et post pauca, v. 6 : Homines divites in vir tute, pulchritudinis studium habentes.
" Genuflexo ante eum, " ecce reverentia. Flectebat enim genu ante eum, ut cognoscere faceret quia eum qui per peccatum nutaverat et declinaverat, nemo nisi Christus posset erigere. Ad Ephes. III, 14 et 15 : Hujus rei gratia flecto genua meaad Deum, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur. Ad Philip. II, 10 et 11 : In nomine Domini Jesu Christi omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum : et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Orat. Manassae, sub finem : Et nunc, Domine, flecto genu cordis mei, precans a te bonitatem.
" Rogabat eum. " Ecce supplicitas petentis. Os Osee,XII, 4 : Flevit, et rogavit eum. Luc. xviii, 1 : Quoniam oportet semper orare, et non deficere. I ad Thessal. v, 17 : Sine intermissione orate.
" Magister bone. "
Ecce sapientia orationis, quae notatur in quatuor: in professione sapientiae, in confessa bonitate, in quaestionis intentione, et in quaestionis fine.
De primo dicit: " Magister, " in quo sapientiam profitetur. Tamquam enim sapientem novit per doctrinam. Joan. III, 2 : Scimus quia a Deo venisti Magister. Matth. XXII, 16: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum .
" Bone. " Bonus enim magister est qui cum ratione persuadet, et exemplo quae dicit confirmat. Ad Roman. xv, 18 : Non audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus. Act. I, 1 : Coepit Jesus facere, et docere. Matth. VII, 28 : Erat docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum et Pharisaei. Talem enim bonum magistrum vitae Jesum esse putavit, qui et persuaderet quod diceret (alias, doceret) et exemplis confirmaret. Psal. cxviii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes luas.
" Quid faciam ? "
Ecce quaestionis intentio, in qua quaerit de opere, et non de faceta et lepida oratione. I ad Corinth. II, 5 : Fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Philosophus in III Ethicorum : " Sunt quidam ad orationem confugien-" tes, qui quaerunt philosophari et esse bo-" ni: aliquid simile facientes aegris, qui me" dicos quidem audiunt studiose, faciunt " autem operandorum nihil : et quem" admodum numquam bene habebunt " corpus sic curati, sic nec isti animam cc sic philosophantes.)) Luc. xviii, 4 8: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo ? Luc. x, 28: Hoc fac, et vives. Joan VI, 28: Quid faciemus ut operemur opera Dei ? Jacob. I, 22 : Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.
" Ut vitam aeternam percipiam. "
Ecce optimus finis quaestionis : ut sine fine duraturam vitam aeternam percipiam, et non humanam laudem cum his qui omnia faciunt ut videantur ab hominibus , Glossa audierat istos tantum qui volunt parvulis esse similes introitu regni caelestis esse dignos : et ideo certior esse desiderat et non per parabolas, sed quibus operibus vitam aeternam consequi possit. Matth. VI, 33 : Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Scivit enim iste quod dicitur, Sapient. xv, 3 : Scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Et ideo justitiam et virtutem Dei in operibus quaerit quae vitam conferat aeternam.
" Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum ? Nemo bonus, nisi unus Deus. "
Ecce correctio erroris : hic enim eum non bonum simpliciter, sed magistrum bonum dixerit. Quaecumque autem tali accidentali praedicatione praedicantur, sicut dicit Philosophus, non licet dividere : quia non sequitur, si sit sutor bonus, quod sit et sutor, et sit bonus. Et sic iste magistrum bonum dixerat, quasi non esset Magister et bonus.
Et ideo istum reprehendit, dicens: " Quid me dicis bonum? " hoc est, quare me accidentaliter dicis bonum ut magistrum bonum, quasi non sim divisim perfectus sapientia, et perfectus essentiali bonitate : sed sim bonus magister ut doctor quidam veritatis, qui perfecta ratione hoc quod doceo persuadeam, et exemplo confirmem. Haec enim tua confessio imperfecta est de me, qui sum sapientia Patris etiam essentialis, et bonitas ipsius. Un.de Glossa : " Quid me dicis bonum ? quia magistrum nominaverat bonum et non Deum vel Dei Filium: quamvis hominem sciret comparatione Dei non esse bonum. " De quo, Psal. cv, 1, et alibi : Confitemini Domino quoniam bonus.
" Nemo bonus, nisi unus Deus. "
Non Pater solus, sed Filius qui dicit, Joan. x. II : Ego sum pastor bonus : et Spiritus sanctus bonus, de quo, Luc. XI, 13 : Pater de coelo dabit spiritum bonum petentibus se. Una scilicet, et individua Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus solus et unus Deus bonus est. Non igitur se bonum esse negat, sed se Deum esse significat: nec se magistrum bonum non esse, sed absque Deo nullum bonum esse testatur.
