CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De halone.
Circulus autem qui apparet quandoque in circuitu solis, sive corona, causatur ex vapore humido ascendente et multiplicato in aere, super quem cum illuminatur sol, relucet splendor ejus in aere ultra ipsum vaporem aut in illo : deinde autem reflectitur illud lumen ab aere rediens super ipsum vaporem ascendentem : et sic videtur circulus sive corona in circuitu solis. Et licet circulus iste videatur solem tangere, non longe tamen a terra fit ista effigies, sed visus noster imbecillitate deceptus putat ipsum esse circa solem. Et similiter accidit in luna et aliis stellis habentibus lumen. Hi circuii nocte circa lunam et alias stellas frequentius apparent, circa solem vero in die rarius propter fortitudinem caloris vaporem resolventis.
Circuli isti si delapsi aequaliter in semetipsis evaimerint, significant aeris tranquillitatem. Si autem in unam partem quasi rupti cessaverint, ventum a parte illa stare significant. Si vero pluribus locis rupti fuerint, tempestatem nautae in mari exspectant.
Videtur etiam quandoque solis color sicut prunae aut vehementioris rubedinis, quod quidem convenit ex fumo multo et ex vapore ascendente ad ipsum, sicut contingit ex fumo multo et vapore ascendente de lignis viridibus conjuncto cum lumine ignis.