IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Sed quia fur erat, " quia semper voluit clam furari. Et sic etiam de pretio unguenti voluit subtrahere.

Unde autem habuit subtrahendi facul-

tatem, subdit : " Et habebat, " ex officio sibi procurationis injuncto, " loculos, " hoc est, bursas, " et ea quae " ab amicis fidelibus " mittebantur " Domino in solatia sumptuum, " portabat " cum Domino. Vel, " portabat, " ut dicit Glossa, hoc est, asportabat et furabatur. Joan. x, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Isa. iii, 14 : Vos depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. Osee, vii, 1 : Fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Quanti putas sunt in Ecclesia factum Judae detestantes, et tamen continuo Judae malitiam exercentes ? Habentes enim facultates Ecclesiae, ex injuncto officio loculos Christi habent : et ea quae vel divino cultui, vel pauperibus erogare deberent, proprio retinere quaestui non reverentur. Luc. XIX, 21 : Tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti . Genes. XXXI, 1 : Tulit Jacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus. Haec est vox querulantium pauperum de Praelastis Ecclesiarum. Ad Ephes. IV, 28 : Qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

Sed objicitur hic, quod videter hoc, quod cum Dominus sciret Judam esse furem, non debuit ei loculos commisisse : quia ex hoc sibi dedit peccandi facultatem, et faciendi damnum sibi et pauperibus.

Adhuc autem, Quare non corripuit eum, cum sciret talem?

Adhuc autem, Quare non prodidit eum, cum latitatio in tantum vergeret damnum ?

Ad haec et similia dicendum, quod Dominus de temporalibus semper nos minorem curam habere docuit. Et ideo contemptibiliores ad curam temporalem ponere docuit: sicut patet, Act. VI, 2 et seq., ubi Petrus posuit alios ad procurandum viduas, ministerio quotidiano temporalium. De se autem dixit : Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.

Ad aliud dicendum, quod quando commissi sunt ei loculi, fur non erat, sed justus secundum praesentem justitiam : et ideo postea facultatem habens, factus est fur. In quo nos docuit, quod in electionibus sufficit nobis praesentem justitiam attendere : quia de futuris qualis quis erit non possumus scire.

Ad aliud dicendum, quod ideo non corripuit, quia non scivit ut homo, sed ut Deus : docens nos nullum debere corripere de his quae non nisi ut Deus scimus.

Ad aliud dicendum, quod prodere non debuit ea quae tantum ut Deus scivit. Unde Glossa : " Novit furem, sed non prodit : docens tolerare malitiam. "

Adhuc autem ulterius quaeritur, Cum Dominus miserit dicipulos, dicens : Ni -hil tuleritis in via , ''qualiter ipse habuit secum loculos ? quia ipse videtur debuisse confirmasse exemplo quod docuit verbo.

Adhuc autem, quia dixit, Matth. VI, 31 : Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus ?

Adhuc autem, ibidem, ,v. 34 : Nolite solliciti esse in crastinum.

Ad haec omnia jam satis alibi est responsum. Sed hic dicendum, quod non prohibuit secum portare nisi in prima missione quando misit ad Judaeos, apud quos semper fuit reposita decima pauperum ad quam recipiebantur. Quando autem ad alios misit, et quando jam exosi fuerunt hominibus, dedit auctoritatem portandi loculos .

Ad aliud dicendum, quod loculos portari voluit, ne discipuli cogerentur esse

solliciti sollicitudine suffocante verbum Dei. Unde Glossa super illud Matthaei, IV, 11 : Cui Angeli ministrabant a Loculos habebat in sumptus pauperum condescendens infirmis. "

" Dixit ergo Jesus : Sinite illam, ut in diem sepulturae meae servet illud.

Pauperes enim semper habebitis vobiscum : me autem non semper habebitis. "

Hic ponitur facti hujus commendatio, et per hoc proditoris subocculta admonitio.

Et habet duo, scilicet, commendationem facti circa seipsum, et eruditionem ejus quod in pauperes debet fieri.

De primo dicit: " Sinite illam, " in officio pietatis quod fecit circa me. Et non dicit: Sinite, ut sit unum de permittendis, sed potius de concedendis et commendandis. Sed hoc dicit propter fremitum discipulorum, qui fremebant in eam .

" Ut in diem sepulturae meae servet illud. "

Sed quomodo est servatum quod jam erat effusum?

Ad hoc dicunt quidam, quod partem servavit quam Judas vendere voluit: et de illa parte in die sepulturae ungere Dominicum corpus proposuit. Et hoc nihil est: quia tunc, sicut legitur, Luc. XXIV, 1, et Marc. XVI, 1, nova aromata cum sanctis aliis mulieribus emit, ut venientes ungerent Jesum. Ideo dicendum est, quod servatum dicitur, quod non est perditum. Perditum autem Judas putavit, quod est ex pietate in corpus Christi effusum. Contra quod dicit Jesus : " Ut servet, " non perdat opus quod fecit, " in diem sepulturae meae, " quia tunc ungendus essem si feritas Judaeorum permitteret. Et ideo sicut in sepultura morientium non est perditum unguen- tum, sed servatum, quia significat eos delibutos unguento gloriae resurrecturos : ideo servatum est quod ungitur in me, quia gloriam in qua resurgam designat : et quod sic erudit ad fidem non est perditum, sed servatum. Et sic est sensus : " Sinite illam ut servet, " scilicet non perdat, " in diem sepulturae meae, " in qua die suam habebit significationem. Unde, Marc. XIV, 8 : Praevenit ungere corpus meum in sepulturam.

Hoc est ergo quod dicit. In hujus figuram, Genes. l, 2, Joseph praecepit servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.

Et de cura pauperum subjunxit Jesus, Matth. xxiii, 23 : Haec oportuit facere, et illa non omittere.

" Pauperes enim semper habebitis vobiscum, etc. "

Deuter. xv, 11 :Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae. Et injungit hic provisionem pauperum. Unde, Marc. XIV, 7, additur : Cum volueritis, potestis illis benefacere.

" Me autem non semper habebitis, " secundum praesentiam corporalem : licet, sicut dicitur, Matthaei, xxviii, 20 : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, secundum praesentiam divinitatis et gratiam gubernationis. Et ideo mihi impensum non reputetis perditum. Joan. XVI, 46 : Modicum, et jam non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem. Similiter respondit Herodi quaerenti eum interficere, Luc. xiii, 32 : Dicite vulpi illi: Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Vult enim proditori innotescere, quod praesciat mortem et horam mortis, et quod non sit in potestate proditoris eum tradere, nisi quando elegerit: et per hoc cognoscat eum esse Deum, et resipiscat a malitia.

" Cognovit ergo turba multa ex Judaeis quia illic est, et venerunt : non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent

Quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum. "

Hic ponit instructionem ad sanguinis sui sanctificationem, per factum processionis qua in Jerusalem est honorifice deductus.

Dividitur autem haec pars in duas partes : in quarum prima tangitur conventus turbae propter miraculum factum : in secunda autem tangitur processio turbae cum laude deducentis eum, ibi, v. 12 : " In crastinum autem turba multa, etc. "

Prima subdividitur in duo : in quorum primo tangitur turbae cum admiratione congregatio : in secundo, inde excitata sacerdotum maligna machinatio.

In primo horum tanguntur quatuor, scilicet, cogitatio trahens, et quod de Judaeis qui signa petunt fuit turba, quantitas turbae, et signum quod maxime mirabantur.

Dicit ergo : " Cognovit ergo, " per famam publicam, " turba multa, " quae ex tota terra propter festum Paschae celebrandum convenerat, " quia illic, " hoc est, Bethaniae, " esset. " Isa. 11, 2 et 3 : Fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob : et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. Isa. lx, 3 : Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui." Et venerunt non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent quem " Dominus " suscitavit a mortuis : " et sic suscita?tem et suscitatum videre deside-

rabant. Hoc est enim maximum miraculorum, quod putrefactum et faetidum resuscitavit. Isti enim curiositate ducti fuerunt, sed non fuit mala illa curiositas, ex qua ad fidem induci potuerunt. Joan. VI, 2 : Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur.

" Cogitaverunt ergo principes sacerdotum, etc."

" Principes sacerdotum, " in quibus residebat auctoritas excitati ad persequendum ex concursu turbae confluentis, " cogitaverunt ut et Lazarum interficerent. " Sed, ut dicit Augustinus : " Stulta fuit cogitatio, quia poterat resuscitare interfectum, quem prius resuscitavit faetidum et putrefactum. " Isa. XIX, 11 : Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. I ad Corinth. I, 19 : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Isa. xxx, 1 : Vae, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum.

" Quia multi propter ipsum abibant ex Judaeis, etc. "

" Abibant, " ad illum. I ad Corinth. I, 22 : Judaei signa petunt, etc.

