Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Sermo VII . De lectione Exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Num. 1.— Quae advertenda de apparitione in rubo. 0063 Cum divina lectio legeretur, magnum miraculum, quod Moysen famulum Dei intentissimum fecerat, etiam nos corde exspectavimus; quia intenti etiam ipsi facti sumus, quomodo in rubo apparebat ignis, et rubus non cremabatur. Deinde advertimus sacram Scripturam prius dixisse, quod angelus Domini apparuerit Moysi in rubo (Act. VII, 30) . Deinde Moyses non jam quasi cum angelo, sed tanquam cum Domino loquebatur. Tertio advertimus, quod cum Moyses nomen Dei quaereret, ut haberet quid diceret filiis Israel, interrogantibus quod nomen Dei esset, qui illum ad eos misisset, respondit: Ego sum qui sum. Neque hoc transeunter, sed repetitione commendans adjecit: Dices itaque filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Postremo jam enuntiato nomine suo, adhuc adjunxit: Haec dices eis: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob misit me ad vos. Et hoc mihi nomen est in aeternum (Exod. III) . De his, quod Dominus donat, audite. Magna quidem sunt, tanquam involucra mysteriorum Dei: quae si congruenter et sufficienter conemur evolvere, nec vires, nec tempus sufficient.
2. Rubus flamma inhaerente non crematus quid significat. Quod ergo breviter possumus dicere, non frustra, non inaniter, non sine alicujus significatione secreti, in rubo flamma erat, et rubus non cremabatur. Rubus enim spinarum est quoddam genus: nec in laude aliqua poni potuit, quod peccatori terra produxit. Nam primitus peccanti homini dictum est, Terra spinas et tribulos pariet tibi (Gen. III, 18) . Neque idipsum quod rubus non cremabatur, id est flamma non comprehendebatur, bonum aliquid putare debemus. Si enim flamma significat aliquid boni, in qua angelus apparebat, vel Dominus; unde etiam cum venit Spiritus sanctus, visae sunt illis linguae divisae velut ignis (Act. II, 3) ; comprehendi debemus hoc igne, non autem propter duritiam non cremari. Rubus quem non cremabat, populus qui Deo reluctabatur. Spinosum igitur populum Judaeorum significabat rubus, quo Moyses mittebatur. Et ideo rubus non cremabatur, quia duritia Judaeorum, sicut dixi, legi Dei reluctabatur. Nam si ille populus spinis non significaretur, non ab eo spinis Christus coronaretur (Matth. XXVII, 29) .
3. Qui Moysi loquebatur, Christum fuisse, quorumdam opinio. Quod autem idem ipse, qui loquebatur Moysi, et angelus Domini et Dominus dicitur, magna quaestio est, nec temerarium debet habere affirmatorem, sed cautum inquisitorem. Duae sunt autem sententiae, quae hinc proferri possunt, quarum quaelibet vera sit, ambae secundum fidem sunt. Quod dixi, quaenam earum vera sit; hoc dixi, quidnam eorum senserit qui scripsit. Nam quando nos inquirentes Scripturas sentimus aliquid, quod scriptor forte non sensit; non tamen hoc sentire debemus, quod abhorret a regula 0064 fidei, a regula veritatis . Ergo ambas sententias propono: sit fortassis et tertia, quae me latet. Ex his autem duabus propositis, eligatis quam volueritis. Aliqui dicunt ideo et angelum Domini dictum et Dominum, quia Christus erat, de quo aperte propheta dicit quod sit magni consilii Angelus (Isai. IX, 6) . Angelus enim officii nomen est, non naturae. Nam angelus graece, qui latine nuntius appellatur. Nuntius ergo actionis nomen est: agendo, id est, aliquid nuntiando, nuntius appellatur. Quis neget Christum nuntiasse nobis regnum coelorum? Deinde angelus, id est nuntius, mittitur ab eo qui per eum aliquid nuntiat. Et quis neget Christum missum? qui toties dicit, Non veni facere volutatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38) ; ipse proprie missus. Nam Siloe, illa piscina, interpretatur Missus. Ideo cui oculos luto inunxit, inde lavare faciem jussit (Id. IX, 7) . Nullius enim visus aperitur, nisi ejus qui a Christo mundatur. Ergo idem angelus, idem Dominus.
