In Apocalypsim B. Joannis Apostoli
PROLOGI GILBERTI, IN APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI, EXPLANATIO.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
Unde dicit: Et audivi vocem magnam, id est, cognovi. Vel, Audivi, vocem magnam, magna
Unde dicit: Et facies ejus, id est, sicut sol, Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur,
Dicit ergo : Haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem Praelatos
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde dicit: Sin autem, nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, venio Ubi,
Continua ita : Multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : Qui vicerit. Haymo : Desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : Vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in Ecclesia tua boni quos potes imitari.
Unde dicit: Haec, scilicet quae sequuntur, dicit, Sanctus, Sancti estote.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: Scio opera tua, id est, reprobo. Et tunc ly scio
Dicit ergo : Et animal primum simile leoni. i Vicit leo de tribu Juda.
Dicit ergo: Et vidi. Nota : In praecedenti capitulo dixit, v. 1: Post haec vidi:
Dicit ergo: Et vidi, et audivi.
In saecula saeculorum. Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Unde dicit: Et audivi tamquam vocem, in medio quatuor animalium, dicentem, centium,
Dicit ergo : Bilibris tritici. Ad litteram bilibris bilibris,
Continua : Tanta erit tribulatio Ecclesiae : sed tamen non obliviscetur Deus misereri.
Dicit ergo : Stantes ante thronum.
Unde dicit: Et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi, et audivi,
Dicit ergo ita : Et aperuit puteum abyssi, et puteo aperto, ascendit fumus putei,
Unde dicit : Et de fumo putei, de tenebrosa haereticorum doctrina, exierunt locustae in terram,
Dicit ergo : Et habebant loricas, id est, corda sententiis deceptoriis munita, sicut loricas ferreas
Dicit ergo:Et sextus Angelus, id est, sextus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo: Et numerus equestris exercitus.
Unde dicit: Et numerus equestris exercitus, id est, malorum, vicies millies, vicies Mille
Dicit ergo : Et qui sedebant, id est, daemones malis praesidentes, super eos, habebant loricas,
Dicit ergo : Et abii, scilicet tamquam vere obediens, ad Angelum,
Dicit ergo : Atrium autem, id est, peccatores, a quod est foris templum, atrium
Dicit ergo : Et septimus Angelus, id est, septimus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo : Et visum est aliud signum, scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud :
Dicit ergo : Et audivi vocem magnam in caelo, id est, in Ecclesia triumphante, dicentem, Nunc, Nunc,
Dicit ergo : Vae terrae, id est, firmis et obduratis in peccato, et mari, impii quasi mare fervens.
Continua ita : Persecutus est diobolus Ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : Et iratus est draco, id est, diabolus, in mulierem,
Dicit ergo : Et vidi de mari bestiam,
Unde dicit : Et datum est illi, id est, a Deo permissum, facere bellum eum sanctis, et vincere eos,
Dicit ergo : Si quis habet aurem cordis, audiat, Si quis habet aurem audiat,
Dicit ergo : Et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi spiritualiter, aliam bestiam, bestia,
Unde dicit : Qui, scilicet virgines, empti sunt, de terra,
Dicit ergo : Timete Dominum, scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur alius, Angelus,
Dicit ergo : Et audivi vocem, aure interiori, de caelo, dicentem mihi, Scribe,
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est, Christus qui est alius a Sanctis, exivit, de altari,
Dicit ergo : Et vidi, intellectu scilicet spirituali, tamquam mare vitreum, mare.