" Nemo bonus, " simpliciter et essentialiter, et sicut omnis boni causa, " nisi solus Deus, " qui est omnis boni bonum, ut dicit Augustinus. Matth. XIX, 17: Unus est bonus, Deus. Et, Luc. xviii, 19: Nemo bonus, nisi solus Deus. In nulla enim natura pura est bonitas nisi in Deo, quia quidquid privationi et peccato per- mistum est, puram non habet bonitatem : sicut enim dicit Philosophus, " privatio semper machinatur ad maleficium. " Et ideo, Luc. XI, 13, etiam de Apostolis Dominus dicit: Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo (supple, qui pure bonus est) dabit spiritum bonum petentibus se ? Thren. iii, 25 : Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.
Hoc est ergo quod dicit: " Nemo bonus, nisi unus Deus. "
" Praecepta nosti : Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudem feceris, Honora patrem tuum et matrem. "
Salutis est doctrina in observantia mandatorum consistens.
Dividitur autem haec pars in tres partes : in quarum prima ostenditur in quibus consistit doctrina salutis : in secunda, ostenditur ad mandata obedientia salutaris : in tertia, signum ad sic mandata observantes divinae dilectionis.
Dicit igitur : " Praecepta nosti. " Sub uno sensu potest legi et interrogative et remissive : sed melius legitur remissive ut sit sensus: " Praecepto)) salutis sunt in corde tuo descripta : et ideo ea " nosti, " et quoad haec de via salutis interrogare te non oportet: et ideo etiam quasi sub reprehensione dictum fuit ei: Quid me interrogas de bono ? Dicitur autem praeceptum quasi prae aliis ad regulam morum captum, velut principium dirigit in moribus, sicut dicit Cassianus. Baruch, IV, 5, 4: Animaequior esto, populus Dei : quia quae Deo placent, manifesta sunt nobis, Psal. cxlvii, 20 : Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Hoc significatum est, Exod. xx, 18, ubi dicitur quod cunctus populus audiebat voces, quia ea quae in notitia omnium debent esse descripta ab omnibus dicuntur audita : et quia praeceptum dirigit sic ut principium et lucerna in opere. Ideo dicitur, Proverb. VI, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae.''
Et exsequitur particulariter praecepta ea quae sunt secundae tabulae : quae magis pertinent ad propositum, dicens :
" Ne adulteres. "
Non omittit autem hic praeceptum, Non occides, sed transponit propter tres causas: quarum una est quia de hoc apud omnes erat manifestum, neque aliquis de hoc poterat dubitare. Secunda causa est, quia de hoc a principio Pharisaeorum quaestio non erat : qui de libello repudii quaerebant, et non de homicidio : et cum iste unus fuerit Pharisaeus, specialiter isti revocat ad memoriam quod dixerat, quod moechatur qui super dimissam ducit aliam : et qui absque causa fornicationis dimittit uxorem, facit eam moechari, sicut dicitur, Matth. v, 32. Tertia causa est, quia castitas est de proprietatibus puerilis innocentiae, ex cujus laude (alias, causa) iste ad hanc provocatus est quaestionem.. Unde Glossa : " Haec est puerilis innocentiae castitas, quae nobis imitanda proponitur, si regnum Dei intrare velimus. " Notandum sane quod justitia legis suo tempore custodita non solum bona temporalia, sed et vitam conferebat aeternam: et ideo dicit : Quid faciam ut vitam aeternam percipiam ? Sed hoc intelligitur de justitia legis naturalis : aut si etiam de justitia legis Mosaicae intelligitur, tunc intelligitur de justitia legis observata fide et devotione justorum dictam justitiam facientium.
Cum autem dicit: " Ne adulteres, " intelligitur prohibitum esse omnem moechalem concubitum : hic autem cum adulterio convenit in hoc quod non sua cognoscitur. Exod. xx, 14 : Non moechaberis. Moechia autem haec generalis duobus modis contingit, scilicet voluntate et opere : unde, Matth. v, 28 : Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.
" Ne occidas. "
Tangit mandatum quod notat nocumentum in corpore proximi: quod etiam fit voluntate et opere. Opere autem duplici, completo scilicet, quando occiditur proximus: et incompleto, quoniam, Psal. liv, 24 : Dolosi non dimidiabunt dies suos. Daniel. XIII, 53 : Innocentem et justum non interficies. Exod. xx, 13 : Non occides." Ne fureris. "
Hoc est contra nocumentum proximi in bonis fortunae, ad sustentationem vitae ordinatis. Furtum autem hic dicitur omnis illicita contrectatio rei alienae : et aliena res dicitur omnis illa quam ex lege convenit repetere postquam ab alio accepta est. Et sic usura cadit sub furto, quia lex usurarum concedit repetitionem. Exod. xx, 15 : Non furtum facies. Joan. x, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat.
