Consequenter hujus manifestationis rationem subnectit dicens, quoniam. Tullius dicit in Lib. De natura deorum, et fuit dictum etiam ab Aristotele, quamvis in ejus libris quae apud nos habentur non inveniatur, quod si aliquis homo intraret palatium quod videret bene dispositum, nullus est ita amens, qui licet non videret quomodo factum fuerit, quin percipiat quod fabricatum sit ab aliquo. Nos intramus mundum, nec videmus quomodo factum sit; sed ex hoc ipso quod est ita bene ordinatus, debemus percipere quod est factus ab aliquo. Et hoc specialiter ostendit ordo corporum caelestium. Fuerunt quidam errantes qui causas rerum attribuunt necessitati materiae; unde dicunt facta omnia propter calidum et frigidum, siccum et humidum, ut elementa quae sic convenerunt. Hoc autem si apparentiam posset habere in aliis, nullo tamen modo in caelestibus corporibus: quia non possunt attribui necessitati materiae, quod tantum distet hoc ab illo, et tanto tempore compleant cursum suum.
Hoc autem nonnisi in causam intellectivam oportet reducere. Et ideo Scriptura quando vult manifestare dei potentiam, reducit nos in considerationem caelorum. Is. 40: levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec: ideo dicit, quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum. Dicit autem, opera digitorum, propter tria: quia quae cum digitis facimus, attente et distincte facimus. Et quae de corporibus caelestibus consideranda sunt, non reducuntur nisi in causam intelligibilem; et ideo dicit, opera digitorum tuorum: Ps. 135: qui fecit caelos in intellectu: vel respondet ad id quod dicit, elevata. Quando quis facit elevari quod grave est, supponit humerum; sed quando facit elevari quod est leve, supponit digitum; et ideo dicit, opera digitorum, quasi leve sit ei facere caelos: isa. 40: quis appendet tribus digitis molem terrae, et caelos palma ponderabit? vel quae digitis facimus subtilia opera sunt. Ut ostendat ergo quod haec subtiliora sunt aliis, dicit opera digitorum etc.. Lunam vero nominat, et non solem, propter gentiles, qui credebant eum summum deum: et ideo ponit specialiter, lunam et stellas, in quibus non est manifesta ratio erroris: Eccl. 43: species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis dominus.
Mystice apostolos vel Scripturas opera digitorum. Tres digiti tres personae; quasi dicat, opera totius trinitatis vel spiritus sancti. Lunam, ecclesia: stellas, doctores. Et haec deus fundavit.