LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De comparatione boni ad bonum a casibus et usibus et actibus et operibus.
Amplius autem comparandum est bonum ad bonum per locum a casibus et usibus et actibus et operibus boni, quod in praehabitis non fecimus : quia sunt circa bonum magis contractum, ut quidam dicunt, quam praecedentes, considerant sic, ut quidam dicunt. Vel dicatur melius, quod casus et usus et actus et opera sunt circa ea quae a bono derivantur per aliquem modum, praecedentes autem loci sunt circa bonum in se consideratum : in talibus tamen parva vis est: quia cuilibet patere potest de facili, unde trahuntur considerationes et a quibus locis.
Sed hoc notandum est, quod non positae sunt considerationes ab oppositis aliis, nisi contrariis : quia ab aliis oppositis tractae non valent ad electionem, sed construunt inesse simpliciter : et ideo a talibus considerationes positae sunt in secundo libro hujus scientiae, ut quidam dicunt, superiores : et altiores quae proprie sunt in moralibus, secundum quod ordinantur ad electionem, positae sunt hic et non in secundo : quia ad probandum inesse non valent. Et quamvis hic a generatione boni tractae sunt considerationes a corruptionibus et absentiis boni, non tamen tractae sunt a generantibus : et per se generans intelligitur in generatione : per accidens autem generans est infinitum : haec tamen in ista materia parum valent post multiplicationem boni per accidens. Actionem (quae a causa efficiente sumpta est) sequitur considerare in casibus et usibus et actibus et operibus boni. Est autem casus ut sumptum de principali derivatum, ut dictum est, quando est in adverbium inflexum. Usus autem est utilitas ipsius in alio. Actus vero proprium suae formae actionis effectus. Operatio vero dicit id quod est proprium ejus effectum in eo cujus vel in quo est bonum. Unde etiam dividitur in Ethicis in actum et operatum quod AdminBookmark in
Graeco vocatur, quod sonat operationis intentum ultimum, in quo quiescit operatio causae agentis.
Sic ergo a casibus accipientibus considerationem, dicimus quod a casibus et usibus et actibus et operibus considerandum est, secundum quod ab illis bonis, quorum praeeminentia consideratur, descendat : haec enim sequuntur se invicem ut conjugata vel casus descendunt ab aliquo : conjugata enim et casualia sequuntur se invicem : ut si quod juste est magis eligendum in actionibus quam quod fortiter, sequitur quod justitia magis eligenda quam fortitudo : et si justitia magis eligenda est, sequitur quod id quod fit juste, magis eligendum sit quam id quod fortiter fit. Similiter autem et in aliis bonis ad invicem secundum casus consideratis.
Amplius si duo comparentur ad idem aliquod quod bonum est : et hoc quidem comparatorum sit magis eligendum, quam id cui comparantur illa duo : illud autem reliquum comparatorum sit minus eligendum quam id cui ambo comparentur: id quod magis eligendum respectu illius cui comparantur, quia quod magis est eligendum magis eligendo, etiam magis est eligendum minus eligendo. Sed etiam juxta hoc sumitur alia consideratio etiam, quod si duo aliqua sint comparata ad alterum et ambo magis eligenda quam tertium, sed unum plus excedit ipsum et alterum minus, erit magis eligendum quod respectu illius magis excedit, et sic magis eligendum respectu illius, hoc est, quod excedit plus in boni quantitate, quam id quod minus excedit, et ideo minus eligendum. Aut si aliquid est in bono majus majori, est etiam majus minori. Juxta idem etiam sumitur alia maxima, quod si aliqua duo bona inaequaliter in uno aliquo entia tertio, sicut magis apud sapientem eligendum, quod magis respectu illius eligendum est, similiter est eligendum. Et hoc differt a praecedente : quia illud refertur ad eligibile, id autem refertur ad eligentem.
Amplius de multitudine et incremento boni est, quod cujus superabundantia est boni, ut amicitiae in actibus et effectibus, magis est eligendum, quam pecuniae, cujus superabundantia non est bonum. Quamvis superabundantia et egestas circulatae ad medium virtutis causent vitium et fugant, tamen in bonis superabundantia in operibus et affectu et possessione bona est et eligenda, et ideo magis eligenda superabundantia amicitiae in actibus et affectibus, quam pecuniarum. Dico autem in operibus et affectibus : quia superabundantia in numero amicorum non eligenda, ut dicitur in Ethicis. Et juxta hoc sumitur alia maxima, quod hoc est magis eligendum in bonis, cujus magis eligit quis sapiens causam esse : quia gloria vera est in hoc quod quis est causa boni et magis boni : ut quis eligit se magis esse causam amicorum quam pecuniarum, eo quod hoc magis est natu-
ralis boni : quia dicit Aristoteles quod boni naturalis est philanthropia, quae naturalis amicitia ad homines perficitur, cum quis eflicitur causa amicitiae.
Amplius incrementum quoddam fit ex genere boni ex appositione boni ad bonum : et ideo considerandum est, quod si idem appositum fuerit alicui, quod totum facit bonum vel magis bonum : tunc illud cui tale appositum fuerit, magis est eligendum quam cui tale non est appositum, vel appositum magis eligendum quam illud cui apponitur.
Cavere tamen oportet in hac consideratione, ne protendatur ad omnia quocumque modo sibi apposita. Si vero altero appositorum utitur communiter secundum substantialem actum artis vel officii sui, et alterum illi appositum quolibet modo est eooperativum illi et quasi adminiculans in aliquo non principali : reliquo autem utitur, et non est cooparativum in secundario, sed usus ejus est in principali : tunc non tenet consideratio vel maxima. Cujus exemplum est, ut si in fabrili lignaria arte quaeratur, utrum serra apposita cum falce, hoc est, instrumento falcante et dolante, magis eligenda sit ? patet statim quod sic : non tamen ex hoc sequitur, si serra in arte lignaria apposita falci et dolabro, si dolabrum magis eligibile est, quod simpliciter serra in ista arte falce et dolabro magis sit eligibilis, sed potius e converso : quia faber lignarius falce defalcante utitur communiter in omnibus, eo quod omnes figurae quas inducit in ligna, figurae sunt incisionis : sed serra non vocatur nisi in quibusdam dividentis adminiculum. Intelligenda est autem consideratio in his in quibus appositum perficit secundum boni rationem actus ejus cui apponitur, quod non facit serra apposita dolabro falcanti ligna.
Rursum juxta idem consideratio est, quod si aliquid de numero bonorum alicui minori bono appositum, totum facit magis bonum, in ejusdem boni ratione facit quod totum est magis bonum, et melioris bonitatis quam prius fuit, id erit magis bonum quod apponitur, et magis eligendum : et sic sanitas magis est eligenda decore : quia id cui apponitur sanitas, facit in meliore et majori bonitate, quam decor faciat id cui apponitur decor.
Similiter autem considerandum est in bono a boni ablatione : si enim aliquid est, quo ablato ab aliquo, quod restat, est minoris bonitatis, non intensione, sed secundum speciem alterius bonitatis inferioris : sequitur sic, quod id quod magis est, magis eligendum est quam id cui apponitur. Cujus exemplum est in rationali, quod appositum sensui facit sensibile melioris bonitatis, et ablatum facit illud idem bonitatis inferioris : ergo rationale melius est sensibili. Aliter autem consideratio falsa est: quia beatitudo est magis eligibilis apposito etiam numero bonorum, quo ablato minus est eligendum : non tamen ablatum et appositum magis est eligibile quam beatitudo.