DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De actione Mariae.
De actione Mariae hic notandum, quod praecipuo pauperi, id est, Filio Dei, de quo praecipue exponitur illud Psalmi xl, 2 : Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, praecipua misericordiae opera dilectione praecipua et praecipuo modo exhibuit. Unde dicit : Coram ipso ministravi , id est, ad beneplacitum ejus exhibuit de propria et praecipua substantia sua : quia de purissimis sanguinibus se- cundum Damascenum, vel de carne virginea quae erat argentum igne Spiritus sancti multipliciter examinatum, exhibuit ei vestimentum, et de lacte proprio buit alimentum. Ratione vestimenti potest ei dicere Filius illud Job, x, 11 : Pelle et carnibus vestisti me. Ratione alimenti illud Matthaei, xxv, 35 : Esurivi, et dedisti mihi manducare. Sitivi, et dedisti mihi bibere. Lac enim puero cibus et potus est.
Propter hoc in judicio poterit ei commemorare Filius excellentius et principalius quam omni alii creaturae illud Matthaei, xxv, 35 : Hospes eram, et colligisti me, scilicet in tabernaculo uteri virginalis, qui ideo dicendus est regale palatium, quia caelestis rex in eo novem mensibus pacifice habitavit. Ipsa enim signatur per Martham, de qua legitur, Luc. x, 38 : Intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. Et hoc est quod dicit Job, XXXI, 32, quasi loquens in persona Mariae : Foris non mansit peregrinus, idest, Filius Dei, qui dicit per Psalmistam, Psah xxxviii, 13 : Advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei, scilicet Abraham, Isaac, Jacob et caeteri, de quibus dicitur, ad Hebr. XI, 13 : Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Sequitur in persona Mariae : Ostium meum viatori patuit . Et hoc est quod ipsa dixit, Cantic. v, 6 : Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, etc. De quo scilicet viatore dicitur, Jerem.XIV, 8 et 9, quasi loquentis ad Filium Dei : Quare quasi colonus futurus es in terra, ei quasi viator declinans ad manendum ? Quare futurus es velut vir vagus ? Qui videlicet viator, cum non haberet ubi caput reclinaret, hospitatus est a Mar ia in domo vel utero virginali. Unde ipsa dicit : Qui creavit me, requievit in tabernaculo meo . In tabernaculo scilicet animae in quantum Deus, in tabernaculo corporis in quantum Deus et homo. Et hoc est quod ipse dicebat, Eccli.XXIV , 11 : In omnibus requiem quaesivi, et in haereditate Domini morabor, id est, in beata Virgine Maria, in corpore novem mensibus, ab anima numquam recessurus. Propter hoc in Psalmo cxxxi, 14, dicit ipse de Maria : Haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, qudniam elegi eam.
Et nota, quoniam Maria non solum hospita vel hospitium facta est Filii Dei, imo et totius Trinitatis, cujus est nobile triclinium. Unde in persona Mariae dicit Job, XXIX, 4 et seq. : Quando secreto Deus erat in tabernaculo meo, id est, Filius in utero meo. Quando erat Omnipotens mecum, id est, Deus Pater per gratiam inhabitantem. Et petra fundebat mihi rivos olei, id est, Spiritus sanctus infundebat mihi dona et charismata omnium gratiarum. Sicut praeceperat et Pater, Eccli. XXXVI, 16 : Reple Sion, id est, Mariam, inenarrabilibus verbis tuis.
Nudus fui, ei cooperuisti me , tuae videlicet carnis virgineae tunica inconsutili. Luc. ii, 7 : Et pannis eam involvit, ecce operimentum : et reclinavit in praesepio, ecce materiale hospitium. (De duplici tunica inconsutili, qua Maria vestivit Filium, quaere titulo, quod Maria vellus, scilicet in illo capitulo : Descendet sicut pluviam vellus.) De nuditate Filii quando descendebat in Virginem, dicit beatus IIdefonsus : " Qualiter ingressus est Christus in Virginem, nemo novit : qualiter egressus, egressio sola cognoscit. Absque veste Deus, ut ita dicam, ingreditur, qui, ut certe dicam, carne vestitus egreditur. Ad domum sui operis venit, carnis tantummodo vestem tulit. Item, qui venerat, rediit, sed aliter quam incesserat ipse processit. Hanc domum ingrediens, non pudoris spolia tulit, sed egrediens integritatem ditavit, etc. " item, Ratione hujus vestis comparat se Christus grano frumenti , quod nudum seminatur, sicut dicit Apostolus I ad Corinth. XV, 37, sed surgit vestitum palea sua velut tunica quadam.