" Et credebant in Jesum, " convicti signo maximo, et inducti ad fidem. Luc. VI, 19 : Omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Jerem. XXXI, 8 : Ecce ego adducam eos de terra Aquilonis, et congregabo vos ab extremis terrae : inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens simul, caetus magnus revertentium huc. Hoc ergo modo multi veniebant. Marc. VI, 31 : Erant enim qui veniebant et redibant multi, et nec spatium manducandi habebant.

" In crastinum autem, turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,

Acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna ! Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel ! "

Hic tangit exauditionem ex processione.

Et dividitur haec pars in quinque partes : in quarum prima dicit, qualiter turba obviam Christo honorifice processit : in secunda ostenditur, qualiter Jesus cum eis Jerusalem rediit: in tertia, qualiter discipuli in hoc verificatam Scripturam post passionem et resurrectionem cognoverunt: in quarta, qualiter devoti de turba propter suscitationem Lazari, veritati testimonium perhibuerunt : in quinta, qualiter indevoti cum Pharisaeis de hoc scandalizati fuerunt. . In prima harum quatuor dicuntur, scilicet, qua intentione turbae ad diem festum venerunt, quae de Christo audierunt, qualiter ei obviam processerunt, et quid in laudem ejus decantaverunt.

Dicit ergo : " In crastinum autem, " quod erat dies Dominica palmarum, ante quinque dies festi Paschae. Genes. xxx, 33 : Respondebit mihi cras justitia mea. De talibus obviantibus Christo dicitur, II Paralip. xx, 17 : Cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.

" Turba multa, " de omnibus tribubus Israel, " quae convenerat ad diem festum " Paschae. III Regum, VIII, 2 : Convenit ad regem Salomonem universus Israel in solemni die. Exod. xxiii, 17 : Ter in anno apparebit omne masculinum coram Domino Deo tuo.

" Cum audissent quia Jesus venit Jerosolymam, " tamquam agnus immolandus pro salute mundi. Luc. xiii, 33 : Non capit prophetam perire extra Jerusalem : Jerusalem enim voluit pati. Luc.

xviii, 31: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis .

" Acceperunt ramos palmarum,etc."

Rami palmarum sunt signa victoriae. Levit. xxiii, 40 : Sumetis vobis die primo fructus arboris pulcherrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabimini coram Domino Deo vestro. Fructus enim arboris pulcherrimae, est fructus crucis. Rami autem ligni densarum frondium, sunt rami sanctorum Doctorum, quia folia emittunt pulcherrima, hoc est, lidci, et Scripturae verba. Spatulae autem palmarum sunt extensiones crucis; victoriam significantis. Cantic. vii, 8 : Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus. Psal. XCI, 13 : Justus ut palma florebit. Matth. XXI, 8 : Alii caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via.

" Et processerunt ei obviam, " in signum quod tota terra et mundus reflorere debebat sub ipso. II Regum, xxiii, 5 : Cuncta salus mea, subaudi est, et omnis voluntas : nec est quidquam ex ea quod non germinet.

" Et clamabant: Hosanna ! etc. "

" Clamabant, " intensa laude devotionis laudantes : " Hosanna ! " Hieronymus : " Hosanna tantum est ac si dicatur : Osi anna. Osi autem interjectio optantis, magis affectum signans quam intellectum, et tantum valet: Utinam salvemur : quia anna est gratia. Vel, salvemur. Ac si dicat: Obsecramus ut in gratia tua salvemur. "

" Benedictus, " hoc est, omni benedictione plenus," qui venit, " in signorum magnalibus, " in nomine Domini, " hoc est, in notamine Domini: quia ex operibus nota potentiae ejus ostenditur. Luc.

XIX, 37 et 38 : Coeperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna, super omnibus quas viderant virtutibus, dicentes : Benedictus qui venit rex in nomine Domini! pax in caelo, et gloria in excelsis !

" Rex Israel. " Gloriam deitatis sunt professi, nunc autem confitentur justitiam regnandi. Jerem. XXIII, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit. Psal. ii, 6 : Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. Luc. I, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus, etc. Daniel. vii, 14 : Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur.

" Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:

Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.

Haec non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei. "

Ecce secundum, in quo ostenditur qualiter Christus cum eis redivit in Jerusalem. Ostendit autem in hoc Scripturae veritatem, allegoriae significationem, et suam humilitatem.

Dicit ergo : " Et invenit Jesus, etc. " Breviter transit quod alii Evangelistae plene scripserunt, qualiter de Betphage misit duos discipulos, et qualiter asina et pullus adducti sunt ad eum, et qualiter Apostoli vestimenta sua super asinam posuerunt, et eum desuper sedere fecerunt. Quod autem hic dicit quod " invenit asellum, " intelligi dicunt quidam, quod primo insedit pullo : sed cum in-

Cf. expositionem datam, Matth. XXI, 7 et Luc. XIX, 30. Tom XXI et XXIII hujusce novae domitus calcitraret, tunc super asinam sedit. Ego tamen non puto esse verum, quod aliquod animal quantumcumque indomitum calcitraret cui insideret Dominus : sed scio et credo propter veritatem Scripturae, et propter mysterium, totum esse factum : quia asina Judaeos, et pullus Gentiles significat. Et ideo primo insedit asinae, quam primo legis fraeno domuerat, et postea pullo (cui nullus hominum insiderat, hoc est, gentilitati) per Apostolorum praedicationem : sicut diximus supra Matthaeum, XXI, 7, et super Lucam, XIX, 30 .''

" Sicut scriptum est, etc. "

Haec sunt verba Evangelistae, dicentis qualiter ex hoc Scriptura sit verificata. Zachariae, IX, 9 : Exsulta salis, filia Sion.

" Noli timere, filia Sion, " hoc est, Ecclesia, quae est filia speculationis aeternae veritatis. Sophon. III, 11 et 15 : Lauda, filia Sion: jubila, Israel : laetare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem. Abstulit Dominus judicium tuum, avertit inimicos tuos : rex Israel Dominus in medio tui, non timebis malum ultra. Isa. xxxiii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.

Et hoc est quod dicit : " Ecce rex tuus venit. " Apocal. XIX, 16 : Rex regum, et Dominus dominantium. Unde etiam coronam spineam pro diademate voluit portare, et arundinem pro sceptro, et crucem super humerum pro throno. Cantic. III, 11 : Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua.

" Sedens super pullum asinae, " quod novum erat, quia Gentilibus indomitis, et nullo fraeno legis domesticatis incepit insidere. Zachar. IX, 9 : Super asinam et super pullum filium , asinae. Et haec in editionis nostrae.

antehabitis exposita sunt, et super Matthaeum, XXI, 7, et super Lucam, XIX, 30 : et non oportet quod ibi dicta, hic repetantur .

" Haec non cognoverunt discipuli ejus primum, etc. "

" Haec non cognoverunt, " propter carnalitatem, " discipuli ejus primum, " quamdiu carnales erant, " sed quando glorificatus est Jesus, " per gloriam corporis in Resurrectione, per gloriam et locum in Ascensione, et per gloriam missionis Spiritus sancti in Pentecoste. Supra, vii, 39 : Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

" Tunc recordati sunt. " Luc. XXIV, 45 : Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent, scilicet Scripturas.

" Quia haec, " in Propheta, " scripta erant de eo. " Luc. XXIV, 44 : Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.

" Et haec fecerunt ei, " secundum Scripturae praefinitionem. Matth. v, 18 : Iota unum aut unus apex, etc. Luc. xxii, 37 : Ea quae sunt de me finem habent.

" Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.

Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. "

Istud dicitur per recapitulationem : quia haec est causa omnium praecedentium.

" Testimonium ergo perhibebat turba. " Turba intelligitur illa multitudo Judaeorum quae fuit cum sororibus defuncti, ad consolandum eas : et illa testi-

Vide enarrationem in Matth. XXI, 7 et in Luc. XIX, 30. Tom. XXI et XXIII novae editio.

monium perhibuit veritati de facto miraculo.

Et hoc est quod dicit : " Quae cum eo erat " Bethaniae, " quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. Act. x, 39 : Nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum et Jerusalem. Act. I, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae.

" Propterea et obviam venit ei turba, etc. "

Turba procedens de Jerusalem quae ad diem festum celebrandum convenerat. Amos, IV, 12 : Praeparare in occursum Dei tui, Israel.

a Quia audierunt eum fecisse hoc signum, " quia maxime quod traxit eos, signa fuerunt. Joan. IV, 49 : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Daniel, III, 99 et 100 : Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.

" Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? Ecce mundus totus post eum abiit. "

Ultimum est hujus secundae partis, in. quo ostenditur excitata esse invidia Pharisaeorum ex beneficiis aliorum.

" Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos, " quia ad alios aperte dicere non audebant. Unde, Matth. XXVI, 5 : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Act. vii, 54 : Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. Job, v, 2 : Parvulum occidit invidia : quia se aliorum bonis nis nostrae.

reputat minorari. Proverb, XIV, 30 : Putredo ossium invidia.

