In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Ecce mittam eam, " permissive, " in lectum, " id est, peccandi securitatem. De quo, I Regum. XIX, 15 : Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur. Vel, " In lectum, " scilicet infirmitatis, et afflictionis. Job, xxxiii, 19 : Increpat quoque per dolorem in lectulo. Vel, " In lectum " impudicitiae, scilicet permissive. Ad Roman. xiii, 13 : Non in cubilibus et impudicitiis. Amos, VI, 4 : Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris, etc.
" Et qui moechantur cum ea, " qui ei sunt conformes per opera, " in tribulatione maxima erunt, " scilicet poenae temporalis, vel in tribulatione maxima post mortem. Magna est poena in separatione animae a corpore, major in anima posita in inferno, maxima quando punietur homo in utroque. Ad Roman. ii, 9 : Tribulatio et angustia in omnem ani- mam hominis operantis malum. Item, magna est poena in hoc mundo, major in purgatorio, maxima in inferno. Item, illa poena infernalis magna est propter paenarum diversitatem, major propter acerbitatem, maxima propter aeternitatem. Jerem. xxx, 12 : Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua." Nisi paenitentiam egerint ab operibus suis, " id est, de peccatis praeteritis. Eccli. ii, 22 : Si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.
" Et filios ejus interficiam in morte. "
" Et filios ejus, " id est, imitatores ejus, " interficiam in morte " scilicet, aeterna. Vel, " in morte, " id est, quando morientur. Glossa : Quia mors morti continuatur.
" Et filios ejus, etc. " Contra : Ezechiel. XVIII, 20 : Filius non portabit iniquitatem patris. Responsio. Non loquitur hic de filiis naturalibus, sed imitatoribus: unde : " Et filios ejus, " Glossa : Omnes sequaces.
" Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda : et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. "
Hic commendat fidem Ecclesiae : quia etiam jam non visa credit. Quasi dicat : " interficiam filios ejus in morte, " et tunc " scient " paenam inflictam malis. Vel, " Scient, " scilicet, re quod modo credunt fide, " omnes Ecclesiae, " id est, Sancti qui sunt de congregatione Ecclesiae, " quia ego sum scrutans renes et corda, " id est, cogitationes et desideria, scilicet ad puniendum, vel remunerandum. Psal. VII, 10 : Scrutans corda et renes Deus. Et dicit : " Scrutans, " id est, subtiliter examinans et adspiciens, et subtiliter remunerans.
a Et dabo unicuique vestrum secundum opera sua, " scilicet, justis praemium laboris sui, injustis supplicium aeternae damnationis. Jerem.XVII, 10 : Do unicuique juxta viam suam.a Scrutans renes et corda. " Contra : Job, X, 5 et 6 : Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris. Responsio. in scrutatione duo sunt: inquisitio de re incognita ut sciatur, vel de minus scita ut melius sciatur, et sic Deus nonscrutatur. item subtiliter, coguitio qua
res certissime videtur : sic Deus scrutatur.
" Vobis autem dico,
Et caeteris qui Thyatirae estis : Quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus.
Tamen id quod habetis tenete, donec veniam. "
Haec est quarta pars in qua bonos consolatur.
Et primo reddit eos commendabiles, quia doctrinam hujus mulieris non habebant. Secundo, quia altitudinem Satanae non approbabant, ibi, v 24 : " Qui non cognoverunt altitudines Satanae. " Tertio, dicit quod tantummodo Evangelium teneant, ibi, " Quemadmodum illi dicunt. "