Item, Propter hoc figurata est Maria in vellere Gedeonis , quia de quadam portione lanae suae, id est, carnis virgineae
vestivit Agnum Dei. (Quaere titulo, quod ipsa vellus.)Esurivi, et dedisti mihi manducare . Unde Hieronymus dicit, quod beata Virgo cum acu et colo acquirebat, unde se pascebat et Unigenitum Dei. Propter hoc, Cantic.II, 16, dicitur, quod sponsus pascitur inter lilia. Et haec lilia appellat beatus Bernardus manus beatae Mariae Virginis, inter quas Dei Filius pascebatur. Beatus Bernardus : " Manus Mariae quaedam lilia candidissima sunt : nec causabitur liliorum amator inter lilia non inventum, quidquid inter Mariae manus invenerit. "
Sitivi, et dedisti mihi bibere , scilicet potum lactis virginei, quod ego solus bibi, et hoc puer alius numquam bibit: nec ipse suxit ubera alterius mulieris quam propriae matris. Unde figuratus per Moysen, Exod.II, 7, qui nullius alterius mulieris sugere voluit quam matris suae ubera, sicut dicunt. Propter hoc dictum est illi, Luc. XI, 27 : Beata ubera quae suxisti. Et hoc autem relinquitur, quod tantum suxit ubera virginis matris suae. Unde et dicit, Cantic. v, 1 : Bibi vinum meum cum lacte meo, scilicet virginali, quod totum fuit meum. Propter hoc licet dicatur beatae Virgini : Oleum effusum nomen tuum , non tamen dicitur, quod ejus ubera sint effusa.
Aliter etiam de potu fidei potest intelligi quod dicit : Sitivi, etc, quo Maria specialius omni creatura ipsum potavit, quando respondit Angelo : Ecce ancilla Domini, fiat mihi, etc. Unde signata est per Samaritanam mulierem, cui Christus dicit, Joan. IV, 7 : Da mihi bibere. Ideo etiam figurata fuit, Genes.XXIV, 18 et seq., per Rebeccam virginem pulcherrimam et incognitam viro, quae de hydria sua, quae signabat fidem Mariae, potavit Eliezer et camelos, id est, Christum et sanctos : nam ex humilitate Deo placuit, sed ex tide concepit sanctum sanctorum, id est, Christum qui sanctificat omnes sanctos.
Infirmus fui, et visitasti me . Infirmabatur Christus susceptis in se paenalitatibus humanae naturae, quae sunt fames, sitis, calor, frigus, aegritudo, et mors. Ideo dicit Christus : Infirmata est in paupertate virtus mea, etc. . Et sic infirmatum per infantiam et jacentem in cunabilis pia mater non solum visitavit, sed etiam balneando , fovendo, leniendo, gestando frequentavit, eique humanitatis obsequia universa quibus indigebat assumpta natura, devotissime ministravit. Propter quod in figura Mariae dicitur, Luc. x, 40 : Martha autem satagebat circa frequens ministerium.
Aliter : Infirmabatur Christus, quando crucifigebatur, et a Patre percutiebatur pro salute populi sui, et venerabatur propter iniquitates nostras, et atterebatur propter scelera nostra, et ejus livore, id est, carne livida doloribus passionis sanabantur . Et tunc visitabat eam mater stans juxta crucem ejus .
In carcere eram, et venisti ad me Incarcerabatur Christus in carcere nostrae mortalitatis, de quo carcere dicit Psalmus cxli, 8 : Educ de custodia animam meam, etc. : quando nascebatur de vera virgine verus homo, et ad ipsum puerulum veniebat Maria sicut mater ad Filium jacentem in cunabulo. Sed tunc praecipue missus fuit quasi in carcerem, quando ponebatur in sepulcro. Unde in persona ejus praedixerat Jeremias, Thren.III, 6 : In tenebrosis collocavit me quasi mortuos sempiternos, Idem, Ibidem, v. 33 : La-psa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. Tunc autem licet hoc non legatur, non est dubitandum venisse Mariani ad Filii sepulturam. Unde Hieronymus : " Quam miserum erit et im-
pium sentire de matre, ut quando caeterae sanctae mulieres tantam curam habuerunt de Dominica sepultura, ipsa se absentaverit. Absit. "