TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
Nunc autem de sono primum, et postea de auditu dicemus. Primum est sciendum quod sonus dupliciter dicitur, potentia, scilicet et actu. Potentia quidem secundum quod dicimus quaedam non habere sonum, eo quod impossibilia sunt sonare, vel eo quod non faciunt sonum nisi valde debilem, sicut spongia, et pili, et lanae, et hujusmodi. Quaedam autem dicimus habere sonum, non quod actu sonent, sed quoniam sunt potentia sonum facere, sicut aes, aurum, et argentum, et quaecumque sunt plana et lenia et solida, non quod sonent secundum actum, sed quia possunt sonos facere, qui sunt in medio aere et auditu. Causa autem generalis quare quaedam non sonant, est quia sunt mollia aerem apud se retinentia, potius quam expellentia, sicut spongia quae quasi imbibendo aerem retinet ipsum, et non expellit. Similiter faciunt pili et lana, quia rara sunt et discontinua : et ideo infra se recipientia acrem, non sinunt ipsum expelli : propter quod talia insonabilia sunt. Mollia autem continua male sonant, eo quod non expellunt fortiter : et hoc ideo quia ictui cedunt citius quam expellant aerem : et ideo haec non multum sonant, nisi aliquis vehementer percutiat. Solida autem plana multum aerem habentia, fortiter sonant : quia ex hoc quod solida, non cedunt, et fortiter percutiuntur : ex hoc autem quod sunt plana et lenia aequalium superficierum, undique simul aerem a se expellunt : et ex hoc quod multum habent aerem, magnam ministrant sono materiam in qua generetur. Et inde est, quod aeramenta prae omnibus corporibus sonora sunt, et praecipue aurum et argentum et cuprum : haec enim commixta sunt melius caeteris metallis, ex subtili aqueo,et subtili terreo : et terreum eorum est sulphur, cui ablata est ventositas : subtilitas autem miscibilium fieri non potuit sine multo admixto aereo : quoniam, sicut in fine tertii Meteororum dictum est, haec ex vaporibus miscentur : vapor autem omnis multum habet aeris : et ista sonora sunt vehementer, et diu retinent sonum, eo quod aere plena sunt, quae trementia ex ictu forti continue a
se expellunt. Et non ita sonant stannum et plumbum, eo quod magis aquae habeant : et ideo quasi suffocatum extinctum habent sonum : propter quod campanas et organa facientes, acumen soni, quod ex cupro est, temperant et gravant admiscentes stannum proportionatum. Ferrum autem quasi medium est, quia ex eo quod multum habet de terrestri scabroso et impuro, obumbratum habet sonum : ex hoc autem quod siccine est stanno et plumbo, acutius his sonat. Lapidum etiam quicumque melius commixti et solidiores sunt, melius sonant. Similiter autem et ligna quaecumque magis aerea sunt et sicciora et solidiora, magis sonant : et quaecumque his contraria sunt, tanto etiam minus sonant. Cujus signum est lignum fagmeum quod aereum est, et ideo multum cremabile et solidum est : et sonat fortiter et magis quam buxus, eo quod buxus magis terrestris est. Abies autem licet sit aereae naturae multum, tamen quia solida non est, non ita sonat sicut fagus : et quando fagmeum lignum et latum et longum, et fiunt in eo foramina multa ex transverso, et superficies ejus bene plana desuper percutitur, sonat ad maximam distantiam sicut campana. His enim Graeci pro campanis utuntur.
Fit autem sonus secundum actum, quando est alicujus venerationis ad aliquid percussum, et in aliquo in quo sonus generetur : nihil enim facit sonum nisi percussio. Et ideo impossibile est uno solo existente fieri sonum : alterum enim verberans active faciens sonum, et alterum est quod verberatur : et haec duo ad minus exiguntur in omni sono. Frequenter autem oportet, quod aliquid tangatur : et cum ictu vehementi aliquid tetigerit, sonus secundum actum fit. Et ideo sonus nunquam fit sine locali motu. Causa ejus est, quia sonum est esse in continuo fieri : et cum generans ipsum sit motus violentus, qui est ictus percutientis solidum, planum, oportet quod aliquid generantis ipsum semper in ipso remaneat : quia aliter non fieret continue sonus. Qualiter autem movens violenter fit cum motu violento, diximus et in fine octavi Physicorum, et in libro de Coelo et Mundo. Sicut autem diximus, non quorumlibet contingentium ictus facit sonum : quia pilorum et acutorum, aut non est sonus, aut debilis. Sed potius quaecumque sunt solida plana, sonant, sicut jam dictum est. Concava autem aerem expulsum continent, et exire non permittunt, et ideo tumultuans aer intus in eis retentus horribiliter sonat, eo quod impotens sit exire. Hujus autem et alia causa: concavum enim percussum plures facit ictus : percussum enim in uno latere, propter continuitatem tremit in alio latere, et ibi etiam percutit : et ille tremitus diu tenet sonum. Et hujus signum est, quia si percutiat concavum aliquid latum, quod multas simul partes tangit circuli concavi, sive in convexo, sive in concavo, illud aufert motum partium : eo quod simul percutit et tenet ne tremat : et hoc minorem facit sonum quam tangens ipsum in una parte tantum : et ideo baculi campanarum praecipiuntur bene rotundi fieri inferius, ubi tangunt campanas. Hujus etiam signum est, quia si aliquis manu teneat campanam quando percutitur, quasi extinguitur sonus, eo quod impediuntur partes circumferentiae a motu tremitus, et forte frangitur campana quando sic tenetur, eo quod partes non possunt habere liberam cessionem et motum per fremitum, quem impedit tenens campanam. Istae igitur sunt conditiones sonantium et non sonantium.