TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
lenis autem et alia lucentia in utris que videntur, in lucido scilicet, et in tenebris. In tenebris quidem non ideo quod aliquid conferant tenebrae ad visum, sed potius quia perspicuum sub tali lumine quando forte est, efficitur luminosum, sicut superius diximus : sed quando est debile, tunc tegitur a lumine fortiori : et ideo stellae in die non videntur, sed in nocte. Cum autem lumen solis sit super stellas irradians eas in nocte sicut etiam in die, non impedit lumen visum stellarum, nisi ex hoc quod divaricat visum, et multus aer multum luminis affert oculis : propter quod stelke formas suas aeri non imprimunt, et ideo non perveniunt ad visum. Si autem aer ad magnum spatium sit obscurus, circa videntem coadunatur visus, et tunc videt stellas. Et scias, sicut diximus superius, lumen si. non procedat in oculos, quamvis sit praesens in aere, non videtur, sicut patet quando sol occidit ad. quantitatem unius signi ab horizonte : tunc enim adhuc est lumen, quia partes hae horizontis necessario sunt illuminatae : quod lumen nos non videmus, quia non procedit ad nos, sed super nos : nisi forte fuerit mons altus in quo lumen reflectatur, sic tedeaf ad nos, sicut de quibusdam montibus diximus in libro Meteororum. Lucentia autem quando debilia sunt et permixta opacitati, lumine fortiori omnino teguntur, et ideo tunc non videntur nisi sub specie coloris, sicut superius diximus : et quasi non fuerint adeo debilia, tunc tamen palicnt in lumine fortiori, et amittunt virtutem irradiationis : et ideo luna non splendet in die, sed videtur pallida.
Et quia diximus lumen colorum fore hypostasim, et praecipue lumen clarum et purum esse lumen solis, ideo quando accidit eclipsis, tunc pallescunt ea quae alba sunt : et quando luna splendet super ea, tunc etiam pallescunt : ad lumen autem candelarum et ignis pallescunt et aliquantulum obumbrantur, et alii colores proportionaliter amittunt suas evidcntias et manifestationes.
Sicut autem diximus de visu, quod vult habere medium in quo sit visibile secundum esse intentionale et spirituale, eadem ratio omnino est de sono et odore, quia fiunt per medium extrinsecum, licet in illo medio sonus aliquantulum melius sit quam color : cujus signum est, quod ventus frequenter affert sonos, nunquam autem affert colores : unde in tribus his sensibus a sensibili primo media moventur, et ab intentionibus sensibilium quae sunt in medio, moventur sensus : et cum aliquis ponat super ipsum organum odorans primum, aut sonans primum, non fit aliquis sensus secundum operationem sentiendi : ob quam autem causam, supra diximus. De tactu autem et gustu similiter se habet quoad hoc quod sunt per medium : sed tamen hoc non videtur omnino, quia medium ipsorum intrinsecum est: et propter quam causam hoc sit, posterius dicetur. Est autem considerandum qua.tenus non lateat, quod sicut dictum est, perspicuum recipit coloris intentionem prout est non coloratum : et ideo quando habet colorem, tunc non videtur aliquid in ipso, nisi quasi tectum illo colore, sicut patet quando radius transit per vitrum coloratum : tunc enim propter hoc quod vitrum est perspicuum, totum perspicuum lucidum quasi tingitur illo colore, et corpora super quae radius cadit, non imprimunt colores proprios in aerem, sed videntur habere colorem vitri qui est in aere. Similiter autem est quan-
do in transitu nubium colores plantarum projiciuntur super parietes : et idem est quando sub iride videntur corpora habere colores iridis. Omnium autem horum est ratio una. Quare autem lapis qui vocatur iris, in radio facit colores iridis, alibi dictum est. De figuris autem radiorum sub quibus fit visus pyramidalibus et triangularibus, et de causis figurarum partim in libro de sensu et sensato, partim in perspectivis dicetur.
Hic autem dicendum est, quod licet tres sensus sint per medium extrinsecum, tamen sonus non potest fieri nisi in aere, odor autem in aere et aqua : sed. natura per quam haec duo elementa sunt medium odoris, est innominata : tamen quaedam est in his elementis ad odorem habens, sicut lucidum ad colorem. Sed lucidum perspicuum differenter in quatuor simplicibus corporibus invenitur, scilicet cado, et igne, et aere, et aqua : odor autem in duobus tantum quae sunt aqua, et aer. Animalia autem aquatica videntur expresse habere odoris sensum, sicut inferius ostendemus : sed ea quae odorant, differenter odorant : quaecumque enim ambulantia sunt pedibus et non repunt, sicut serpentes, et vermes, illa non odorant non respirantia : et hujus causam inferius dicemus quando de odoratu agetur.