" Videtis quia nihil proficimus. "

Profectum enim aliorum invidi suum reputant defectum : et dum malam suam consequuntur voluntatem, tunc reputant se proficere. II ad Timoth. II, l(i et 17 : Multum proficiunt ad impietatem : et sermo eorum ut cancer serpit. Ibidem, III, 13 : Mali homines et seductores proficient in pejus : errantes, et in errorem mittentes.

Quare ergo dicunt quod non proficiunt? II ad Timoth. III, 9 : Sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus.

" Ecce mundus totus post eum abiit. "

Quod magis est verum de futuro quam de praesenti, sicut et Caiphas ignorans prophetavit. Daniel. VII, 14 : Omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient. Psal. xviii, 5 : In omnem terram exibit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Isa. lx, 10 : Gens et regnum quod non servierit tibi peribit.

" Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.

Venit Philippus, et dicit Andreae : Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. "

Hic incipit pars illa in qua ostenditur sanctificatio sanguinis fore propaganda ad Gentiles.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima ostenditur sanctificatio ad Gentiles esse facienda : in secunda autem, ostenditur hoc voce Patris testificatum, ibi, ,v. 28 : " Venit ergo vox de caelo, etc. "

In primo quatuor continentur : primo desiderium scilicet Gentilium ad sanctificationem : secundo, modus sanctificans, ibi, v. 23 : " Jesus autem respondit eis dicens : Venit hora, etc. " Tertio, per quid fiet sanctificatio, ibi, v. 27 : " Nunc autem anima mea turbata est. " Quarto, ad hoc ponit rationem, ibi, v- 28 : " Pater, clarifica nomen tuum. "

In primo horum tria dicuntur, scilicet, Gentilium devotio ad intercessores, Gentilium accessio, et intercessorum apud Dominum interpellatio.

Dicit ergo : " Erant autem Gentiles quidam, " hoc est, ex Gentibus proselyti, maxime de Galilaea Gentium : quia illi saepe viderant signa Christi, et audierant docentem, " ex his qui ascenderant " Jerosolymam in festo, " ut adorarent. " Jam enim fidem et ritum unius Dei assumpserant.

" In die festo. " Totum reputabatur tempus quo ante festum ad sanctificationem praeparaverant. Simile est, Zachar. VII, 2 et 3 : Miserunt ad domum Dei, Sarasar, et Rogommelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini: ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis, loquentes : Numquid flendum est in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut jam feci multis annis ? Isti enim erant proselyti qui deprecabantur in templo, et sanctificabant se jejuniis, et pro captivitate Babylonica abbrevianda. Act. VIII, 27 et 28 : Et ecce vir aethiops, eunuchus, potens Candacis reginae aethiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem. Et revertebatur, sedens supra currum suum, legetisque Isaiam Prophetam. Item, Act. x, 1 et 2 : Vir quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur Italica, religiosus, ac timens Deum cum

omni domo sua. Tales ergo multi erant inter Gentiles devoti, qui idola non adoraverunt : sicut etiam multi Samaritanorum, qui Christum audierant. Quia etiam Salomon, cum templum aedificavit, orabat ut tales in templo orantes exaudirentur, III Regum, viii, 41 et 42 : Alienigena qui non est de populo tuo Israel, cum venerit et oraverit in hoc loco, tu exaudies in caelo. Sic ergo in ascensu ad orationis locum, ostenditur devotio Gentilium.

" Hi ergo accesserunt ad Philippum. "

Secundum est de accessu ad intercessores : quia se non reputabant dignos ut per seipsos venirent. Gradatim enim proficiunt : quia Gentiles ad Philippum, Philippus ad Andream, hi simul ad Christum.

Et hoc est : " Hi ergo, " scilicet Gentiles, " accesserunt ad Philippum, " sicut ad intercessorem et anadotum. Qui enim extra perceptionem sunt sacramentorum, indigent anadoto, ut dicit Dionysius, sicut, Matth. XXI, 1, ad Jesum per discipulos asellus est adductus. Ad Philippum autem accedunt tamquam ad notum et compatriotam, natum a Bethsaida Galilaeae, in qua Gentiles illi habitabant. Fuit autem Philippus benignus et fervens ut multos ad fidem Christi converteret : cujus signum est quod, Joan. I, 45, statim adduxit Nathanael : et, Act. viii, 27, adduxit eunuchum Candacis reginae. Et ideo ad eum accesserunt prae aliis. Unde et os lampadis interpretatur, qui ab ore suo illuminabat eos qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes eorum in viam pacis .

" Qui erat a Bethsaida Galilaeae. " Locum pro ratione allegat propter quem ad ipsum plusquam ad alium accesserunt.

" Et rogabant eum dicentes, etc. "

Ecce devotio propter quam digni erant exauditione.

" Domine, volumus Jesum videre. " Tria ponunt in verbis : ad intercessorem reverentiam, dicendo : " Domine ". In corde profitentur devotionem, cum dicunt : " Volumus. " In Christo dicunt se appetere visionem, dicendo : " Jesum videre. " Praelatis enim honor reverentiae exhibendus est qui sunt nostri manducores. Augustinus : " Honore Praelatus coram vobis sit. " Ad Hebr. xiii, 17 : Obedite praepositis vestris, et subjacete eis : ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.

" Volumus. " Devotionem exponunt cordis. Voluntas enim affectus est cordis. II ad Corinth. v, 8 : Audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Deum. Daniel. III, 41 et 42 : Quaerimus faciem tuam. Ne confundas nos. Isa. XXVI, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Ac si dicant : Tota voluntate, et tota anima, et toto spiritu ad hoc vigilamus, Ut videamus faciem Christi.

" Jesum, " Salvatorem salutis auctorem, " videre. " Hunc enim Angeli desiderant videre : nam hujusmodi visus laetificat. Hunc videre beatituditiem confert, gaudium spirituale infundit, consummat justitiam, facit in homine radicari immortalitatem, fugat Ignorantiae tenebras. De primo, I Petri, I, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. De secundo, Luc. x, 23 : Beati oculi, qui vident quae vos videtis. De tertio, Job, xxxiii, 26 : Videbit faciem ejus in jubilo. Tob. v, 12, per contrarium : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo ? De proposito, Eccle. XI, 7 : Dulce lumen, et delectabile est videre oculis solem. De quarto et quinto, Sapient. xv, 3 : Nosse

te, consummata justitia est: et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. De sexto, Michaeae, vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.

Iste est ad vivendum decorus, oculis gratus, adspectu gratiosissimus, et toti animae desiderabilissimus. De primo, Psal. xliv, 3 : Speciosus forma prae filiis hominum. De secundo, Cantic. ii, 14 : Ostende mihi faciem tuam,... facies tua decora. Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena gratiarum. De tertio, Cantic. v, 16 : Guttur illius suavissimum, et lotus desiderabilis.

Hic visus salvat a perditione, illuminat in veritate, confirmat in virtute. De primo, Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. De secundo, Luc. II, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. Et sequitur, v. 32 : Lumen ad revelationem gentium, etc. De tertio, Psal. XXXI, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos.

Hunc ergo " volumus videre. "

" Venit Philippus, et dicit Andreae, etc. "

Secundus gradus processionis ad Jesum. Andreas enim magis familiaris erat Domino quam Philippus : et ideo illius consilio et auxilio tentat adducere Gentiles ad Dominum. Causa autem hujus haesitationis quod non statim adducit, erat, quia ex factis Domini ad utramque partem habuit rationem. Dixerat enim, Matth. x, 5 : In viam gentium ne abieritis. Et ex hoc putare potuit quod eos nollet videre. Intraverat autem civitatem Samaritanorum : et benigne curavit servum Centurionis : filiam Chananeae Syrophcenissae curavit a daemone . Et ex benignitate Domini aestimare potuit quod etiam nunc recipiendi erant benigne : et sic haesitando accessit ad Andream, con- silium quaerens de faciendo vel non faciendo, et auxilium quaerens de proficiendo si faciendum judicaret. Eccle. IV, 9 : Melius est duos esse simul quam unum : habent enim emolumentum societatis suae. Luc. x, 1 : Misit illos binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Significat autem Philippus veritatem, quia os lampadis dicitur : Andreas vero virilis, significat virtutem : quae duo intellectum et affectum Christo adducunt in conversione animarum. Proverb. XVIII, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma.

" Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. " Unde dicit Ptolomaeus Philosophus in Proverbiis Almagesti : "Intercessor est petentis ala. " Matth. xviii, 19 : Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo qui in caelis est. Zachar. IV, 14 : Isti sunt duo filii olei, qui assistunt dominatori universae terrae. Isti enim et misericordes et illuminantes fuerunt in conversione Gentilium.

" Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora ut clarificetur Filius hominis. "

Hic tangitur modus praeparationis Gentilium ad sanctificationem.