Dicit ergo : " Et dabo illi, " scilicet, qui vicerit, et qui opera mea custodierit usque in finem perseverando, " stellam matutinam, " id est, Christum in retributionem: Unde Beda : " Stella est Christus qui nocte hujus saeculi transacta, lucem vitae sanctis promittit et pandit aeternam. "
Vel, " Stellam matutinam, " id est, primam stolam animae quae stella dicitur propter claritatem contemplationis, et matutina propter inchoationem beatitudinis. Vel, " Stellam matutinam, " id est, fidem quae stella dicitur, quia illuminat mentem. Augustinus : " Fides est lux mentis. " " Matutinam, " quia non habet obscuritatem. I ad Corinth.XIII, 12 : Videmus nunc per speculum in aenigmate : tunc autem facie ad faciem. Item, " Stella matutina " praecedit solem et ipso apparente disparet: sic fides praecedit visionem qua veniente evacuatur. I ad Corinth. xiii, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
Vel sic : " Stella matutina " est Christus qui mundum illuminavit. Eccli. l, 6 : Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis lucet. Item, Joannes Baptista qui solem praecessit, id est, Christum. Job, xxxviii, 32 : Numquid producis luciferum in tempore suo ? id est, Joannem Baptistam. Item, quilibet sanctus qui dat lumen boni exempli. Daniel. XII, 3 : Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. Item, veritas agnita. II Petri, I, 19 : Donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Ille, inquam, lucifer qui nescit occasum : sicut dicit Augustinus. Sed ille qui occidit, oritur in cordi-
bus multorum, scilicet, praesumptio et superbia : de quo, Isa. XIV, 12 : Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris ? etc.
Nota : Christus dicitur " stella matutina, " id est, lucifer : quia sicut lucifer omnes stellas superat in splendore, sic Christus omnes in cognitione. Joan. III, 31 : Qui de caelo venit, super omnes est. Item, sicut lucifer diem adducit, sic Christus cognitionem fidei mundo intulit. Isa. IX, 2 : Habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Joan. I, 9 : Erat lux vera. Item, sicut lucifer diem novum praenuntiat, sic Christus resurrectionem futuram resurgendo demonstrat. I ad Corinth. xv, 20 : Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormentium. Matth. II, 2 : Vidimus stellam ejus in Oriente.
" Matutina, " scilicet noctem culpae terminans. Apocal. xxii, 16 : Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina. Posita in caelo per praedestinationem. Genes. I, 10, 17 : Fecit duo luminaria magna... et stellas, et posuit eas in firmamento. Manens in ordine suo, per morum disciplinam. Judicum, v, 20: Stellae manentes in ordine et cursu suo pugnaverunt, etc. Micans per boni exempli ostensionem. Job, xxxviii, 31 : Numquid conjungere valebis micantes stellas pleiadas ? Fulgens per sanctam doctrinam. Daniel. XII, 3 : Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae. Vincens per potentiam daemones. Numer. XXIV, 17 : Orietur stella ex Ja cob. Sequitur : Et percutiet duces Moab. Excellens omnes alias, id est, sanctos per digntatem. Sapient. VII, 29 : Est: haec speciosior sale, et super: omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior.
" Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. "
Hic ponitur excitativum intellectus, occasione cujus quaeritur : Cum in aliis Epistolis praeponatur excitativum intellectus, et deinde ponatur praemium, quare fit hic e converso, quia praeponitur praemium, deinde subditur intellectus excitativum? Responsio. In tribus primis Epistolis significatur status Ecclesiae primitivae, quando fides plantabitur : et ideo primo ponebatur excitativum intellectus ad audiendum : quia fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei . Et postea praemium ponebatur quod erat alliciens ad custodiendum quod prius erat auditum. Sequentes autem Epistolae significant statum Ecclesiae, quando jam fides totam Ecclesiam illuminavit: quod significatur per Thyatiram quae interpretatur illuminata : et ideo jam non oportet praedicare ut fides plantetur, sed ut plantata servetur : servatur autem per considerationem praemii : et ideo in istis praemittitur praemium ad monitionem.
Hic sunt dubitabilia.
Primo, super illo verbo v. 1 : " Angelo Ephesi Ecclesiae scribe. " Quaeritur, Cum supra dictum sit, I, 11 : Quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis : quare hic scribit Episcopo, et non Ecclesiae ?