" Ne falsum testimonium dixeris, "
Tam in verbo communi, quam etiam in judicio. Et prohibetur hic omne mendacium : sed. primo et principaliter prohibetur perniciosum : et consequenter prohibetur etiam jocosum, sive libidinosum, et officiosum. Sapient. I, 11: Os quod mentitur, occidit animam. Psal. v, 7 : Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Ex patre enim Diabolo est mendacium, et mendax. Joan. viii, 44: Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. Proverb. XIX, 9 : Falsus testis non erit impunitus. Deuter. XIX, 18 ad finem : Qui eum diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fra-irem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui, ut audientes caeteri Umorem habeant, et nequaquam talia audeant facere. Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges,
" Ne fraudem feceris. "
Hoc per verba in Exodo xx, 15, non continetur : sed per hoc intelligit duo quae in corde consistunt, scilicet, non concupisces rem, et non concupisces uxorem : quia cupiditas causa est fraudis. Isa. XXXII, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium. Proverb, XII, 5 : Consilia impiorum fraudulenta.
" Honora patrem tuum et matrem. "
Praeceptum affirmativum quod in Exodo primum est, hic ultimo ponit propter tres causas : quarum una et prima, quia cum loquatur hic de his quae erant in notitia istius, ordinat ea hic secundum quod plus et minus sunt nota carnaliter egeni intelligenti: prohibitiones autem in talium cordibus sunt notiores quam affirmationes: et ideo praeordinantur. Secunda causa est, quia prohibitiones majoris sunt obligationis quam affirmationes : prohibitiones enim obligant semper, et ad semper : affirmationes autem obligant semper, et non. ad semper : igitur inter obligantia praecepta prohibitiones praeordinantur. Tertia causa est, quia justitia Pharisaeorum plus consistebat in vitando malum, quam in faciendo bonum.: quia pauca bona faciebant, multa autem mala vitabant propter homines, ut boni viderentur : et ideo in responsis (alias, praeceptis) prohibitiva praeordinantur affirmativis. Luc. xviii, 11 : Non sum sicutcaeteri hominum, raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus.
Quod autem dicit : " Honora patrem tuum et matrem, "intelligitur generaliter de parentali bono honorando. Parentale autem bonum est naturae, et gratiae : naturae, in imagine : gratiae autem, in gratuitis superadditis : bonum matris etiam Ecclesiae, quae. charitate et castitate concipit in gratia adoptionis formans filios, in compassione parturit, et per conversionem parit ad lucem filios Dei. Et hoc modo omnis homo intelligitur esse in parentali bono : et ideo omnis homo est honorandus. In honore autem intelligitur et exhibitio reverentiae, et subministratio obsequii et necessariorum secundum facultatem facientis et indigentiam patientis. Ad Roman. xv, 1 et 2: Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem. Ad Galat, VI, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Ad Hebr. XII, 9 : Patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos.
Attendendum autem quod de mandatis primae tabulae non facit aliquam mentionem, quia justitia Pharisaeorum tota in exteriori justitia consistebat: impletio autem mandatorum prima) tabulae, tota fuit in interiori et spirituali justitia : et quia hic Pharisaeis in uno respondit Pharisaeorum., ideo de mandatis primae tabula) nullam facit mentionem. Matth. xxiii, 27 : Similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa : intus vero plena sunt ossibus mortuorum, ei omni spurcitia. Matth. xxiii, 5: Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
" At ille respondens,ait illi: Magister, haec omnia observavi a juventute mea."
Tangitur hic ad mandata obedientia salutaris.
Tanguntur autem hic tria, professio sapientiae, generalitas obedientiae, et perseverantia in bonis operibus a juventute.
Dicit igitur: " Magister, " in quo perfectae fidei existens, magistrum vocat ut sapientem aliquem doctorem. Joel, ii, 23 : Exsultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiae.
" Haec omnia observavi. " Ecce generalitas obedientiae. Exod. XXIV, 7 : Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. Psal. CXVII, 6 : Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
" A juventute mea. " Perseverantia tangitur. Dicit autem : " A juventute, " quia dissolutio juventutis avertit ab obedientia mandatorum. Psal. XXIV, 7 : Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris. Et ideo magis se exhibet commendabilem, quia dissolutio juventutis ipsum ab observatione mandatorum non avertit. Psal. lxx, 5 et 6 Domine, spes mea a juventute mea. In te confirmatus sum ex utero: de venire matris meae tu es protector meus. Job, XXIII, ll et 12 : Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, nec declinavi ex ea. A mandatis labiorum ejus non recessi''
" Jesus autem intuitus eum, dilexit eum. "
Tangitur hic signum dilectionis ad sic mandata observantes,
Tanguntur autem duo signa : quorum unum est intuitus cordis conscius, et alterum dilectionis affectus justitiae declaratae exhibitus nuntius.