Tangit autem tria : modum per metaphoram, modum per metaphorae explanationem, et modum per exemplum.

In metaphora tria dicit : genus rei in quo sumitur metaphora, factum, et fructum.

Circa primum dicit: " Nisi granum. " In grano enim frumenti sumit metaphoram. Et quia grano frumenti se comparat, ideo sacramentum Eucharistiae de alio confici non potest grano. Est autem attendendum primo, quod non compa-

rat se paleae Christus, quia illa est cibus jumentorum. Dicitur enim, Genes. XXIV, 25 : Palearum et faeni plurimum est apud nos. Et igni apta ad comburendum : vacua etiam est et sonora. Quia multi sunt vacui sonantes in pompa mundi jumentis insipientibus in pabulo propositi. Isa. XI, 7 : Leo quasi bos paleas comedet, hoc est, superbus et insipiens qui in mundo laborat, vacuis pascitur ad peccati nutrimentum. Quod autem ignibus aptae sunt dicitur, Luc. iii, 17 : Paleas comburet igni inexstinguibili. Sic ergo non comparat se paleae, sed grano frumenti.

Sed tamen praemittit, dicens :

" Venit hora ut clarificetur Filius hominis, "

Hoc est, ut claritas ejus diffundatur amplius quam diffusa est. Et ideo tali metaphora claritatis usus est in Isaia, xlix, 6 : Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Haec est enim claritas ejus de qua dicitur, Sapient. VII, 26 : Candor est enim lucis aeternae. Nubes enim infidelitatis Judaeorum obstabat, quod in claritate sua sol iste redire non poterat. Sed modo exhibentibus se Gentibus ad fidem, venit hora ut clarificetur. Matth. v, 15, ut lucerna ponatur super candelabrum, et non amplius abscondatur sub modio, hoc est, in terminos unius gentis cohibeatur : ut luceat omnibus, non Judaeis tantum, sed omnibus qui in domo sunt, hoc est, in mundo. II Machab. I,22 : Tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. Modo enim me occidendo repellunt verbum : et ideo tempus est et hora, quod Filius hominis in Gentium vocatione clarificetur. Isa. lx, 3 : Ambulabunt Gentes in lumine tuo.

Quomodo autem hoc fiat, dicit:

"Amen, amen dico vobis, nisi gra- num frumenti cadens in terram mortuum fuerit,

Ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. "

Duplicem adhibet confirmationem : quia et spiritualia vult adstruere per temporalia, et vitam per mortem : quae videntur opposita.

Et hoc est quod dicit: " Nisi granum frumenti, " scilicet, granum frumenti inter grana cibo naturali convenientia, solum perfectum est, figura columnale, colore rubeum, quantitate magnum, in substantia purum, complexione conveniens ad nutriendum, dulce ad gustum, praestans et adhaerens membris nutrimentum.

Solum enim perfectum est granum : quia siligo viam habet ad illud, et est infirmior ad istud : sicut caetera metalla ad aurum. Et sic Christus, solus perfectus est cibus animarum. Zachar.IX,17 : Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines ? hoc est, frumentum (quod perfectum est) perfectos facit: et vinum sanguinis quod facit virgineas mentes.

De figura columnali, quae componitur ex proprietate caloris, et virtute caelesti: quia calor prolongat, et virtus caelestis inducit rotunditatem : et haec duo significant charitatem cum conversione caelesti : et ideo iste panis caelestis vocatur. Sapient. XVI, 20 : Paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Ex caelo enim habet quod habet in se omne delectamentum. Et in hoc habet figuram coeli in quo est omne delectamentum.

De colore rubeo extra, et intra niveo candido propter patientiam sanguinis et innocentiae candorem. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus : electus ex millibus.

De quantitate magnitudinis, Ut dicit Augustinus, accipienda est quantitas virtutis : et ideo desideratur ad cibum : quia magnum existens magnam praestat virtutem, sicut dicitur, Deuter. xxxiii, 28 : Oculus Jacob in terra frumenti et viiii, caelique caligabunt rore. Psal. CIII, 15 : Panis cor hominis confirmat. Quod non facit nisi ex magna virtute.

De puritate substantiae ipsius dicitur, Genes. xlv, 18 : Ego dabo vobis omnia bona aegypti, ut comedatis medullam terrae. Medulla enim terrae est frumentum depuratum, quod in isto mundo (ubi est maeror et tenebrae) non habetur nisi in corpore Christi.

De complexione convenienti ad nutriendum : eo quod, sicut dicunt medici, citius omnibus aliis cibis nutrit. Ezechiel. xxvii, 17 : Juda et terra Israel ipsi institores tui in frumento primo : balsamum, et mel, et oleum, et resinam pro posuerunt in nundinis tuis. Juda est terra confitentium in laude : Israel autem terra rectorum in justitia, in opere, quae est in terra Ecclesiae : quae proponunt frumentum primum, convenientissimum ad nutrimentum fidelium, quod est balsamum in odore famae, mel in dulcedine gratiae, oleum in devotionis pinguedine, resinam adhaerentia perseverantiae. Et hoc proponitur spiritualibus emptoribus in nundinis Ecclesiae, ut seipsos commutent pro ipso.

De dulcedine ad gustum dicitur in Psalmo cxlvii, 14 : Adipe frumenti saliat te. Adeps autem dulcis est valde. Isa. lv, 2 : Delectabitur in crassitudine anima vestra.

De hoc autem quod nutrimentum praestat quia membris adhaeret, dicitur, Joan. VI, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

Et ideo comparat se grano frumenti.

" Cadens in terram. "

Hic tangit fructum in quo fit metaphorae similitudo. Est autem hic casus seminationis in terram : qui casus debet esse dispersus, et ordinatus, et tempore debito factus, et in terram non lapideam, non in viam, nec inter malas stirpes : sed in terram bonam, cultam, pinguem, calidam, humectatam, aequatam. Et hoc quidem debet esse sparsum, ut quaelibet terra granum suum habeat: quia congesta semina putrescunt, sparsa autem in fructum multiplicantur. Unde, Matth. xiii, 3 : Exiit qui semindt, seminare, hoc est, spargere semen suum. Et ita hic vult dicere quod spargendum sit hoc granum in agrum cordium Gentilium.

De ordine autem dicitur, Isa. xxviii, 25 : Ponet triticum per ordinem. Quia omnia secundum ordinem debent fieri, ut dicitur, I ad Corinth. XIV, 40 . Et sine ordine etiam id quod bonum esse videtur, non est acceptum. I ad Corinth. xv, 23 : Unusquisque in suo ordine. Tempus autem debitum seminandi hoc granum Verbi incarnati, est quando aperta sunt corda audientium. Eccle. XI, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud : et si utrumque simul, melius erit. Eccle. iii, 1 : Omnia tempus habent. Et ideo dicitur, Eccli. xx, 22, quod ex ore fatui reprobabitur parabola) non enim dicit illam in tempore suo. Sic ergo cadit semen in terram, quae est cor bonum.

Quod enim cecidit in petrosa, hoc est, in corda dura, nulla pietate infusa, natum aruit, et quia non habebat humorem pietatis, non convaluit . Quod autem secus viam strepitus mundani fastus, cecidit, volucres caeli, scilicet daemones, in viis gloriae comederunt. Quod vero inter spinas sollicitudinis curae divitiarum, suffocatum est .

Terra autem bona est disciplina corporali culta. Ad Hebr. XII, 11 : Omnis autem disciplina in praesenti quidem non videtur esse gaudii, sed maeroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae. Pinguis autem est terra pinguedine devotionis et misericordiae. Isa. v, 1 : In cornu filio olei. Translalio Theodocionis habet: " In loco pingui. " Calida autem est calore dilectionis Austro afflata. Cantic. IV,16 : Surge, Aquilo : et veni, Auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Humecta humore lacrymarum pro peccatis, et praesentis vitae incolatu et miseriae, et pro dilatione patriae. Judicum, I, 15 : Dedit Caleb irriguum inferius, et irriguum superius. aequata est per aequanimitatem patientiae et concordiae. Isa. xxviii, 25 : Nonne cum adaequaverit faciem ejus, scilicet terrae, seret gith, et cyminum sparget ? et ponet triticum, hoc est, frumentum, quo valles, id est, humiles, abundabunt, sicut dicit Psalmista, Psal. lxiv, 14 : Et valles abundabunt frumento :dum montes, hoc est, superbi, destruentur.

" Mortuum fuerit. "

Adhuc tangit fructum cui comparatur seminatio fidei. Ad litteram enim granum seminatum moritur in esse individuali, ut multiplicetur in multo fructu suae speciei. Et sic Christus moritur in se, ut in multis resurgat. Moritur autem, ut dicit Augustinus, in cordibus Judaeorum, ut resurgat in fide Gentium. Moritur non sua quaerens, ut resurgat in fructum proximorum. Moritur nudus, resurgit multiplici decore vestitum. I ad Corinth. xv, 36 et seq. : Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut. puta tritici, aut alicujus caeterorum. Deus autem dat illi corpus sicut vult. Ita granum illud sive incarnatum verbum resurgit vestitum omni vi- rore virtutis. Jerem. XVII, 8 : Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mitit radices suas.