4. In ea opinione cavendum Arianorum argumentum. Sed hic occurrit aliquid praecavendum. Non enim desunt haeretici qui dicant, Patris et Filii distare et dissonare naturas, et non eos esse unius ejusdemque substantiae. Catholica autem fides credit Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum, unius substantiae Trinitatem, inseparabiliter, aequaliter, non commixtione confusam, non distinctione separatam. Illi ergo qui persuadere moliuntur Filium non esse ejusdem substantiae cujus est Pater, argumentantur ex hoc quod Filius visus est patribus: Pater, inquiunt, non est visus; invisibilis autem et visibilis diversa natura est. Et ideo, inquiunt, de Patre dictum est, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16) . Ut ille qui visus est non solum Moysi, sed etiam Abrahae; non solum Abrahae, sed etiam ipsi Adam et caeteris patribus, non Deus Pater, sed Filius potius credatur, ut intelligatur creatura. Catholica non hoc dicit. Sed quid dicit? Deus Pater, Deus Filius; incommutabilis Pater, incommutabilis Filius; aeternus Pater, coaeternus Filius; invisibilis Pater, invisibilis Filius. Nam si dixeris Patrem invisibilem, Filium visibilem; distinxisti, imo vero separasti substantias. Quomodo gratiam invenisti, qui fidem perdidisti? Solvitur ergo ista quaestio sic: Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, natura propria invisibilis est: apparuit autem quando voluit, cui voluit; non ut est, sed ut voluit cui serviunt omnia. Si enim anima tua cum sit invisibilis in corpore tuo, ut appareat profert vocem, et vox in qua apparet anima tua cum loqueris, non est substantia animae tuae; aliud est illa, aliud est vox; et tamen apparet, et in ea re quae ipsa non est: sic et Deus si in igne apparuit, non est ignis; si in fumo apparuit, non est fumus; si in sono apparuit, non est sonus. Non sunt haec Deus, sed indicant Deum. Hoc retento, securi credimus potuisse dici Filium qui apparuit Moysi, et Dominum et angelum Domini.
5. Aliorum sententia, angelum Moysi apparuisse, non Christum. Qui vero existimant vere eum angelum Domini 0065 fuisse, non Christum, sed angelum missum; necesse est ut exigatur ab eis ratio, quare dictus sit Dominus. Quomodo enim ab eis qui Christum fuisse diccunt, exigitur quare dictus sit angelus; sic ab eis qui angelum dicunt, exigitur quare dictus sit Dominus. Sed illi qui Christum dicunt fuisse, jam commemoravi, quomodo inde exeant, quare dictus sit angelus, quia propheta aperte dixit Dominum Christum magni consilii Angelum. Illi ergo qui dicunt angelum, respondere debent quare appellatus sit Dominus. Respondent et ipsi: Sicut in Scripturis propheta loquitur, et dicitur quia Dominus loquitur; non quia Dominus est propheta, sed quia Dominus est in propheta; sic et cum per angelum dignatur Dominus loqui, quomodo per apostolum, quomodo per prophetam, recte dicitur et angelus propter se ipsum, et Dominus propter habitantem Deum. Certe enim Paulus homo erat, et Christus Deus; et ait tamen ipse Paulus, An vultis experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christus (II. Cor. XIII, 3) ? Dixit et propheta, Audiam quid loquetur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9) . Qui loquitur in homine, loquitur in angelo. Ideo apparuit Moysi angelus Domini, et dixit, Ego sum qui sum . Habitatoris vox est, non templi.
