Hilarius in Matth.. Pulcherrimo ingressu opus legis coepit excedere, aditum in caelum apostolis, nisi iustitiam Pharisaeorum anteissent, denuntians non futurum; et hoc est quod dicit dico enim vobis. Chrysostomus in Matth..
Iustitiam autem hic dicit universalem virtutem. Intende autem gratiae additamentum: discipulos enim suos adhuc rudes magistris qui in veteri testamento erant, vult esse meliores. Scribas autem ac Pharisaeos non dixit iniquos, quia non dixisset eos habere iustitiam. Vide etiam quoniam hic vetus testamentum confirmat, comparationem faciens eius ad novum: plus enim et minus eiusdem generis est.
Scribarum autem et Pharisaeorum iustitiae sunt mandata Moysi; superimpletiones autem istorum mandatorum sunt mandata christi. Hoc est ergo quod dicit: nisi quis supra legis mandata, etiam haec mea praecepta, quae apud illos minima existimabantur, impleverit, non intrabit in regnum caelorum: quoniam illa de poena liberant, quae scilicet transgressoribus legis debetur, non autem in regnum inducunt; haec autem et de poena liberant, et in regnum inducunt. Cum autem sit idem solvere minima mandata, et non custodire, quare supra de solvente dicit quod minimus vocabitur in regno dei, hic autem de non conservante: non introibit in regnum caelorum? sed vide quia minimum esse in regno idem est quod non intrare in regnum. Esse autem aliquem in regno non est regnare cum christo, sed esse tantum in populo christi; tamquam si dicat de solvente, quod inter christianos quidem erit, tamen minimus christianus. Qui autem intrat in regnum, fit particeps regni cum christo.
Consequenter et iste qui non intrat in regnum caelorum, gloriam quidem non habebit cum christo, erit tamen in regno caelorum, idest in numero eorum super quos christus caelorum rex regnat. Augustinus de CIV. Dei. Vel aliter.
Nisi abundaverit iustitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, idest super eos qui solvunt quod docent, quia de iis alibi dictum est: dicunt enim et non faciunt; ac si dicat: nisi ita abundaverit iustitia vestra, ut vos non solvatis, sed faciatis potius quod docetis, non intrabitis in regnum caelorum. Alio ergo modo intelligendum est regnum caelorum ubi ambo sunt, et ille scilicet qui solvit quod docet, et ille qui facit, sed minimus ille, iste magnus: quod quidem regnum caelorum est ecclesia praesens. Alio autem modo regnum caelorum dicitur quo non intrat nisi ille qui facit, et hoc est ecclesia qualis in futuro erit. Augustinus contra faustum. Hoc autem nomen regnum caelorum, quod tam crebro nominat dominus, nescio utrum in libris veteris testamenti quisquam inveniat; proprie enim pertinet ad revelationem novi testamenti quod ori eius etiam nominandum servabatur quem regem ad regendum servos suos vetus testamentum praefigurabat. Hic ergo finis, quo praecepta referenda sunt, occultus erat in veteri testamento, quamvis secundum eum etiam tunc viverent sancti, qui futuram eius revelationem videbant. Glossa. Vel hoc quod dicit nisi abundaverit, referendum est ad intellectum Pharisaeorum et Scribarum, non ad continentiam veteris testamenti.
Augustinus contra faustum.
Pene enim omnia quae monuit vel praecepit dominus, ubi adiungebat ego autem dico vobis, inveniuntur et in illis veteribus libris. Sed quia non intelligebant homicidium nisi peremptionem corporis humani, aperuit dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari; unde subdit audistis quia dictum est antiquis: non occides.
Chrysostomus super Matth..
Volens christus ostendere quia ipse est deus, qui aliquando locutus est in lege et qui nunc mandat in gratia, illud mandatum quod ponitur in lege, ante omnia, scilicet prohibitiva, quae sunt contra proximum, et nunc ponit in principio mandatorum suorum.
Augustinus de CIV. Dei. Non autem quod audivimus non occides, virgultum vellere nefas ducimus, secundum Manichaeorum errorem, nec de irrationabilibus animalibus dictum intelligimus, quia iustissima ordinatione creatoris, vita et mors eorum nostris usibus subditur.
Unde restat quod de homine intelligamus quod dictum est non occides: non alterum, ergo nec te; neque enim qui se occidit, aliud quam hominem occidit. Nequaquam autem contra hoc praeceptum fecerunt qui auctore deo bella gesserunt, ac personam gerentes publicae potestatis iustissimae rationis imperio sceleratos morte punierunt. Et Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, verum etiam laudatus est nomine pietatis, quod voluit filium obedienter occidere. Hi ergo excipiuntur quos deus occidi iubet sive lege data, sive ad personam pro tempore expressa iussione: non autem ipse occidit qui ministerium dat iubenti, sicut adminiculum gladio utenti; nec Samson aliter excusatur, quod seipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quod latenter spiritus hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat. Chrysostomus in Matth..