Hoc est quod dicit : "Ipsum solum manet. " Et non diu manet, quia putrescit. Et ideo expedit ut moriatur : et sic in gloriam venit fructus resurrectionis. I ad Corinth. XV, 42 et seq.- : Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. II ad Corinth. IX, 6 : Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, scilicet vitam aeternam.

Si autem " mortuum fuerit, " omnibus modis qui dicti sunt, " multum fructum affert. " Isa. IV, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis. Sic enim germinat in Gentibus quod orbem replet. Isa. xxvii, 6 : Florebit et germinabit Israel, et replebunt faciem orbis semine. Sic multiplicatur in utilitate proximorum. Joan. Iv, 35 : Videte regiones, quia albae sunt jam ad messem. Multiplicatur in fructu beatitudinis. Psal. cxxv, 6 : Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua.

" Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. "

Hic incipit explanatio metaphorae.

Et tangit duo : unum in perdendo animam, aliud in custodiendo. Dicit ergo quod granum seminatum, in sui substantia perditur : quia terrae tempestatibus vel frigori et calori mortificantibus, ipsum exponitur propter fructus.

Similiter ergo : " Quicumque amat animam suam, " tamquam granum quoddam verbo Dei ad germen habens potentiam : si amat eam ad fructum meritorum et proximorum, " perdet eam, " hoc est, his quibus perditur exponat

eam, hoc est, exsilio, paupertati, tribulationi. His enim perditur anima, hoc est, animalis vita : quia illa vivere quaerit in deliciis carnis. Eccli. XVIII, 31 : Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Sic enim dicitur hic anima. Dicitur etiam anima ab animeitate, quae est substantia spiritualis, quae est interior homo in corde : de quo dicitur, Isa. XXVI, 9 : Anima mea desideravit te in nocte. Et sic dicit Psalmista, Psal. x, 6 : Qui autem diligit iniquitatem odit animam suam. Et est sensus : Sicut ego ut granum morior propter fructum, ita quicumque imitator meus esse voluerit, mortificantibus se exhibeat, ut fructum afferat : ex quo corda Gentilium se praeparant ad seminis susceptionem. Unde dicit, Matth. IX, 37 : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Et, Joan. IV, 35 : Videte regiones, quia albae sunt jam ad messem.

Et per oppositum hoc iterum demonstrat :

" Et qui odit animam suam in hoc mundo, " abstrahens eam ab his in quibus mundus delectatur, " in vitam aeternam, " hoc est, in fructu vitae aeternae, " custodit eam, " ubi numquam perditur de caetero. Judicum, v, 9 : Cor meum diligit principes Israel. Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. Et, ibidem, v, 2, dicit : Qui sponte ad pericula obtulistis animas vestras, benedicite Domino. Isa. xlix, 7 : Haec dicit Dominus ad contemptibilem animam. Ibi habent Septuaginta : " Sanctificate eum qui despicit animam suam. " Non ita, ut dicit Augustinus, quod aliquis sibi mortem inferat : sed ita quod pro fructu meritorum et praemiorum, ad utilitatem proximi se tribulationibus exponat. Ad Roman. xiii, 14 : Carnis euram ne feceritis in desideriis. Ad Galat. v, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis illa facitatis. Sic dicitur, ad Coloss. iii, 3 : Mortui enim estis, etvita vestra est abscondita cum Christo in Deo, Et de fructu sic mortui per odium animae subdit, v. 4 : Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

" Si quis mihi ministrat, me sequatur. "

Dat exemplum implendi hoc quod dixit in seipso.

Dicit autem duo, scilicet, exemplum de perditione animae in hoc mundo sive seminationis grani, et exemplum de fructu.

De primo dicit : " Si quis mihi ministrat, " hoc est, nomine, officio, et affectui quaerit esse meus minister : ille " me sequatur, " seminando se et perdendo animam : sicut ego me semino et perdo animam, tribulationibus eam pro salute mundi exponendo. I ad Corinth. IV, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Isa. lxi, 6 : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. Proverb. XIV, 35 : Acceptus est regi minister intelligens : iracundiam ejus inutilis minister sustinebit. Est autem inutilis qui propter amorem animalis vitae et bona domini dissipat, et fructum quem facere posset, negligit. Luc. XVI, 1 : Diffamatus est villicus apud illum, scilicet dominum suum, quasi: dissipasset bona ipsius. Matth. XVI, 24 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, etc. Hinc est quod in spe fructus de hoc ministerio mortis animae Paulus gloriatur, ad Galat. VI, 17, dicens : De caetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.

" Et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. "

Hic tangit de fructu in praemio dupli-

citer, scilicet, in fructu dignitatis, et in fructu honoris.

Dicit ergo : " Et ubi sum ego, " in dignitatis et exaltationis praemio, "illic, " in fructu beatitudinis et dignitatis, " et minister meus erit. " Matth. XXIV, 28 : Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. Joan. XIV, 3 : Accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Joan. xvii, 24 : Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego et illi sint mecum, ut videant claritatem meam.

" Si quis mihi ministraverit, etc. "

" Si quis mihi ministraverit, " ut prius dictum est, in animae odio, et sui seminatione et mortificatione. I Regum, iii, 1 : Puer Samuel ministrabat Domino coram Heli : quia prius erat a Deo .postulatus. Numer. viii, 24 et 26 : Ministrent, scilicet levitae, in tabernaculo foederis :... eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis, ut custodiant quae sibi fuerint commendata.

" Honorificabit eum Pater meus. " Glossa : " Ut ibidem sit adoptatus ubi est unicus, hoc est, in throno regni sedeat : sicut ego passione merui thronum regalem. " Apocal. III, 21 : Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Sapient. iii, 15 : Bonorum laborum gloriosus est fructus. Luc. xii, 37 : Transiens ministrabit illis. Esther, VI, 9 : Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare. In sedibus enim duodecim sedentes cum Domino judicabunt. Sapient, x, 10: Honeslavit illum in laboribus, et complevit labores illius.

" Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora, Sed propterea veni in horam hanc.

Pater, clarifica nomen meum. "

Tangit hic per quid fiet ista seminatio : quia per passionem turbationis quae in proximo sibi imminebat. Continuat autem ad praecedens. Quia dixerat de perditione et odio sensualis animae, et ideo hujus turbationem ostendit in seipso omnibus ministris sequentibus.

Dicit autem quatuor : animae scilicet turbationem, rationis regimen in turbatione, orationem ad Patrem, et turbationis utilitatem.

Dicit ergo : " Nunc anima mea, " sensualis, " turbata est " : et ideo ad modum odientis me habeo ad ipsam, et semino granum in lacrymis. Matth. XXVI, 38 : Tristis est anima mea usque ad mortem. Marc. XIV, 33 : Coepit pavere et taedere. Matth. XXVI, 37 : Caepit contristari et maestus esse. In hoc enim ostendit in se esse sensualem animam quae refugiebat mortis pericula. Psal. VI, 3 et 4 : Conturbata sunt omnia ossa mea: et anima mea turbata est valde. In hoc ergo similis est nobis effectus.

" Et quid dicam? "

Non est verbum angustiati, sed verbum ex ratione eligentis. Et hoc est : " Quid dicam ? " Glossa : " Scio quid agam. " Job, xxiii, 17 : Non perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Acsi dicat: Non recedam a cepto proposito propter timorem periculorum : sed ex ratione sensualitatem superans, voluntatem meam voluntati divinae conformabo. In hoc nobis dans exemplum ut similiter faciamus. II Paralip. xx, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.

Et hoc est quod dicit :

" Pater, salvifica me ex hac hora, "

Hoc est, salva me, educens ex hac hora angustiae. Quam orationem, ut dicunt antiqui Praepositivus et Gulielmus, formabat ratio pro sensualitate : sicut advocatus alicujus in causa proponeret pro aliquo, qui nesciret advocare pro seipso. Matth. XXVI, 39 : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Job, v, 15 : Salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Job, xxii, 30 : Salvabitur innocens : salvabitur autem munditia manuum suarum.

" Sed propterea, " supple, ut per pas-- sionem clarificer, " veni in hanc horam " passionis. Ad Hebr. XII, 2 : Adspicientes in auctorem fidei et consummatorem, Jesum, qui proposito sibi gaudia sustinuit crucem, confusione contempta : atque in dextera sedis Dei sedet. Et in hoc patet quod voluntate passus est, licet sensualitas mortem abhorruerit. Isa. LIII, 7 : Oblatus est quia ipse voluit. Psal. LIII, 8 : Voluntarie sacrificabo tibi.

