IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
Et hoc est quod sequitur :
" Qui erat eum traditurus. " Et ex hoc ipso tradendi firmavit propositum : ut pre tio sanguinis recuperaret quod pretio unguenti sibi perditum reputavit. Unde odor unguenti qui aliis erat in vitam, isti fuit in mortem. II ad Corinth. II, 15 et 16 : Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iii
qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitae in vitam.
Est autem objectio, quia, Matth. XXVI, 8, dicitur : Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio haec ? Ergo non solus iste murmuravit.
Ad hoc dicendum, sicut dicit Beatus Augustinus, quod in veritate solus Judas ex intentione istam murmurationem incepit : alii autem ignorantes causam, ex simplicitate consenserunt. Et ideo nominat iste solum Judam. Alii autem factum et non intentionem facti considerantes, dicunt quod omnes alii murmuraverunt.
Et hoc est:
Quare hoc unguentum non veniit, etc?
Ecce murmuratio.
Et duo dicit. Conqueritur enim perditionem ejus quod corpori Domini ex pietate est impensum. Et ne hoc notetur ab his qui circumstabant, allegat misericordiam in pauperes. Simile aliquid faciunt qui omne quod per devotionem impenditur Deo in oratione vel contemplatione, dicunt esse perditum, dicentes nos semper debere intendere utilitatibus proximorum. Et hoc est quare hoc unguentum non venditur. Matth. XXVI, 9 : Potuit enim istud venumdari multo, et dari pauperibus.
" Trecentis denariis. " Marc. XIV, 5 : Plus quam trecentis denariis. Sed non determinatur quanti plus venumdetur. Et Scriptura de minutiis non curat. Decima autem trecentorum denariorum est trigesima denarii. Et quia vidit subtractum sibi esse pretium unguenti, recuperavit in pretio Domini quod perditum reputavit in unguento. Unde, Marc. XIV, 4 : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?
" Et datum est egenis. " Hoc dicit ut se per hoc justificaret coram hominibus : quia Dominus dixerat, Luc. XI, 41 : Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Tob. IV, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Proverb. XXXI, 20 : Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Ex his credebat quod subtrahendum erat corpori Christi, et dandum esset egenis: non attendens quod dicitur, ad Roman. XIII, 7 : Reddite ergo omnibus debita. Marc. XII, 17 : Reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari.
Unde et malitiam ipsius detegit Evangelista, dicens :
" Dixit autem hoc, non quia de egenis, etc. "
" Dixit autem hoc, " scilicet Judas, " non, " hac intentione, " quia de egenis pertinebat ad eum. "
Sed objicitur, Imo pertinebat, quia bursarius Domini erat : et ideo ex officio pauperibus solitus erat dare. Joan. XIII, 23 et seq., putabant Apostoli quod injungeret ei Dominus quod aliquid daret egenis, cum diceret Dominus : Quod facis, fac citius.
Sed ad hoc dicatur, quod est pertinentia ex officio, et hoc modo bene pertibat ad eum : et pertinentia ex cura affectuosa, et sic non pertinebat ad eum : quia non curabat de miseria egenorum. Thren. IV, 3 : Filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto, quae etiam de propriis ovis non curat. Sed sub praetextu pauperum furabatur, et dixit se pauperibus erogusse.