Per hoc autem quod dicit dictum est antiquis, ostendit multum tempus esse ex quo mandatum hoc acceperant.
Hoc ergo dicit, ut auditores ad sublimiora progredi praecepta cunctantes acrius incitet; ut si quispiam doctor dicat puero negligenti: nescis iam quantum temporis syllabarum meditatione consumpseris? et ideo subdit ego autem dico vobis, quoniam omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. In quo considera legislatoris potestatem: nullus enim antiquorum prophetarum ita locutus est, sed sic: haec dicit dominus, quia illi ut servi ea quae sunt domini annuntiabant, hic autem ut filius ea quae sunt patris, quae etiam sua sunt; et illi conservis praedicabant, hic autem suis servis legem ponebat.
Augustinus de CIV. Dei. Duae quidem sunt sententiae philosophorum de animi passionibus. Stoicis enim non placet huiusmodi passiones cadere in sapientem; Peripatetici vero has passiones in sapientem cadere dicunt, sed moderatas, rationique subiectas; sicut cum ita praebetur misericordia ut iustitia conservetur. In disciplina autem christiana non tam quaeritur utrum prius animus irascatur aut tristetur, sed unde. Chrysostomus super Matth..
Qui enim sine causa irascitur, reus erit; qui vero cum causa, non erit reus: nam si ira non fuerit, nec doctrina proficit nec iudicia stant nec crimina compescuntur. Itaque qui cum causa non irascitur, peccat; patientia enim irrationabilis vitia seminat, negligentiam nutrit, et non solum malos, sed etiam bonos invitat ad malum. Hieronymus.
In quibusdam ergo codicibus additur sine causa; ceterum in veris definita sententia est: et ira penitus tollitur. Si enim iubemur orare pro persequentibus, omnis irae occasio tollitur. Radendum ergo est sine causa, quia ira viri iustitiam dei non operatur. Chrysostomus super Matth.. Sed tamen iracundia quae cum causa est, non est iracundia, sed iudicium: iracundia enim proprie intelligitur commotio passionis; qui autem cum causa irascitur, ira illius non est ex passione; ideo iudicare dicitur, non irasci. Augustinus in Lib. Retract..
Illud etiam dicimus intuendum quid sit irasci fratri suo: quoniam non fratri irascitur qui peccato fratris irascitur.
Qui ergo fratri, non peccato irascitur, sine causa irascitur. Augustinus, de CIV. Dei.
Irasci autem fratri ut corrigatur, nullus sanae mentis reprehendit: huiusmodi enim motus de amore boni et de sancta caritate venientes, vitia dicenda non sunt, cum rectam rationem sequantur.
Chrysostomus super Matth..
Puto autem quod non de iracundia carnis loquitur christus, sed de iracundia animae: caro enim non potest obedire, ut non conturbetur. Quando ergo homo irascitur et non vult facere quod ira compellit, caro eius irata est, animus autem eius non est iratus.
Augustinus de serm. Dom..
Sic ergo in hoc primo est unum, idest ira sola; in secundo autem sunt duo, scilicet ira et vox, quae iram signat; unde sequitur qui autem dixerit fratri suo: racha, reus erit Concilio. Nonnulli de Graeco trahere voluerunt interpretationem huius vocis, putantes pannosum dici racha, quoniam Graece dicitur pannus idest racos.
Probabilius autem est non esse vocem significantem aliquid, sed indignantis animi motum exprimentem. Has autem voces grammatici interiectiones vocant, velut cum dicitur a dolente: heu. Chrysostomus in Matth.. Vel racha est verbum contemptus et parvipensionis. Sicut enim nos vel famulis vel iunioribus iniungentes dicimus: vade tu, dic illi tu, ita et qui syrorum utuntur lingua, racha dicunt, pro tu. Dominus enim et quae parvissima sunt evellit, et cum honore nobis invicem uti iubet. Hieronymus. Vel racha Hebraeum verbum est, et dicitur chenos, idest inanis aut vacuus, quem nos possumus vulgata iniuria absque cerebro nuncupare.
Signanter autem addidit qui dixerit fratri suo: frater enim noster nullus est nisi qui eumdem nobiscum habet patrem.
Chrysostomus super Matth..