6. Difficultas in ea sententia diluitur. Nam si propterea Christus erat, cum angelus dictus sit, quia unus erat; quid facimus, quando Abrahae tres apparuerunt? quid hic dicimus? Tres apparuerunt, et Abraham tanquam ad unum loquens dixit, Domine. Quid dicimus? quare tres? An ipsa Trinitas erat? Quare ergo Dominus? Quia Trinitas unus Dominus, non sunt tres domini: et Trinitas unus Deus, non tres ; una substantia, tres personae. Neque enim Pater Filius est, aut Filius Pater est, aut Spiritus sanctus vel Pater vel Filius est. Sed Pater non est nisi Filii; Filius non est nisi Patris; Spiritus et Patris et Filii. Quamvis in illis tribus aliqui dicunt, quod unus ibi excellebat, quem Dominum appellabat Abraham, quando apparuerat cum duobus, tanquam Christus cum Angelis suis. Sed quid agimus, quia cum duo mitterentur ad Sodomam apparentes fratri Abrahae Lot, et ipse agnoscit in eis divinitatem; et cum duos videat, Dominum appellat (Gen. XVIII, et XIX) ? Et ille in tribus Dominum, et in duobus ille Dominum. Ne separemus ergo Trinitatem et faciamus in Sodoma dualitatem, puto quod melius intelligimus, quia patres nostri Dominum in Angelis agnoscebant, habitantem in habitatione intelligebant; non portantibus, sed insidenti gloriam dabant. Quam sententiam confirmat non solum Epistola quae scribitur ad Hebraeos, ubi dicitur, Si enim qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus (Hebr. II, 2 ((loquebatur enim de veteri Testamento, commendavit quod ibi Angeli loquebantur; sed Deus in Angelis suis honorabatur, et per Angelos interior habitator audiebatur))) ?; sed etiam in Actibus Apostolorum Stephanus dicit, arguens 0066 et increpans Judaeos, Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus. Dura cervice, spinae non crematae. Vos semper resistitis Spiritui sancto. Ideo rubus non cremabatur, quia flammae Spiritus ab spinis peccatorum resistebatur : Vos semper resistitis Spiritui sancto. Quem prophetarum non occiderunt patres vestri? (Et unde agitur) qui accepistis Legem in edictis Angelorum, et non custodistis (Act. VII, 51-53) . Si diceret, Angeli, et non, Angelorum; non deerant illi qui dicerent, Christus est, quia dictus est magni consilii Angelus. Angelus Christus, numquid Angeli Christus? Dicit et apostolus Paulus, quoniam semen Abrahae dispensatum est : Dispositum, inquit, per Angelos in manu Mediatoris (Galat. III, 19) .
7. Dei nomen proprium. Jam ergo angelus, et in angelo Dominus, dicebat Moysi quaerenti nomen suum, Ego sum qui sum. Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Esse, nomen est incommutabilitatis. Omnia enim quae mutantur, desinunt esse quod erant, et incipiunt esse quod non erant. Esse verum, esse sincerum, esse germanum, non habet nisi qui non mutatur. Ille habet esse cui dicitur, Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es (Psal. CI, 27, 28) . Quid est, Ego sum qui sum, nisi, Aeternus sum? Quid est, Ego sum qui sum, nisi, Mutari non possum? Nulla creatura, non coelum, non terra, non Angelus, non Virtus, non Sedes, non Dominationes, non Potestates. Cum ergo sit hoc nomen aeternitatis, plus est quod dignatus est habere nomen misericordiae. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Illud in se, hoc ad nos. Si enim hoc solum esse vellet quod est in se, quid essemus nos? Si intellexit, imo quia intellexit Moyses, cum ei diceretur, Ego sum qui sum, Qui est, misit me; multum hoc credidit esse ad homines, multum hoc vidit distare ab hominibus. Qui enim hoc quod est et vere est, digne intellexerit, et qualitercumque lumine veracissimae essentiae, vel strictim, sicut coruscatione afflatus fuerit; longe se videt infra, longe remotissimum, longe dissimillimum: sicut ille ait, Ego dixi in ecstasi mea. Assumpta enim mente vidit nescio quid, quod plus ad illum erat. Hoc erat quod verum erat. Dixi, inquit, in ecstasi mea. Quid? Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX, 23) . Cum ergo ad id quod dicebatur, non ad id quod videbatur, longe se imparem videret Moyses et quasi minus capacem, unde inflammatus ipso desiderio videndi quod est, dicebat Deo cum quo loquebatur, Ostende mihi temetipsum (Exod. XXXIII, 13, 18) : quasi ergo ab illa excellentia essentiae longe dissimilis desperaret, erigit desperantem, quoniam vidit timentem: tanquam diceret, Quoniam dixi, Ego sum qui sum, et, Qui est, misit me; intellexisti quid sit esse, et desperasti te capere: erige spem, Ego sum Deus Abraham, Isaac et Jacob; sic sum quod sum, sic sum ipsum esse, sic sum cum ipso esse, ut nolim hominibus deesse. Si 0067 quo modo possumus Dominum quaerere et investigare eum qui est, et quidem non longe positum ab unoquoque nostrum: in illo enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 27, 28) : laudemus ergo ineffabiliter ejus essentiam et amemus misericordiam. Amen.