" Pater, clarifica nomen tuum. "

Tu enim clarificaberis, me a mortuis suscitando : quia in hoc nomen tuum, id est nota potestatis tuae quam praedicavi, apud omnes clarificabitur. Daniel. III, 52: Benedictum nomen gloriae tuae sanctum. Ezechiel. XXXVI, 22 : Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum. Et infra, v. 32 : Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus : notum sit vobis. Psal. xl, 11 : Tu autem, Domine, miserere mei, ei resusci ta me : et retribuam eis.

" Venit ergo vox de caelo : Et clarificavi, et iterum clarificabo. "

Hic inducitur derivandae ad Gentiles sanctificationis testimonium. Pars ista dividitur in duas partes : in quarum prima ostenditur per Patris testimonium quod ad Gentes derivanda est sanguinis sanctificatio, per transitum a Judaeis ad Gentes : in secunda, hoc figurative describitur in facto, ibi, v. 36 : " Haec locutus est eis Jesus, etc. "

Prima harum habet tres partes : quarum prima dicit caelestis vocis testificationem, secunda de voce ortam discrepationem, tertia autem intentionis vocis explanationem.

Dicit igitur : " Venit ergo vox " Patris, " de caelo, " summo in aere sonans : sicut enim sonuit in baptismo per sacramenti regenerationis sanctificationem : et sicut sonuit in monte transfigurationis per gloriae ostensionem . Hic autem testimonium perhibet ad sanguinis sanctificationem.

Et hoc est: " Et clarificavi, " in baptismo et transfiguratione, " et iterum clarificabo. " Psal. XVII, 14 : Intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam. Exod. XIX, 16 : Caeperunt audiri tonitrua, et micare fulgura. Clarificabit autem eos veritatis participatio. Judicum, v, 31: Qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. Joan. XIII, 31 : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo." Turba ergo quae stabat et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est. "

Hic ponit de voce audita disceptationem.

Habet autem duas partes : quarum una quae intelligere non potuit, sed tantum sonum audivit, dicebat tonitruum esse.

Et hoc est quod dicit: " Turba autem quae stabat, " coram Domino, " et audierat " sonum sine syllabarum distinctione, " dicebat tonitruum esse fa-

ctum : " tamen hoc dicebant factum esse propter Dominum. I Regum, II, 10 : Dominum formidabunt adversarii ejus, et super ipsos in caelis tonabit. Item, ibidem, VII, 10 : Intonuit Dominus fragore magno super eos. Apocal. viii, 5 : Facta sunt tonitrua, et voces.

" Alii autem dicebant : " qui voces articulatas intellexerunt : et illi plusquam alii ad intellectum caelestium dispositi sunt : " Angelus ei locutus est. " Angeli enim semper ad ministerium se exhibuerunt Christo : et loquebantur praecipue in agonia passionis pro eo. Luc. xxii, 43 : Apparuit Angelus de caelo, confortans eum. Matth. XXVI, 53 : An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum.

" Respondit Jesus, et dixit : Non propter me haec vox venit, sed propter vos.

Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. "

Hic tangitur explanatio intentionis vocis.

Et habet duas partes. Ponit autem explanationem, et de explanatione subortam solvit dubitationem.

In prima dicit quatuor : in quorum primo dicit vocantis de caelo intentionem : in secundo, ostendit intentionis illius per effectum significationem : in tertio, innuit per quid ad effectum perducit intentionem: in quarto, Evangelista omnium illorum explanationem dicit.

De primo dicit: " Non propter me, " qui testimonio nun indigeo, " venit haec vox, " de caelo testificans, " sed propter vos, " qui indigetis testimonio : ut sciatis quod non sunt fabulae quae dico, sed veritas. II Petri, I, 16 et 17 : Non doctas fabulas secuti, nolam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtu-tem et praesentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis. Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: ipsum audite.

" Nunc judicium est, etc. "

Ostendit in quo propter eos facta est vox ista, quia pro eis.

" Nunc, " isto tempore passionis, " judicium est mundi, " non condemnationis, sed discretionis. Quia discernebat inter potestatem tenebrarum, et potestatem lucis : et pro mundo, liberando a potestate tenebrarum, judicabitur. Joan. XIV,30 : Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Psal. xxxiv, 1 et 2 : Judica, Domine, nocentes me : expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, etc.

" Nunc, " hoc tempore passionis, " princeps hujus mundi, " hoc est, diabolus, qui isti mundo (qui in mundanis hominibus consistit) principatur, " ejicietur foras. " Ezechiel. XXIX, 4 : Extraham te de medio fluminum tuorum. Hoc dicit de diabolo quem Christus extraxit virtute suae passionis de cordibus fluidorum inconstantium et mortalium hominum. Job, xl, 20 : An extrahere poteris leviathan hamo, aut armilla perforabis maxillam ejus ? Hamo enim deitatis (quem gluttire voluit in passione diabolus, dum manum extendit in eum in quo nihil juris habuit) extraxit de possessione eorum quos ante habuit: et armilla ornamenti dexterae Dei Patris (quae ipsa et quoddam ornamentum est ejus passionis) perforavit maxillam diabolicae potestatis, et inde traxit ex faucibus ejus quos ante quieto jure possedit. Job, XXVI, 13 : Obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. Luc. XI, 22 et 23 : Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet

in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet .

" Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.

Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus. "

Tangit modum per quem adimplebitur, dicens : " Et ego si exaltatus fuero a terra, " in cruce : ut modus mortis significet exaltationem redemptionis. Joan. III, 14 et 15 : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Isaiae, LII, 13 : Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. Numquam enim adeo sublimis apparuit virtus ejus, sicut quando in cruce exaltatus fuit : quando caelum et terra et totus mundus clamaverunt virtutem ejus eximiam. Psal. xx, 14 : Exaltare, Domine, in virtute tua : cantabimus et psallemus virtutes tuas. Cantic. VII, 8 : Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus.

" Omnia traham ad meipsum " per fidei devotionem quam excitabo in cordibus Gentilium per verbi praedicationem, et per signorum virtutem.

Dicit autem : " Omnia, " quia etiam Gentiles qui ante non trahebantur ad se traxit. Ad Roman. III, 30 : Unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Cantic. I, 3 :. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Osee, XI, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Joan. VI, 44 : Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum.

" Hoc autem dicebat, etc. "

Interpretatur Evangelista omnium quae dicebat intentionem.

" Signans qua morte esset moriturus, " quia morte exaltationis per crucem : ut morte significaret, qualiter propter humilitatem crucis esset exaltandus, ut exaltaret suos. Ad Philip. ii, 9 : Propter quod et Deus exaltavit illum, etc.

" Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum : et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis? ".

Hic ponitur, suborta dubitatione, disceptatio cum sua explanatione.

Habet autem duas partes, scilicet, de suborta dubitatione, et ejusdem solutione.

In suborta dubitatione dicit duo : legis in contrarium allegationem, et de quo intelligatur quod dixit, inquisitionem.

Dicit ergo : " Nos audivimus ex lege, etc. " Lex enim hic non decalogus, nec quinque libri Moysi vocantur : sed totum Vetus Testamentum, in quo libri Prophetarum continentur. Isa. IX, 7 : Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Daniel. VII, 14 : Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Et haec dicta sunt de divinitate Christi quae finem non habet. Luc. I, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus.

" Et quomodo tu dicis, "

Hoc est, dicendo intelligis : " Oportet exaltari Filium hominis, " in quo nos non nisi unam intelligimus naturam : et

ideo nescimus quomodo maneat in aeternum, et quomodo sit in cruce exaltatus moriturus. Exaltatio in cruce facit victoriam super mundi principem : sicut dicitur, Exod. XVII, 11 : Cum levaret Moyses manus, vincebat Israel: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. lsa. lxv, 2 : Expandi manus meas Iota die ad populum incredulum.

" Quis est iste Filius hominis ? "

Hoc est, cujus naturae est, qui et exaltari poterit moriens, et manere in aeternum? Non enim secundum unam naturam haec competunt ei : tamen hoc signatum est, ad Hebr, XI, 21, ubi Jacob adorabat fastigium virgae Joseph, signans futurum esse aliquando pendere Deum, ab omnibus adorandum in virgae fastigio, hoc est, in crucis cacumine. Habacuc, III, 4 et a : Cornua in manibus ejus. Hypallage, hoc est, manus ejus in cornibus crucis : ibi abscondita est fortitudo ejus. Ante faciem ejus ibit mors, fugata passione crucis : et egredietur diabolus ante pedes ejus, fugatus etiam virtute crucis.

" Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant: et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat.

Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. "

Solutio est dubitationis.

Dicit autem tria, scilicet, ad modicum lucis comprehensionem, ad perfectum comprehensionis invitationem, et invitationis rationem.

Dicit ergo eis : " Adhuc modicum. " Chrysostomus dicit, hoc est, ad modicum tempus, " lumen, " hoc est, ego qui sum lumen, " in vobis est, " quia post quinque dies recedam a vobis.

