In evangelium secundum joannem

 Prologus in quo laudatur evangelista.

 Prologi s. hieronymi in evangelium secundum joannem explanatio.

 Caput i.

 In caput i joannis

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : et interrogaverunt eum. eccli. xiii, 14 : ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis, etc.

 Et hoc est quod sequitur:

 Caput ii.

 In caput ii joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Caput iii.

 In caput iii joannis

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 Caput iv.

 In caput vi joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Caput v.

 In caput v joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Caput vi.

 In caput vi joannis

 Et hoc est quod sequitur ex verbis evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 Caput vii.

 In caput vii joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Caput viii.

 In caput viii joannis

  et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Caput ix.

 In caput ix joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Caput x.

 In caput x joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Caput xi.

 In caput xl joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Caput xii.

 In caput xii joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Caput xiii.

 In caput xiii joannis

 Et hoc est quod sequitur:

 Caput xiv.

 In caput xiv joannis

 Caput xv.

 In caput xv joannis

 Caput xvi.

 In caput xvi joannis

 Caput xvii.

 In caput xvii joannis

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 Caput xviii.

 In caput xviii joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Caput xix.

 In caput xix joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Caput xx.

 In caput xx joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Caput xxi.

 In caput xxi joannis

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Non enim veni, " in hoc adventu, " ut judicem mundum, sed ut " in isto adventu per gratiam redemptionis, " salvificem mundum. " Ideo dicitur, 1 ad Corinth. IV, 5: Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. I ad Timoth. II, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

" Quis spernit me, etc. "

" Qui spernit me, " in me, vel in meis. Ad Hebr. x, 28 et 29 : Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et spiritui gratiae contumetiam fecerit? I Regum, II, 30 : Qui contemnunt me, erunt ignobiles.

" Et non accipit verba mea, etc." Ostenditur in quo spernitur, quia verba sua non accipiunt. Act. VII, 57 : Continuerunt aures suas. Jerem. VII, 24 : Et non audierunt, etc. Ad Hebr. XII, 19 : Excusaverunt se, ne eis fieret verbum. Quidam ergo continent aures per non audiendi voluntatem : sicut probant tres inductae auctoritates. Quidam autem habent ad sermonem displicentiam, propterea quia vitio contrario habent infectam animalitatem. Eccli. XXI, 18 : Audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post tergum suum. Quidam autem non curant, quia reputant simplex. III Regum, XIV, 9 : Me projecisti post corpus tuum. Quidam autem contemnunt propter superbiam et fastum saeculi. I Regum, xv, 26 : Projecisti sermonem Domini, et projiciet te Domitius ne sis rex super Israel.

Hic ergo talis " habet qui judicet eum, " non quidem ut judex sapientiam dictando, sed sicut adversarius accusationem contra eum proponendo et probando.

" Sermo enim quem locutus sum, etc. "

Sermo in quo omnibus doctrinam fidei et vitae ostendi, " ille judicabit eum, " non nunc in primo adventu, sed " in novissimo die, " vel vitae suae, quando judicium fiet de anima : vel " in novissimo die " mundi, quando judicium fiet de mundo. Daniel. VII, 10 : Libri aperti sunt. Apocal, xx, 12 : Et vidi mortuos, magnos et pusillos ;...et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris. Zachar. v, 1 et 3. Ecce volumen volans :... quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, etc.

Hujus autem ostendit causam cum dicit :

" Quia ego a meipso non sum locutus, etc. "

. " Quia ego a meipso, " privatus a Patre, " non loculus sum. " Joan.VII, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me, scilicet Patris. Ideo, Matth. x, 20, et de aliis qui suam proponunt doctrinam dicit : Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.

" Sed qui misit me Pater. " Joan. XIV, 10 : Pater in me manens,ipse facit opera. Luc. xii, 12 : Spiritus sanctus docebit vos in ipsa hora, quid oporteat vos dicere . " Ipse mihi mandatum dedit quid dicam " in meipso, in corde sermonem formando, " et quid loquar " ad alios, sermonem proponendo. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.

" Et scio quia mandatum ejus, etc. "

" Et scio, " per natam a Patre scientiam, quia ego ipse sum genitus a sapientia ingenita : unde per indivisam ab eo scientiam scio " quia mandatum ejus, " quod mihi venienti in mundum injunxit, " est vita aeterna, " hoc est, causa vitae aeternae in redemptis. Ezechiel. xx, 11 : Dedi eis praecepta, quae faciens homo vivet in eis. Unde, Ezechiel. xviii, 9, de servante mandata dicitur : Vita vivet, et non morietur. Matth. XIX, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Psal. xxxiii, 13 : Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos ?

" Quae ergo ego loquor, etc. "

Conclusio est ex omnibus praedictis. " Quae ergo ego loquor, " docens in mundo, " sicut dixit mihi Pater, " qui sum Verbum ejus, " sic loquor. " Ad Hebr. 1, 2 : Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.