Deinde quaesitum est de poenis.
Et primo de poena temporali.
Utrum aliquis religiosus expelli debeat propter peccatum de religione, si sit paratus corrigi, et sustinere poenam.
Respondeo. Dicendum, quod apostolus dicit: auferte malum ex vobis ipsis...
Modicum (enim) fermentum totam massam corrumpit. Aufertur autem aliquis aut per poenam corporalem: et per hoc manifestum est quod aufertur etiam ille qui vellet poenitere quantumcumque, sicut homicida suspenditur, quantumcumque poeniteat; vel per poenam spiritualem: et hoc ecclesia non facit, nisi quis esset contumax.
Et ratio huius est, quia per poenam corporalem aufertur aliquod temporale, quod potest recompensari per aliquod maius bonum; sed bonum spirituale quod amittitur, non potest recompensari, et ideo non debet religio infligere talem poenam quamdiu vult corrigi: quoniam sicut est excommunicatio in ecclesia, ita est expulsio a religione.
Et ideo dicendum, quod nullus est nisi propter contumaciam expellendus, sed est sequestrandus in carcere vel alio modo.