Ipsum amat inquantum vult se habere aliquod bonum, puta sanitatem, cibum vel possessionem,/ si autem,/ haec autem ex consequenti amare dicitur inquantum vult se habere ea. Propter quod res quas propter utile vel delectabile diligimus, non proprie amamus, sed nos ipsos amando eas amare dicimur. Proprie autem et vere amicitia dicitur quae secundum virtutem est, qua volumus illos habere bonum quos diligere dicimur. Hoc autem verissime deo competit: nam sua bonitas est ipsum esse bonum, et hoc vult; aliorum etiam bonum vult eis esse, non sibi, cum ex eis nihil ei accrescat. Ipse igitur, cum velit suum et aliorum bonum, verissime se et alia amat.
Ut ostensum est # quod quis vult # si enim ali- # velit # est # ipso # alterum # proprie # un- # secundum quod # aliquid est # perfectior # eos # finis et # ut ostensum est;# voluntas vel appetitus stabilitur in aliquo volito ex aliquo inhaerente # inest bonum # etiam / et in rebus naturalibus natura perficitur habito fine # nisi forte # amplius. Amoris est ad unionem movere,/ ut dio. Dicit / cum enim affectus amantis iam sit unitus amato / amplius. Similitudo / enim / est ratio appetendi aliquid vel volendi.
Quod etiam secundum potentiam activam et passivam considerari potest: nam agens naturale quodam naturali appetitu inclinatur ut agat sibi simile;/ potentia / ens etiam potentia appetit naturali appetitu perfectionem non quamlibet, sed cuius / app- / aptitudinem habet, iam quasi quadam inchoatione illius perfectionis in illo existente. Si igitur amor est est quidam appetitus stabilitus, proveniens erit amor ex similitudinis confirmatione, quae est causa appetendi. Unde similia se invicem / dil- / amare videntur. In deo ad seipsum est similitudo absque omni dissimilitudine, cum in ipso nulla sit partium diversitas: si tamen similitudinem fas est dicere ubi est perfecta unitas. Alia etiam omnia non habent esse nisi in quantum habent eius similitudinem. Relinquitur igitur quod ipse deus et sui ipsius et aliorum maxime amativus sit.
IV c.
De di. No. # per hoc quod est stabilitus in ipso,# iam af- # facit # unum # possibilem # scilicet similitudinis.
Suam ad seipsum unionem praecipue vult, est enim suum esse. Item. Delectatio / affectus / effectus est amoris et / gaudiu- / gaudii, causantur enim ex adeptione vel coniunctio convenientis, cuius appetitus est amor. Unde et absentia amati