Augustinus autem exponit sic: " Adhuc, " dum estis incipientes, " modicum lumen, " hoc est, imperfectum fidei lumen, " in vobis est, " quia me non putatis nisi in una natura subsistere, cum ego subsistam in duabus naturis. Et haec est modica fides. Apocal. iii, 8 : Modicam habes virtutem. Matth, XIV, 3 : Modicae fidei, quare dubitasti ?

" Ambulate, " hoc est, proficite in virtute, fide et sanctitatis illuminatione, " dum lucem, " me scilicet praesentem, " habetis. " Vel, in praesenti vita dum in fide proficere potestis. Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem. Diversimode enim in luce proficitur. I ad Corinth. xv, 41 : Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum : stella enim a stella differt in claritate. Cantic. VI, 9 : Progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata.

" Ut vos tenebrae " infidelitatis, vel mortis per cor obstinatum, " non comprehendant. " Job, XXIX, 2 : Splendebat lucerna ejus super caput meum : et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Jerem. XIII, 16 : Date Domino Deo vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos. Psal. LIV, 6 : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae : vel infidelitatis secundum Augustinum, vel mortis secundum Chrysostomum. Thren. III, 2 : Me minavit et adduxit in tenebras, et non lucem.

" Et qui ambulat, etc. "

Ecce damnum quod incurrit qui in luce non proficit: quia " qui ambulat, " vitae hujus passibus, " in tenebris " ignorantiae et caecitatis, " nescit quo vadat, " quia nescit ubi cadit, faciendo et non cognoscendo. Job, iii, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit

eum Deus tenebris. Joan. XI, 10 : Qui ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. Et ideo,

" Dum lucem habetis, etc "

" Dum lucem habetis " praesentem in concepta fide, " credite, " hoc est credendo proficite, " in lucem, " ut tendatis in fidei perfectam illuminationem. Ad Roman. xiii, 12 et 13 : Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus. II Petri, I, 19 : Cui benefacitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris." Ut filii lucis sitis, " a Patre luminum in formam lucis formati et generati. Ad Ephes. v, 8 : Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lacis ambulate. Isaiae, lx, 1 : Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, Isa. ii, 5 : Ambulemus in lumine Domini.

" Haec locutus est Jesus : et abiit, et abscondit se ab eis. "

Hic typo facti ostendit esse quod docuit.

Dicit ergo : " Haec, " ad illuminationem gentium, a locutus est Jesus, " qui est lux vera illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum . " Et abiit, " recedendo a Judaeis persecutoribus suis, " et abscondit se ab eis, " faciem cognitionis ejus eis subducendo. Quod excaecationem eorum signabat, et transitum fidei a Judaeis ad Gentes. Deuter. XXXII, 20 : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum. Ad Roman. XI, 25 et 26 : Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Isa. lvii, 17 : Abs-''

condi faciem meam a te, et indignatus sum. Joan. viii, 59 : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.

" Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum.

Ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? "

Hic tangit inexcusabilitatem non credentium, qui se sanctificationi sanguinis non praeparaverunt.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima ostendit infidelitatis eo1rum excaecationem : in secunda, ostendit eorumdem in judicio inexcusabilitatem, ibi, v. 44 : " Jesus autem clamavit et dixit, etc. "

Adhuc autem, prima dividitur in tres partes : in quarum prima dicit quod caecitas infidelitatis eorum non curabatur per signorum quae Christus fecit magnitudinem : in secunda, ostendit ad hoc prophetiae congruitatem, ibi, v. 38 : " Ut sermo Isaiae prophetae impleretur. " In tertia, per culpam ipsorum ostendit ad credendum eorum impossibilitatem, ibi, v. 39 : a Propterea non poterant credere, etc. "

In prima parte dicit sic : " Cum, " Christus " tanta signa, " hoc est, tam magna signa, sicut fuit suscitatio Lazari, et alia quamplura, " fecisset, " propria virtute, " coram eis : " et haec signa erant innegabilia et incontradicibilia, " non " tamen " credebant in eum. " Et hoc praefiguratum fuit, Exod. IV, 1, ubi dixit Moyses ad eos missus : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus. Act. VII, 51: Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis.

" Ut sermo Isaiae prophetae impleretur, etc."

Hoc est secundum, ubi ostenditur ad hoc prophetiae congruitas. Deus enim qui simplici visione et non visionis causalitate videt, etiam mala quae futura sunt, isti Prophetae futura revelavit. Et sic ea sermo propheticus enuntiavit.

Et hoc est quod dixit: " Ut sermo, etc. " Ut aliquando notat causam finalem, sicut cum dico : Oro ut vitam aeternam promerear. Aliquando autem non notat causam finalem, sed tantum terminum ad quem opus absque intentione operantis terminatur : sicut cum dicitur : Iste vadit in aquam ut submergatur. Vel, iste dimittit stabulum apertum ut equus perdatur : quia sepe perditio equi sequitur ad apertionem stabuli, et submersio ad introitum in aquam : cum tamen nec intratur in aquam ut submergatur, nec stabulum apertum dimittitur propter hoc ut equus perdatur. Ita etiam hic, ut non notat causam, sed terminum : quia non propter hoc revelationem accepit Isaias ut non crederent, nec isti propter hoc non crediderunt ut Isaias verum diceret. Sed quia isti hoc non crediderunt, Deus praevidit simplici visione, et Isaiae veritatem revelavit : et isti non crediderunt. Et unum sine omni causalitate secutum est ad aliud. Et hoc est quod dixit Praepositivus in talibus, quod ut est terminale, non causale, vel consecutivum.

Sic ergo dicit: " Ut sermo, " quia hoc secutum est sermonem Isaiae, et sermonis veritas apparuit in isto : cum tamen sermo veritatem non trahat ab inspiratione divina qua hoc praevidit. Sed quia sermo dependebat ad futurum, ideo cum factum est in opere, veritas sermonis ostensa fuit. Et hoc est : " Ut sermo Isaiae prophetae impleretur, " secundum quod a futuro dependebat secundum enuntiationem factam, " quemdixit: Domine quis credidit auditui nostro ? " hoc est, ei quod a te audivimus, vel. ex parte tua auditum populo nuntiamus. Hoc enim Filius tuus dixit sermonibus nostris probatum. Abdiae, v. 1 : Auditum audivimus a Domino : et legatum ad gentes misit. Jerem, VII, 25 et 26 : Misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo, et mittens : et non audierunt me, neque inclinaverunt aurem suam.

" Et brachium Domini, " hoc est, Christus brachium fortitudinis Dei in prodigiis, et signis ostensum, " cui, " hoc est, quam paucis " revelatum est, " ex Judaeis? Ezechiel, III, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt aut dire me : omnis quippe domus Israel attrita fronte est et duro corde. De brachio dicit in Psalmo xcvii, 1 : Salvavit sibi dextera ejus, ei brachium sanctum ejus. Et, Psal. cxvii, 16 : Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me." Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :

Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.

Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.

Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.

Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. "

Hic incipit secundam.

Et dicit tria : in quorum primo tangit impotentiam eorum ad credendum : in secundo, auctoritatem laudat quam in-

ducit ad hoc probandum : tertio, a generalitate non credentium quosdam excipit qui in occulto crediderunt in Christum.

Dicit ergo : " Propterea non poterant credere, " scilicet in Christum.

Sed objicitur, quia si non poterant credere, non est eis imputandum. Et hoc non est verum.

Ad hoc dicendum, quod est non posse ex naturali impotentia, vel excaecationis violentia : et hoc non posse excusat a tolo : et hanc impotentiam isti non habuerunt. Est alia impotentia, quae est ex contrarii habitus dispositione : sicut ille qui contrariis principiis alicujus scientiae imbutus est, non potest credere veritatem scientiae illius : et haec impotentia est magis quam simplex ignorantia vituperabilis, et imputatur dupliciter, scilicet, quia non potest, et quia non credit. Et hanc isti habuerunt : quia ita erant imbuti erroribus carnalis sensus in lege, et traditionum suarum, quod principia veritatis erant eis incredibilia : et ideo veritatem recipere non potuerunt.

" Quia iterum dixit . Isaias ''" Nec impotentia credendi veritatem causabat dicti Isaiae, nec e converso, sicut supra dictum est, unum in opere secutum est ad aliud.

" Excaecavit oculos " cordis " eorum ", hoc est, excaecari permisit. Deus enim non excaecat ejiciendo aliquid ab oculis, sed lumen non immittendo : vel quando non est qui velit recipere, vel quando est qui obicem ponit lumini. Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, et nescierunt vias ejus.

" Et induravit cor eorum, " eo quod obicem ponentibus auditum suum non immisit. Sapient. II, 21 : Excaecavit illos malitia eorum. Jerem. VII, 28 : Haec estgens quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam.

