LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter tali processu a principio primo deveniatur usque ad ultimum, rerum ?
Tali modo processionis luminis primi intellectus universaliter agentis in suo lumine constituitur substantia intelligentiae, et per declinationem majorem tertio loco constituitur esse nobilis animae : haec enim propter hoc quod proximo gradu sequitur intelligentiam, est inter animas magis completa, et perlecta, et paucae declinationis ab intelligentiis : et ideo non in infinitum separatur per multiplicationem : sed separatio et multiplicatio earum animarum stat ad multiplicationem corporum incorruptibilium circulariter mobilium, sicut in ante habitis probatum est: propter quod multiplicatio nobilium animarum et constitutio est in lumine primi agentis, sicut et multiplicatio intelligentiarum,licet sit majoris declinationis. Istae autem nobiles animae licet sint finitae relatae ad lumen constitutivum ipsarum, tamen infinitae sunt virtutis multiplicabilis per resolutionem ad inferiora sequentia : sicut enim in praehabitis dictum est, anima nobilis non solum movet corpus nobile, sed omne corpus naturale, et influit ei suam virtutem plus et minus usque ad semina vivorum : et in unoquoque semine in quo nobiliores vires et plures animae nobiles congregantur, ex illo semine generatum nobiliorem sortitur animam : in quocumque autem pauciores et ignobiliores conveniunt, generatum ex illo sortitur animam ignobiliorem, ut dicit Aristoteles in libro Animalium, quod " anima est in semine, sicut artifex. in artificiato : " et secundum hunc ordinem animae nobiliores in nobilitate bonitates quas ab intelligentia recipiunt, influunt super animas inferiores : et inter animas tales quaecumque a lumine intelligentiae nobiliorem et fortiorem accipiunt virtutem, in influendo sunt fortiores : et quod est influxum ab ipsis, est magis stans et magis fixum : et ideo motus talis animae motus est aequalis et magis continetur et regulatur : et quaecumque talium animarum minus recipit fluxus ab intelligentia et lumine agentis primi, illa in virtute depressa est, et inferioris gradus sub primis et nobilibus animabus ? et quod impressum est ab ea per influxum, est debile alterabile et destructibile, et vita quam influit, et motus sunt inaequales, et incontinui, et irregulares, et destr uctibiles , et non permanentes nisi per generationem.
Propter quod quaedam animae fiunt ignobiliores, et quaedam degenerant, ita quod sunt animae partes potius quam animae : quaedam etiam in tantum distant et decidunt, quod potius partes partis animae dicuntur quam animae partes : et quod ulterius decidit, forma naturae efficitur, nihil in se habens de Auribus animae, et est in ipso obtenebratum lumen intellectus primi, propter ultimam a primo distantiam. In omnibus tamen et secundum ordinem intelligentiarum, et secundum ordinem nobilium animarum, et secundum ordinem inferiorum animarum, et secundum ordinem naturarum formalium multi gradus sunt, in hoc differentiam accipientes quod est plus vel minus recipere de bonitatibus intellectus primi et intelligentiae.
Et hoc maxime in hominibus est secundum nobiliorem et meliorem adeptionem intellectus qui vocatur adeptus, vel intellectus possessus : hic enim intellectus est, qui secundum prudentiam vel sapientiam dictus est, qui, ut dicit Aristoteles, " non aequaliter est in omnibus,sed neque hominibus : " et hoc modo facile est accipere distantias ingeniorum et intellectuum. Et si probari debeat immortalis esse. per hanc viam necesse est ut probetur. Per hanc etiam viam patet, quod tam intellectus agens quam intellectus potentialis, partes animae sunt et virtutes ejus sive potentiae, quae fiunt in ipsa, eo quod lumen primi agentis suae constitutionis est hypostasis antequam obumbretur per divisionem in materia : et propter hoc dixit Anaxagoras, quod intellectus ab omnibus separatus est et immixtus, nulli nihil habens commune. Nec est contrarium quod Peripatetici dicunt irradiare super animas : hoc enim non est ad constitutionem esse, sed ad irradiationem et virtutis intellectivae perfectionem,ut limpidiori lumine agat intellectus agens, et purior efficiatur intellectus possibilis ad recipiendum. In hoc enim prima causa creans animam ponit eam ut stramentum intelligentiae,sicut in praehabitis dictum est.