Indigna autem res est dicere hominem vacuum, qui habet in se spiritum. Augustinus. In tertio autem significantur tria: ira, et vox quae iram significat, et in voce vituperationis expressio; unde dicitur qui autem dixerit: fatue, reus erit Gehennae ignis. Gradus itaque sunt in istis peccatis: primo, ut quisquis irascitur, motum retineat corde conceptum. Iam si extorsit vocem non significantem aliquid, sed animi motum ipsa eruptione testantem, plus est quam si ira surgens silentio premeretur. Sed adhuc plus est, si etiam verbum proferatur, quod iam certam vituperationem designat. Chrysostomus super Matth..
Sicut autem nemo est vacuus qui habet spiritum sanctum, ita nemo est vacuus qui christum cognoscit; sed si racha idem est quod vacuus, quantum ad sensum verbi, unum est dicere fatue et racha; sed differunt quantum ad dicentis propositum: racha enim verbum vulgare erat apud Iudaeos, quod non ex ira neque odio, sed ex aliquo motu vano dicebant, magis fiduciae causa, quam iracundiae.
Sed forte dices: si racha iracundiae causa non dicitur, quare peccatum est? quia contentionis causa dicitur, non aedificationis; si enim nec bonum verbum dicere debemus nisi pro aedificatione, quanto magis illud quod in se naturaliter malum est? Augustinus. Vide etiam nunc tres reatus: iudicii, Concilii et Gehennae ignis; in quibus quosdam gradus factos admonet a levioribus ad graviora: nam in iudicio adhuc defensionis locus datur; ad Concilium autem pertinere videtur sententiae prolatio, quando inter se iudices conferunt quo supplicio damnari oporteat; in Gehenna vero ignis certa est damnatio et poena damnati. Unde patet quantum intersit inter iustitiam Pharisaeorum et christi: ibi enim occisio reum facit iudicio, hic autem ira facit reum iudicio, quod horum trium est levissimum.
Rabanus.
Gehennam hic salvator inferni cruciatum nominat, quam nomen traxisse putant a valle idolis consecrata, quae est iuxta ierusalem, repleta olim cadaveribus quam et iosiam contaminasse in libro regum legimus. Chrysostomus in Matth..
Hic autem primum Gehennae nomen posuit, postquam de regno caelorum supra dixerat, ostendens quod illud dare, est ex suo amore, hoc autem ex nostra desidia. Multis autem hoc grave videtur, si pro solo verbo tantam patiemur poenam; propter quod quidam dicunt hoc hyperbolice dictum esse. Sed timeo ne verbis hic nosmetipsos decipientes, illic opere ultimum patiamur supplicium. Non ergo aestimes hoc esse onerosum: plures enim poenarum et peccatorum a verbis habent principium: etenim parva verba multoties homicidium pepererunt et civitates integras everterunt. Nec enim parvum aestimes fratrem stultum vocare, auferens ei prudentiam et intellectum, quo homines sumus et ab irrationabilibus distamus. Chrysostomus super Matth..
Vel reus erit Concilio: idest, ut sit unus ex Concilio eorum qui adversus christum fuerunt, sicut apostoli in suis canonibus interpretantur. Hilarius in Matth.. Vel qui spiritu sancto plenum convicio vacuitatis insinuat, fit reus Concilio sanctorum contumeliam spiritus sancti sanctorum iudicio animadversione luiturus. Augustinus.
Quisquis autem dixerit: quo graviori supplicio punitur homicidium, si Gehenna ignis punitur convicium? cogit intelligi esse differentiam Gehennarum. Chrysostomus in Matth.. Vel iudicium et Concilium sunt poenae in praesenti: Gehenna autem poena futura. Ideo autem irae iudicium apposuit, ut ostendat quod non est possibile hominem omnino esse sine passionibus, sed refrenare eas possibile est; et propterea determinatam poenam non apposuit, ne videretur prorsus iram prohibere. Concilium autem posuit nunc pro iudicio Iudaeorum, ne videatur semper nova inducere ac peregrina docere.
Augustinus. In istis autem tribus sententiis subauditio verborum intuenda est. Habet enim prima sententia omnia verba necessaria, ut nihil subaudiatur.
Qui irascitur, inquit, fratri suo, sine causa, secundum quosdam; in secunda vero, cum ait qui autem dixerit fratri suo: racha, subauditur sine causa; nam in tertia, ubi ait qui autem dixerit: fatue, duo subaudiuntur: fratri suo et sine causa.
Et hoc est unde defenditur quod apostolus Galatas vocat stultos, quos etiam fratres nominat: non enim id facit sine causa.