" Et induravit cor eorum. " Eccli. III, 27 : Cor durum habebit male in novissimo. Exod. IV, 21 : Ego indurabo cor ejus,et non dimittet populum. Ad Roman. IX, 18 : Cui vult miseretur, et quem vult indurat. Nullum autem indurare vult nisi quia obicem ponit erroris, vel malae voluntatis.

Et hoc est: " Ne videant oculis " cordis veritatem, quos clausit error malae dispositionis. Proverb. xxx, 17 : Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit parium matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae ! Sic Judaei subsannaverunt Patrem Deum, et despexerunt filios matris Ecclesiae fideles : et ideo nigri daemones corvi suffoderunt eis oculos cordis, et filii aquilae, scilicet Romani, quorum signum est aquila, comederunt eos.

" Et intelligant corde, " quia corde debuerunt videre principia, et ex illis intelligere dictorum Christi veritatem. Omnis enim veritas enuntiata, suis cognoscitur principiis, sicut diximus. Ad Roman. I, 21 et 22 : Obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Eccli. xxv, 24 : Obcaecat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit in medio proximorum . Ad Ephes, IV, 18 : Tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a via Dei, per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum." Ut convertantur, " compuncti corde de errore suo. Jerem. v, 3 : Renuerunt accipere disciplinam, induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Jerem. viii, 4 et 5 : Numquid qui cadit non resurget ? et qui aversus est

non revertetur ? Quare ergo aversus est populus meus aversione contentiosa ? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.

" Et sanem eos, " in intellectu et affectu per veritatem et virtutem. Jerem. x, 19 : Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea. Ego autem dixi : Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam. Jerem. xxx, 12 : Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua.

" Haec dixit Isaias, etc. "

Commendatio est inductae de Isaia auctoritatis. Non enim quocumque tempore dixit verba istius auctoritatis, sed quando vidit Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum . ''In quo notatur excaecationis istius judicium.

Dicitur autem ibidem, in eadem visione, quod templum est impletum fumo, et commota sunt superliminaria templi a voce clamantis . In quo significatur templi et sacerdotii et sacrificiorum Judaeorum abjectio. Quaerit autem hic propheta dicens : Usquequo, Domine ? et respondet Dominus : Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta . In quo pro peccato quod commiserunt contra Dominum notatur Romanorum captivitas.

In eadem etiam visione clamabant Seraphim stantia super solium : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum : plena est omnis terra gloria ejus . In quo notatur de universa terra Gentium vocatio ad fidem Domini. Et hanc revelationem recepit Isaias cum visione gloriae Domini : et ideo magis est authentica quam alia.

Et hoc est quod dixit : " Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, " hoc est, apparentem Dominum in gloria judicii, omnia ista decernenlem : " et quan- .

do locutus est de eo " Isaias vel Dominus, hoc est, quando locutus est ad litteram de hoc facto excaecationis, et obstinationis Judaeorum.

" Verumtamen ex principibus multi crediderunt in eum, etc. "

" Multi ex principibus, " sicut Nicodemus, Gamaliel, Joseph ab Arimathaea, et alii quamplures : sicut dicitur, Joan.

III, 1 et VII, 32 : et, Matth. XXVII, 57, de Joseph ab Arimathaea.

" Sed propter Pharisaeos non confitebantur. " Hic exprimit Pharisaeos et non pontifices : quia Pharisaei propter zelum suae religionis Christo magis fuerunt infesti.

" Non confitebantur, ut e synagoga, " tamquam excommunicati, " non ejicerentur. " Joan. IX, 22 : Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. Hoc tamen fuit timoris humani, qui abjiciendus fuerat. Marc. VIII, 38 : Qui me confessus fuerit et verba mea, in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur cum, cum venerit in gloria Patris sui cum Angelis sanctis. Luc. XII, 8 : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei, etc. Qui autem me negaverit coram hominibus, etc.

Hujusmodi autem imperfectionis subinfert causam, dicens :

" Dilexerunt enim gloriam hominum, etc. "

Gloriam quam dant homines in dignitatibus, et honoribus, et laudibus humanis. Joan. v, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis? Ad Galat. I, 10 : Si adhuc ho-

millibus placerem, Christi servus non essem. Psal. LII, 6 : Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos,

" Magis quam gloriam Dei. " Soli enim Deo debetur gloria. I ad Timoth.I, 17 : Soli Deo honor et gloria. Isa. xlii, 8 : Gloriam meam alteri non dabo. Item, dixit Paulus ad Galatas, VI, 14 : Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi.

" Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.

Et qui videt me, videt eum qui misit me. "

Hic ostendit non credentium Christo inexcusabilitalem.

Et ista pars habet duas partes : in quarum prima auctoritatem sui confirmat et conformat sermonis : in secunda autem ostendit, quod ille sermo inevitabiliter convincit non credentes de judicio condemnationis, ibi, v. 47 : " Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, etc. "

Adhuc autem, in prima harum dicit tria : in quorum primo fidei in ipsum confirmatur auctoritas : in secundo, fidei certitudo : in tertio autem, fidei veritas.

Dicit ergo : " Jesus autem clamavit, et dixit. " Intensionem devotionis notat vis clamoris. Psal. lxviii, 4 : Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae.

" Qui credit in me, " tendens per fidem in me, " non credit in me " privatum, et a Patre separatum : quia Patet in me manens, facit opera ex quibus credit : " sed in eum qui me misit, " scilicet Patrem : quia ab illo habeo virtutem et substantiam operum propter quae credit. Et sic sua prima est auctoritas, propter quam credit. Joan. XIV, 1 : Creditis in Deum, et in me credite. Sic enim fidelis reducit fideles ad Patrem. Et quia unus est in alio, Pater in Filio, sicut lux in splendore, ideo dicitur, Joan. III, 36 : Qui incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Et hoc ideo est, quia ille etiam incredulus est Patri, qui in virtute sapientiae Filii demonstraur.

" Et qui videt me, videt eum qui misit me."

Visio autem haec, rationis est reflexae ad visum corporeum, quo miracula et opera ejus videbantur : quia operibus visis, cognoscebatur virtus a qua opera processerunt. Virtute autem cognita, cognoscebatur deitas cujus erat virtus, sicut per digiti demonstrationem. Et hoc est quod dicitur, Joan.XIV, 9 et 10 : Qui videt me, videt et Putrem. Non creditis quid ego in Patre, et Pater in me est ? Demonstratio enim Patris est Filius. Et ideo, Luc. XI, 20, digitus Dei dicitur : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei: hoc est, in demonstratione deitatis Patris. Sed forte Judaei dicunt, quod demonstratam tantam deitatis lucem videre non poterant. Sed ad hoc respondet Beatus Augustinus : " Si quis alii digito solem demonstraverit, et ille solem non viderit, culpet potius oculi sui lippiditatem quam digiti demonstrationem. "

" Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat. "

Ostendit hic dictorum suorum et fidei veritatem : et quia luminosa sunt dicta, m iraculis tamquam luce plenae manifestationis demonstrata.

Et ideo dicit : " Ego " sum " lux " illuminans ad fidei veritatem omnem hominem venientem in hunc mundum .''

"In mundum veni. " Est autem lux manifestativa veritatis, dissolutiva algoris, causativa vitae spiritualis, adductiva refloritionis.

De primo horum dicitur, Joan. I, 9 : Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. De secundo, Job, xxxviii, 24 : Indica mihi per quam viam spargitur lux, dividitur status super terram ? De tertio, ad Ephes: V, 14 : Exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus, hoc est, ad vitae lumen praebe te quod vivificabit ad vitam aeternam. Et hoc est quod dicit Glossa : " De alio non dicitur : Lux venit in mundum, nisi de eo qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. "

" Ut omnis qui credit in me, " lucem quae vehit in mundum, " in tenebris " dubietatis, et ignorantiae, et infidelitatis, " non maneat. " Joan. viii, i 2 : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Item, Joan, I, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

" Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum : non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.

Qui spernit . me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.

Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.

Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. "

Hic tangit qualiter offendens ipsum, qui tantae est auctoritatis, et veritatis, in judicio est inexcusabilis.

Et habet duas partes. In prima ostendit quod ipse talem in judicio non judicabit. Sed ne putetur pertransire judicium, ostendit quis judicabit eum, ibi, v. 48 : " Qui spernit me, etc. "

In primo duo dicit, scilicet, quod non judicat, et propter quod non judicat eum.

Dicit ergo : " Et si quis audierit verba mea, " probata per Scripturas, et miracula, c et non custodierit ea, " per fidei devotionem, et testimonium operum. Jacobi, I, 23 : Estote factores verbi, et non auditores tantum, etc. Psal. CX, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum.

" Ego non judico eum, " judicio condemnationis nunc. Joan, III,17 : Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. In futuro autem judicabit eum, quia de illo judicio dicitur, Joan. v, 22 : Neque Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio, etc.