Theophylactus. Post baptismum christus tentatur, innuens nobis quod postquam erimus baptizati, tentationes imminent nobis; unde dicitur iesus autem plenus spiritu sancto regressus est a iordane. Cyrillus. Dudum dixit deus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod sunt caro; ubi vero regeneratione per aquam et spiritum ditati sumus, facti sumus divinae naturae participes per spiritus sancti participationem.
Primogenitus autem in multis fratribus, primus recepit spiritum, qui et spiritus dator est, ut etiam ad nos per ipsum perveniat gratia spiritus sancti.
Origenes in Lucam. Quando igitur legis iesum plenum spiritu sancto, et in actibus scribitur de apostolis, quod repleti fuerint spiritu sancto, vide ne aequales putes esse apostolos salvatori: quomodo enim si volueris dicere, haec vasa plena sunt vino vel oleo, non statim dices, quod aequali mensura sunt plena; sic et iesus et Paulus pleni erant spiritu sancto; sed vas Pauli multo minus erat quam iesu, et tamen erat secundum mensuram suam utrumque repletum. Accepto itaque baptismo, salvator plenus spiritu sancto, qui super eum in specie columbae de caelis venerat, ducebatur a spiritu: quia quotquot spiritu dei ducuntur, hi filii dei sunt; iste autem supra omnes proprie filius dei est.
Beda. Ne cui autem veniret in dubium a quo spiritu ductum sive expulsum, alii evangelistae dicerent in desertum, consulte Lucas demum intulit et agebatur in desertum a spiritu quadraginta diebus: ne quid contra eum valuisse spiritus putaretur immundus, qui plenus spiritu sancto quaecumque volebat, agebat. Graecus.
Si vero nos arbitrio proprio nostram vitam disponimus, quomodo ipse trahebatur invitus? quod ergo dicitur agebatur spiritu, huiusmodi habet intellectum: sponte spiritualem duxit conversationem, ut locum exhiberet tentanti. Basilius.
Non enim verbo provocans inimicum, sed opere incitans quaerit desertum: delectatur enim diabolus in deserto, non patitur esse in urbibus, contristat ipsum concordia civium.
Ambrosius. Agebatur igitur consilio in desertum, ut diabolum provocaret: nam nisi ille certasset, non mihi iste vicisset: mysterio, ut illum Adam de exilio liberaret qui de Paradiso in desertum eiectus est; exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere, et tunc magis esse cavendum ne mysterii gratiam deserat mentis infirmitas; unde sequitur et tentabatur a diabolo. Cyrillus.
Ecce factus est in athletis iubens agones deus in his, qui coronat sanctorum vertices.
Gregorius Moral.. Hostis tamen noster mentem mediatoris dei et hominum tentatione quassare non valuit: sic enim dignatus est tentationes exterius suscipere, ut tamen eius mens interius divinitati inhaerens inconcussa permaneret.
Origenes in Lucam. Tentatur autem iesus a diabolo quadraginta diebus; et quae fuerint tentamenta nescimus; quae ideo forsitan praetermissa sunt, quia maiora erant quam ut litteris traderentur.
Basilius. Vel dominus per quadragenam intentatus mansit; noverat enim diabolus quod ieiunabat et non famescebat; et ideo non audebat accedere; unde sequitur et nihil manducavit in diebus illis: ieiunavit siquidem, ostendens quod illi qui se vult ad pugnas tentationum accingere, sobrietas est necessaria.
Ambrosius in Lucam.
Tria igitur sunt quae ad usum proficiunt salutis humanae: sacramentum, desertum et ieiunium. Nemo nisi qui legitime certaverit, coronatur; nemo autem ad certamen virtutis admittitur, nisi prius ab omnibus ablutus maculis delictorum, gratiae caelestis munere consecretur. Gregorius Nazianzenus.
Quadraginta siquidem diebus ieiunavit nihil manducans: erat enim deus: nos autem ieiunium possibilitati proportionamus, licet zelus aliquibus progredi suadeat ultra posse. Basilius. Sed tamen non sic utendum est carne ut per egestatem alimenti naturalis vigor eius solvatur; neque ut ad ultimum torporem intellectus urgeatur per dissolutionis excessum. Unde dominus noster semel hoc peregit, sed per totum consequens tempus ordine debito gubernavit corpus; et similiter Moyses et elias.