Responsio. Hoc fit ad significandum unitatem fidei et charitatis inter Praelatum et Ecclesiam : quod significat ista visio quae Angelos et Ecclesiam unum esse designat: quoniam in principio dicitur : "Angelo Ephesi Ecclesiae scribe, etc. " In fine dicit : " Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. " Unde manifestum est, quod idem sunt Angeli et Ecclesiae : sed quia Praelatus ratione dispensationis: sacramentorum praeponitur aliis, ideo dicit : Scribe Angelo, id est, Praelato, et non Ecclesiis.
Secundo, super illo verbo v. 2 : " Etquia non potes sustinere malos. " Contra : Videtur quod non debuit propter hoc laudari. Quia Augustinus dicit : " Bonus non fuit qui malos sustinere non potuit. "
Responsio. Duo sunt in malo : natura, et vitium. Natura debet sustineri, sed vitium non : de hoc loquitur hic. Vel dicendum, quod quidam sunt mali qui intendunt corrumpere universale bonum Ecclesiae, ut haeretici : et isti non sunt sustinendi : et de his loquitur hic. Alii sunt qui non intendunt corrumpere illud bonum, ut peccatores, fideles tamen : et tales sunt sustinendi dum speratur eorum correctio : et sic intelligitur verbum Augustini.
Tertio, super illo verbo v. 11 : " Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. " Quaeritur, Cum triplex sit mors : peccati, carnis, aeternae damnationis : quare dicitur ultima damnatio non tertia, sed secunda mors.
Responsio Haymonis : " Illa hic poni videntur quae necessario probantur, scilicet, mors peccati morsque aeterni supplicii : ad quarum comparationem mors ista quae communis est, mors dicenda non est. Mors itaque prima quae laedit, est peccatum : huic autem quae laedere possit, nulla alia nisi aeterna damnatio succedit secunda. Itaque praetermissa media quae non laedit, illa debuit vocari secunda quae post peccatum laedit. " " Qui " ergo " vicerit, " id est, mortem peccati animas necantem superaverit, ad laesionem hujus quae post hanc corpora et animas simul sine fine cruciat, non perveniet quae semper occidit. Item, mors naturae ad neutram istarum ex se ordinatur ex necessitate : et ideo secunda dicitur quae ordinatur ad primam.
Quarto, super illo verbo v. 14 : " Sed habeo adversus te pauca. " Quaeritur, Cum tantus error esset ibi ut haeretici essent et dicerentur, quomodo dicit : " Sed habeo adversus te pauca ? "
Respondeo. Quod dicitur hic significat paucos ex fidelibus ab haereticis esse deceptos : propter quod dicit: " Habeo adversus te pauca. " Vel, sicut dicit Interlinearis, pauca si corrigas : et si non corrigas, multa.
Quinto, super illo verbo v.14 : " Quia habes illic tenentes doctrinam Balaam. " Quare iste redarguitur, quia in sua dioecesi erant mali, cum Dominus permittat hoc, Matth. xiii, 30 : Sinite utraque crescere usque ad messem ?
Responsio. Dum adhuc non potest haberi certitudo de haereticis, debent sustineri, ne simul eradicentur boni: sed cum jam potest haberi, debent eradicari et non permitti. In primo casu loquitur Dominus, Matth. xiii, 30.
Sexto, super illo verbo v. 19 : " Novi opem tua, et fidem, et charitatem tuam. " Quaeritur, Cum prius sit fides et charitas, quam bona opera: quare commendat eum primo ab operibus? Item, Glossa dicit: " Prius fides, ex fide charitas, ex charitate bona opera. "
Responsio. Duplex est ordo : unus naturae secundum quem procedit Glossa : alius cognitionis secundum quem procedit textus. Unde quia prius sunt opera in cognitione, ideo prius agit de operibus. Matth. vi, 16 : A fructibus eorum cognoscetis eos. Et secundum Philosophum , actus primi sunt in potentiis, et etiam habitibus quantum ad cognitionem.