Supra posuit Psalmum in quo David orabat pro sua persecutione; hic ponit Psalmum ad gratiarum actionem: et primo praemittitur Psalmus pro beneficiis collatis toto humano generi. Secundo alius pro beneficiis collatis sibi pro destructione inimicorum, vel pro bonis concessis. Tertio pro malis sublatis, ibi, confitebor: nam hic exprimit affectionem hominis considerantis beneficia dei concessa humano generi, et gratias agentis. Titulus, in finem Psalmi David pro torcularibus quia aliud est supra expositum, exponam hic solum ultimum.
Ubi considerandum est, quod Deut. 16, dicitur: septem diebus facies festum tabernaculorum, quando de area et torculari colliges fruges tuos etc..
Sciendum enim est, quod David specialem devotionem habebat in festis celebrandis: et aliquid faciebat speciale ad laudem dei. Festum autem tabernaculorum praecipuum erat. Et hoc fiebat in vindemiis in commemorationem divini beneficii, quando eduxit de Aegypto filios Israel in tabernaculis, et induxit in terram promissionis ubi sunt fructus: et ideo oportebat quod haberent fructus pulcherrimos, quo tempore erant torcularia; et ideo dicitur pro torcularibus. Hoc ad litteram. Sed spiritualiter torcular est ecclesia: isa. 5: plantavit vineam electam, torcular extruxit in ea: Matth. 21: plantavit vineam, et fodit in ea torcular. Dicit ergo pro torcularibus, idest ecclesiis orbis: et dicitur ecclesia torcular, quia sicut in torculari separatur vinum a vinatiis, sic in ecclesia boni separantur a malis opere ministrorum: etsi non loco semper, affectu tamen. Eadem ratione dicitur et area: quia separatio fit grani a paleis. Item a verbis litteraliter positis separatur sensus spiritualis.
Item torcularia sunt martyria, in quibus fit separatio animarum a corporibus, dum corpora eorum qui pro christi nomine afflictione et persecutione calcantur, quassatim remanent in terra, animae vero ad requiem in caelestibus emanant. Psalmus iste dividitur in duas partes. Primo enim Psalmista admiratur divinam excellentiam. Secundo ejus clementiam, ibi, quid est homo. Circa primum duo facit. Primo ostendit majestatem dei esse admirabilem.
Secundo esse manifestam, ibi, ex ore infantium.
Circa primum duo facit: quia primo ponit eum mirabilem. Secundo rationem dicti manifestat, ibi, quoniam elevata etc.. Dicit ergo, domine omnium: esther 13: dominus omnium tu es; sed specialiter dominus noster, qui te colimus, tibi adhaeremus. Hieronymus habet, dominator noster: judic. 8: non dominabor vestri, nec filius meus, sed dominabitur super vos dominus. Quam admirabile est nomen tuum etc. Scilicet divinitatis: Psal. 92: mirabiles elationes maris etc..
Genes. 32: cur quaeris nomen meum quod est mirabile? item christi incarnati: isa. 9: vocabitur nomen ejus admirabilis. Sed numquid solum in Judaea, ut dicunt Judaei, vel in Africa, ut donatistae? non; sed in universa terra: Malach.: ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus. Ratio admirationis subjungitur, quoniam elevata est magnificentia tua, quia in caelis apparet magnitudo tua. Admiratio est quando aliquis videt effectum, et ignorat causam. Dupliciter est ergo aliqua causa admirabilis: vel quia ignota totaliter, vel quia non producit effectum manifestantem causam perfecte. Primum non est in deo: quia producit effectum: Rom. 1. Invisibilia dei per ea quae facta sunt etc.. Producit dico effectum, non tamen manifestantem perfecte causam: et ideo remanet admirabilis: et hoc est quod dicit: magnificentia tua, idest laus vel virtus tua, quae potest facere magna. Est elevata super caelos, improportionaliter excedens factionem caelorum. Unde excludit errorem dicentium, quod deus sit forma caeli: esset enim secundum hoc proportionatus caelis. Item dicentium quod agit ex necessitate naturae: quia non extenderet se supra caelos: tamen potest in infinitum majus facere.
Vel super caelos, idest Scripturas, quia plus est quam in Scripturis commendetur: Eccl. 43: glorificantes deum quantumcumque potestis, supervalebit adhuc, et admirabilis magnificentia ejus.
Vel magnificentia tua, idest filius tuus deus homo, elevata est, in ascensione, super caelos: Ephes. 4: qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes caelos etc..