Chrysostomus. Valde autem prudenter factum est quod in ieiunando eorum non excessit numerum; ne scilicet putaretur apparenter venisse, non autem recepisse veram carnem, aut praeter humanam esse naturam. Ambrosius. Quadraginta autem dierum mysticum numerum recognoscis: tot enim diebus aquas abyssi effusas esse meministi, et tot ieiunio dierum sanctificato refusam caeli serenioris ostendit clementiam, tot ieiunio dierum Moyses perceptionem legis emeruit, tot annos in eremo constituti patres panem Angelorum consecuti sunt. Augustinus de cons.
Evang.. Numerus autem iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis christi adversus diabolum dimicamus. Hic enim numerus temporalem vitam significat: tempora enim annorum quadripartitis vicibus currunt: quadraginta autem quater habent decem: porro ipsa decem ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummantur; quod declarat quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humiliationem animae, consecravit et lex et prophetae per Moysen, et eliam, et evangelium per ipsius domini ieiunium. Basilius. Verum quia non esurire supra hominem est, assumpsit dominus passionem famis, indicans eam non esse peccatum, et concessit cum voluit naturae humanae quae sua sunt pati et agere; unde sequitur et consummatis illis esuriit, non coactus ad necessitatem quae praeest naturae, sed quasi provocans diabolum ad duellum: sentiens enim diabolus, quia ubi fames, ibi imbecillitas, aggreditur ad tentandum; et quasi tentationum excogitator, famem christo patienti suadebat lapidibus appetitum sedare; unde sequitur dixit autem illi diabolus: si filius dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. Ambrosius. Tria praecipue docemur tela esse diaboli, quibus ad convulnerandam mentem hominis consuevit armari: gulae unum, aliud iactantiae, tertium ambitionis. Inde ergo coepit unde iam vicit, scilicet Adam. Discamus igitur cavere gulam, cavere luxuriam, quia telum est diaboli. Sed quid sibi vult talis sermo: si filius dei es, nisi quia cognoverat dei filius esse venturum, sed venisse per hanc infirmitatem corporis non putabat? aliud est explorantis, aliud tentantis: ideo profitetur se credere, et homini conatur illudere. Origenes in Lucam. Rogato autem patre a filio panem, nec dante lapidem pro pane, iste quasi adversarius et fallax, pro pane dabat lapidem. Basilius. Suadebat quidem lapidibus appetitum sedare; hoc est, permutare desiderium ab alimento naturali ad existentia praeter naturam. Origenes.
Puto etiam quod usque hodie lapidem diabolus ostendit, ut hortetur singulos ad loquendum: dic ut lapis iste panis fiat. Si videris haereticos dogmatum suorum mendacium pro pane comedere, scito lapidem eorum esse sermonem, quem monstrat eis diabolus.
Basilius. Dissipator autem tentationum christus non repellit a natura famem; unde sequitur et respondit ad illum iesus: scriptum est, quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo dei. Theophylactus.
Quasi dicat: non solis panibus humana natura sustentatur; immo sufficit verbum dei ad nutriendum universam naturam humanam. Taliter pastus est Israeliticus populus, colligens annis quadraginta manna, et gaudens volatilium praeda. Divino consilio elias convivas habuit corvos; eliseus herbis agrestibus socios nutrivit. Cyrillus. Vel aliter. Terrenis cibis terrenum nostrum alitur corpus; anima vero rationalis divino verbo vigoratur ad bonam habitudinem spiritus: non enim naturam incorpoream corpus alit. Gregorius Nyssenus. Unde non alitur virtus pane, nec per carnes bene se habet anima et pinguescit: aliis epulis vita sublimis educatur et crescit: nutrimentum boni castitas, panis sapientia, pulmentum iustitia, potus impassibilis status, delectatio bene sapere. Ambrosius. Vides igitur quo genere utatur armorum, quo hominem a spiritualis nequitiae incursione defendat adversum incitamenta gulae: non enim quasi deus utitur potestate: quid enim mihi proderat? sed quasi homo commune sibi accepit auxilium, ut divino pabulo lectionis intentus famem corporis negligat, alimentum verbi acquirat: non enim potest qui verbum sequitur, panem desiderare terrenum: humanis enim divina praestare non dubium est. Simul cum dicit non in solo pane vivit homo, ostendit hominem esse tentatum, hoc est susceptionem nostram, non suam divinitatem.