Hilarius in Matth.. Quia nullum tempus vacuum affectu placabilitatis dominus esse permittit, cito in vitae nostrae via reconciliari nos adversario praecepit, ne in mortis tempus non inita pace transeamus; et ideo dicit esto consentiens adversario tuo cito dum es cum eo in via, ne forte tradat te adversarius iudici. Hieronymus. Pro eo quod nos habemus in Latinis codicibus consentiens, in Graecis scriptum est eunoon, quod interpretatur benevolus, aut benignus. Augustinus de serm. Dom..
Sed videamus quis sit adversarius, cui iubemur esse benevoli. Aut enim diabolus est, aut homo, aut caro, aut deus, aut praeceptum eius. Sed diabolo non video qualiter iubeamur esse benevoli aut consentientes: ubi enim benevolentia, ibi amicitia; nec quisquam dixerit amicitiam cum diabolo esse faciendam; neque concordare cum illo expedit cui semel renuntiando bellum indiximus; neque consentire illi oportet, cui si nunquam consensissemus, nunquam in istas incidissemus materias.
Hieronymus. Quidam tamen dicunt a salvatore praecipi ut simus benevoli erga diabolum, ne faciamus eum poenam sustinere pro nobis, quem dicunt pro nobis esse torquendum, si ei consenserimus vitia suggerenti. Quidam cautius disputant, in baptismate singulos pactum inire cum diabolo ei abrenuntiando. Si ergo servaverimus pactum, benevoli et consentientes sumus adversario, et nequaquam in carcere recludendi. Augustinus. Non autem video quomodo accipiam, ab homine nos iudici tradi, ubi christum iudicem intelligo, ante cuius tribunal omnes exhiberi oportet. Quomodo ergo iudici traditurus est qui ante iudicem pariter exhibetur? et etiam si occidendo quis nocuerit homini, non erit iam tempus quo concordet cum eo in via, idest in hac vita; nec tamen ideo non sanabitur poenitendo. Carni vero multo minus video quomodo consentientes esse iubeamur; magis enim peccatores ei consentiunt: qui vero eam servituti subiiciunt, non ei consentiunt, sed eam sibi consentire cogunt. Hieronymus. Quomodo etiam caro mittenda erit in carcerem si animae non consenserit, cum et anima et caro pariter recludendae sint, nec quicquam possit caro facere nisi quod animus imperaverit? Augustinus. Fortassis ergo iubemur deo consentire, quia ab eo peccando recessimus, ut adversarius noster dici possit dum nobis resistit: deus enim superbis resistit. Quisquis ergo in hac vita non fuerit reconciliatus deo per mortem filii eius, tradetur ab illo iudici, idest filio, cui pater iudicium dedit. Quomodo autem potest recte dici homo esse in via cum deo, nisi quia deus ubique est? aut si non placet dici impios esse cum deo, qui ubique praesto est, sicut non dicimus caecos esse cum luce quae eos circumfundit, unum reliquum est ut hic adversarium praeceptum dei intelligamus, quod adversatur peccare volentibus, et datum est nobis ad hanc vitam ut sit nobiscum in via; cui oportet nos consentire cito, legendo, praeaudiendo, deferendo ei culmen auctoritatis, ut quod aliquis intelligit non oderit propter hoc quod adversatur peccatis suis, sed magis diligat propter correctionem; quod vero obscurum est, oret ut intelligat.
Hieronymus. Sed ex praecedentibus manifestus est sensus, quod dominus nos ad concordiam proximi cohortatur; nam supra dictum est vade reconciliari fratri tuo.
Chrysostomus super Matth..
Festinat enim dominus ut ad amicitiam festinemus inimicorum nostrorum quamdiu vivimus in hac vita, sciens quam periculosum est si unus ex inimicis pace non facta mortuus fuerit. Si enim inimicantes per mortem iveritis ante iudicem, tradet te christo, convincens te reum iudicio eius. Tradet autem te iudici, etiam si te prius rogaverit: qui enim rogat prius inimicum, reum facit eum ante deum. Hilarius in Matth.. Vel adversarius tradet vos iudici, quia manens in eum simultatis vestrae ira vos arguit.
Augustinus. Iudicem intelligo christum: pater enim omne iudicium dedit filio; ministrum autem intelligo Angelum: et Angeli, inquit matthaeus, ministrabant ei; et cum Angelis suis venturum credimus ad iudicandum.
Unde sequitur et iudex tradat te ministro.
Chrysostomus super Matth..
Vel ministro, idest Angelo poenarum crudeli, et ille mittet te in carcerem Gehennae; unde sequitur et in carcerem mittaris. Augustinus. Carcerem autem intelligo poenas, videlicet tenebrarum.
Et ne quis istum carcerem contemneret, sequitur amen dico tibi: non exies inde donec reddas novissimum quadrantem.
Hieronymus. Quadrans genus nummi est quod habet duo minuta; hoc est ergo: non egredieris de carcere donec etiam minuta peccata persolvas. Augustinus.
Aut enim pro eo positum est quod nihil relinquitur impunitum; sicut cum volumus exprimere aliquid ita exactum ut nihil relinqueretur, dicimus usque ad fecem; vel significantur sub nomine quadrantis novissimi terrena peccata.
Quarta enim pars elementorum huius mundi, et ea novissima, terra invenitur.
In hoc autem quod dictum est solvas, significatur poena aeterna. Et sicut positum est donec, ubi dictum est: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (non enim cum fuerint inimici sub pedibus positi, desinit regnare), ita et hic accipi potest non exies donec solveris quadrantem; semper non exiturum, quia solvet semper novissimum quadrantem, dum sempiternas poenas peccatorum terrenorum luet. Chrysostomus super Matth..
Vel si quidem in hoc saeculo pacem feceris, etiam gravissimi operis poteris accipere indulgentiam; si autem semel condemnatus fueris, missus in carcerem, non solum de gravibus peccatis, sed etiam de verbo otioso, quod potest significari per quadrantem, exigentur a te supplicia. Hilarius in Matth..
Quia enim caritas plurimum peccatorum tegit, novissimum poenae quadrantem solvemus, nisi pretio ipsius culpa criminum redimatur. Chrysostomus super Matth..
Vel angustiae huius mundi appellantur carceres, in quas plerumque peccantes mittuntur a deo.
Chrysostomus in Matth.. Vel loquitur hic de iudicibus qui sunt in mundo isto et de via quae est ad hoc iudicium et de carcere isto, ut non solum a futuris, sed et a praesentibus auditorem inducat, quae sunt ante oculos, et magis consueverunt movere; sicut et Paulus dicit: si male feceris, time potestatem: non enim sine causa gladium portat.