LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
In hoc per stringuntur illa quae dicta sunt.
Ex inductis patet, quod causa prima superior est narratione per sermonem diffinitivum, et quod linguae nostrae non deficiunt a narratione ejus nisi propter hoc quod narratio esse ipsius sub linguae nostrae interpretatione non cadit : eo quod ipsa est super omnem causam, et narrari non potest nisi per causas secundas, quae illuminantur a lumine causae primae. Cujus probatio est : quia causa prima est, quae numquam cessat illuminare causatum suum : lumine enim suo producit ipsum, et lumine suo irradiat super ipsum, et ipsa causa prima non illuminatur a lumine alio. Causa enim prima lumen purum est, super quod non est aliud lumen : propter quod in ipsa idem est esse et quod est : et ex hoc ergo factum est, quod sola prima est, cujus deficit ratio diffinitiva : et hoc non est ex alia causa, nisi quia super primam causam non est alia causa per quam cognoscatur.
Adhuc omnes res non cognoscitur et non narratur per diffinitionem nisi ex ipsa suiipsius causa. Cum ergo aliqua res est causa et non est causatum alterius esse causae, non scitur per causam priorem se, neque narratur sermone diffinitivo : eo quod superior est tali narratione et loquela sive locutione per sermonem diffinitivum dicentem quidnam sit : loquela enim non fit nisi per intelligentiam, non enim locutione significatur nisi quod intelligitur : intelligentia autem non fit nisi per cogitationem sive collationem unius cum altero, omnis enim scientia intellectiva ex praeexistenti fit cognitione, in qua necessaria est collatio : talis autem cogitatio sive collatio non fit nisi per meditationem, quae est frequens reditus mentis super acceptum : et meditatio fit per sensum, hoc est, super acceptum ex sensu. Causa autem prima est super omnes res, eo quod est causa rebus : et propter hanc causam fit, quod ipsa non cadit sub sensu et meditatione et cogitatione et intelligentia et loquela sive locutione : non est ergo narrabilis per diffinitionem.
Et dico iterum, quod omnis res aut est sensibilis et cadens sub sensu, aut
meditabilis cadens sub meditatione : aut est fixa stans secundum dispositionem unam ubique et semper, et haec est intelligibilis proprie : aut per rationem diffinitivam convertibilis et destructibilis, cadens sub generatione et corruptione, et talis res cadit sub cogitatione : scientia enim quae habetur de ipsa, cogitativa est et collativa. Causa autem prima est superior rebus intellectualibus sempiternis, et est superior rebus destructibilibus : et ideo super eam non cadit sensus, neque meditatio, neque cogitatio, neque intelligentia simplex. Relinquitur igitur, quod ipsa significari non potest, nisi ex causa secunda quae causatum ejus est: et haec est intelligentia agens, et non nominatur per nomen causati sui primi et proximi, nisi quia melius significari non potest, hoc est, per modum meliorem et altiorem. Quod enim causati causa est, sequitur quod sit, et causa sit : verumtamen per modum substantialiorem et meliorem et nobiliorem est causa quam causatum, sicut jam ante ostendimus .