21. Historia de Domina In sabbato.
32. De sancto Alberto Carmelita.
51. De s. Berchtoldo Garstensi.
52. De s. Bernaardino Senensi.
55. De ss. Cyrillo et Methodio.
60. In festo duorum Ewaldorum.
85. In translatione s. Thoniae Aquinatis.
93. In Translatione s. Virgilii.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Inclita Gertrudis,
generosa stirpe curruscans,
Aegrotos, Inopes
fovet hospitio peregrinos.
2. Firmiter ergo dies
in coelo ducit amoenos,
Est sibi summa quies,
vultus videt Ipsa serenos.
3. Adveniente Deo,
supremo judice nostro,
Gertrudis placida
prece nos tueare trementes
Et, virgo, nostro
nunquam deleberis aevo.
4. Posce Deum veniam
pro nobis atque quietem,
Suscipias miseros
in summa pericula missos.
5. Nostri, Christe, salus
damnoso tolle reatu,
Nos tenebrosa palus
absorbeat ne cruciatu,
Humanos videat
pietas antiqua labores,
Fac pacis optata,
salvator, luce fruamur.
Ad Magnificat.
A. Optima Gertrudis,
spes o firmissima, quando
Corpore de nostro
miserandus spiritus exit,
Nobis coelestem
tunc miseris fer opem.
Oratrix summa,
facunda voce querelas
Tolle, quibus tremimus
supremo judice coram.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Sponso Gertrudis
Christo Iubilemus In astris,
Virginibus castis
qui summos praestathonores.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Infirmis vultus
baec ostendebat amicos,
Suscepit multos
simul hospitio peregrinos.
2. Obtulit aeternos
haec flores virginitatis
Intemerata Deo,
carnem compressit et hostem.
3. Te, fortunata
proles, assumere Christus
Ista luce tuis
sollicitat meritis.
Responsoria.
1. Praedico Gertrudem,
praeclara stirpe decoram,
Quae pede funestos
mundi constrixit amores,
Christo doctore
mortalia facta reliquit;
V. O quanta luce
virtutum viva rubebat.
2. Daemonis Indomitas
studuit compescere vires
Et carnis, mundi,
virtutum fortis Imago,
Clarius ecce Deum
finem cognovit amoris,
V. Vitae mortalis
contemnens virgo decorem.
3. Putre solum mundi
fugit Gertrudis et omnis
Expers Ipsa mali
fuit adversaria culpae,
V. Constans, pacifica,
summae virtutis amica.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Virgo, multorum
titulis gaudes meritorum,
Clare namque vides
illud, quod semper amasti.
2. Tanto mansura
major tibi gloria coeli,
Quanto curasti
minus haec - ludibria mundi.
3. Ignea laetatur
virtus, mirantur et astra,
Foedum tam teneram
mundum vicisse puellam.
Responsoria.
1. Deseruit falsa
labentis gaudia mundi
Et moerore suam
satagit finire senectam
In claustris, longos
non est saturata labores
V. Illa senex Christi,
quam liquefecit amor.
2. Pectore perpetuo
breve sprevit tempus honoris,
Ardenti flagrans
haec religionis amore,
Censuit afflictis
animam praeponere rebus
V. Virgo, post mortem
sedes habitura beatas.
3. Coelum luce magis
virgo dilecta decorat,
Omnia durando
Gertrudis saecula vincit,
V. Quae miseros, Inopes
suscipit hospitio.
In 3. Nocturno.
Antiplionae.
1. In planctu totum
cum tu consumpseris aevum,
Post luctus ''veniet
''merito felicior aetas.
2. Aeternam Christo
meruisti judice vitam,
Hoc adversarum
facit patientia rerum.
3. Affecit quanto
Gertrudem Christus amore
Semper stellatae
demonstrat gloria sedis.
Responsoria.
1. Virihus egregiis
generosae virginis hostis
Tela jacent victa,
dolus, ars, polluta voluptas.
V. Omnibus est nobis
orando causa salutis.
2. Non unquam lautae
placuerunt foedera mensae
Gertrudi, parvo
vixit contenta paratu,
Virtutum cumulis
vitam speciosius ornans.
V. Semper ei castae
miranda modestia vitae.
3. Gertradi monastica
Vita fuit curae,
Passio dominica
Cordi et puncturae,
Contemplatur coelica
Lucis usu purae,
V. Nostrae magnifica
vitae ductrix periturae.
Ad Laudes.
Antiphonae.
1. Spiritui fragilem
carnem servire coegit,
Insultus carnis
summa virtute repressit.
2. In tam praecipiti,
Gertrudis, tempore nobis
Confer opem miseris,
placido cantabimus ore:
Salve, sponsa Dei,
sponso conjuncta supremo.
3. Te duce, Gertrudis,
mortalis vivit egestas,
Fortius In vitia
quam corda tenacia ducunt.
4. Virgo divini
Gertrudis plena timoris,
Casta, decora nimis,
nobis exempla reliquit.
5. Non armis, virgo,
certasti, quando feroces
Sobria mens omnes
digne devicerit hostes.
Ad Benedictus.
A. Gertrudi meritae
dantur praeconia vitae,
Regnum praeclarum
quae servet Dacigenarum,
Ut sibi sit carum
vi virtutum variarum.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Gertrudis, totum
virgo veneranda per orbem,
Gratior umbra tegat
te Dacigenas venerantes,
Et tua dextra regat
loca per diversa morantes,
Ut tibi, praeclara,
vivat Danmarchia clara.